Epistolae et decreta 4.1.1
Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placuitque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Eph. V, 27) , talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum, conscientia nostra contaminata videretur.
PL 13, 1155C我々多くの兄弟は、聖なる使徒ペトロの遺骨のもとに一つに集まった。彼を通して、キリストにおける使徒職も司教職も始まりを得た。そして、数多く生じる案件——そのうち幾つかは案件ではなく犯罪であった——のゆえに、次のことが定まった。今後は、使徒パウロが宣べるとおり(エフェソ5:27)、教会は、しみもしわもないそのような姿で神に差し出されるべきであるから、教会における各人がこの種の配慮を持つことに心を砕くように、と。それは、ある病んだ羊の息によって我々の良心が汚されたと見られることのないためである。
Epistolae et decreta 4.1.2
Qua de re, meliori consilio id sedit. Propter eos maxime, qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent, sed quibus ea, quae per ignaviam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum constitutione sunt constituta, sicut scriptum est: State, et tenete traditiones nostras sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14) .
PL 13, 1156Aこのことについては、より善い判断によってそう決まった。とりわけ、いま、体の弱りや疲れた年齢のゆえに出席することがまったくできなかった者たちのために、この種の永続的な形が守られるよう、次のような書簡を与えることとした。それは何か新しい命令を課すものではなく、一部の者の怠惰と無為によって顧みられなくなったことが守られることを、我々が望むためのものである。そのことは、使徒と教父たちの定めによってすでに定められている。「立って、我々の伝承を、言葉によってであれ、書簡によってであれ、堅く守れ」と書かれているとおりである(二テサロニケ2:14)。
Epistolae et decreta 4.1.3
Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus.
PL 13, 1156Bいとも愛する兄弟たちよ、確かに次のことが、諸君の心をいっそう激しく揺り動かすべきである。すなわち、この世のあらゆる汚れを免れ、恐れなく神の面前に至ることである。
Epistolae et decreta 4.1.4
Non enim erimus immunes, quia praesumus plebibus; cum scriptum sit, Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur (Luc. XII, 43) .
PL 13, 1156B我々は、民の上に立っているからといって免れるわけではない。「多くを託された者には、その者からより多くが求められる」と書かれているからである(ルカ12:43)。
Epistolae et decreta 4.1.5
Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus.
PL 13, 1156Bしたがって、我々は自分自身のためだけでなく、託された民のためにも釈明を果たすよう迫られているのだから、神にかなう規律によって、謙虚な民を教え導かねばならない。
Epistolae et decreta 4.1.6
Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae praesumptione sua violarunt, voluntatem populi sequentes, Deique judicium non timentes.
PL 13, 1156Bなぜなら、先人の規定を守らず、自らの僭越によって教会の貞潔を犯した者が幾人か現れたからである。彼らは民の意向に従い、神の裁きを恐れなかった。