Epistolae et decreta 1.6.1
CAP. V.--Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17) , qui acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt.
PL 13, 1137A第5章——悔悛者たちの規定——。また、これらの者について、あなたの愛が使徒の座に問い合わせるべきだと考えたのは、もっともなことである(33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17)。彼らは悔悛を行ったのち、犬や豚が元の吐いたものや泥の転げ場に戻るように、軍務の帯、遊戯の快楽、新しい婚姻、そして禁じられた交わりを再び求めた者たちであり、赦免の後に生まれた子らが、彼らの公然たる不節制を明らかにした。
Epistolae et decreta 1.6.2
De quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur.
PL 13, 1137A彼らについては、もはや悔悛する逃げ場がないので、我々は次のように定めるべきだと考えた。すなわち、教会の内で祈りによってのみ信徒と結ばれ、聖なる奥義の祭儀には、それに値しないとはいえ、立ち会うこと。ただし主の食卓の宴からは隔てられる。少なくともこの厳しさによって咎められ、彼ら自身も自らの過ちを自分で罰し、他の者にも手本を示し、そうして卑猥な欲望から引き戻されるためである。
Epistolae et decreta 1.6.3
Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari.
PL 13, 1137Bただし彼らは、肉の弱さのゆえに倒れたのだから、主のもとへ旅立ち始めるときには、臨終の糧〔ウィアティクム〕という賜物によって、交わりの恩寵を通じて支えられることを我々は望む。
Epistolae et decreta 1.6.4
Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus (Zacharias papa epist. 7, c. 36) .
PL 13, 1137Bこの定めは、悔悛ののちにこうした汚れに身を縛った女たちについても守られるべきだと、我々は判断する(Zacharias papa epist. 7, c. 36)。