Epistolae et decreta 1.7.1
CAP. VI.--Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint; quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant.
PL 13, 1137B第6章——貞潔の志を汚す修道士や修道女は罰せられるべきである——。さらに、あなたは、修道士と修道女の一部が、聖なる志を捨て、これほどの放縦に沈んでいると証言している。すなわち、初めはひそかに、修道院を口実にするかのようにして、許されぬ瀆聖の接触に身を交え、のちには良心の絶望によって断崖へと導かれて、許されぬ抱擁から公然と子をもうけたというのである。これは公の法も教会の法も断罪している。
Epistolae et decreta 1.7.2
Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.
PL 13, 1137Cそれゆえ我々は、あの恥知らずで忌まわしい者たち〔底本は Ilas。Illas と読む〕を、修道院の集団からも諸教会の集会からも追放するよう命じる。それは、彼らがそれぞれの獄舎に押し込まれ、これほどの凶行を絶え間ない嘆きで泣きつつ、悔悛の浄めの火で〔罪を〕焼き清めることができるように、そして、せめて死に際には、ただ慈しみだけを顧みて、交わりの恩寵によって赦しが彼らを助けうるようにするためである。