Epistolae et decreta 1.8.1
CAP. VII.-- Clericorum incontinentia. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum? et flebo populum hunc die ac nocte (Jerem. IX, 1) .
PL 13, 1138A第7章——聖職者の不節制——。さて、聖職者のいとも聖なる位階に進もう。我々は、あなたの愛が知らせたところによって、崇むべき宗教への侮辱として、諸君の諸属州でそれがかくも踏みにじられ乱されているのを見いだした。そこで我々はエレミヤの声で言わねばならない。「誰が私の頭に水を、私の目に涙の泉を与えるだろうか。そうすれば私は、この民を日夜泣こう」(エレミヤ9:1)。
Epistolae et decreta 1.8.2
Si ergo beatus Propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere; quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare! praecipue quibus secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium ecclesiarum indesinenter incumbit.
PL 13, 1138A祝福された預言者が、民の罪を嘆くのに自分には涙が足りないと言うのなら、我々の体に属する者たちの凶行を嘆かざるをえないとき、我々はどれほどの痛みに打たれることか。とりわけ、祝福されたパウロによれば、日々の切迫とすべての教会への心遣いが絶え間なくのしかかる我々には。
Epistolae et decreta 1.8.3
Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ?
PL 13, 1138A「誰かが弱っていて、私が弱らないことがあろうか。誰かがつまずいて、私が心を焼かれないことがあろうか」(二コリント11:29)。
Epistolae et decreta 1.8.4
Plurimos enim (Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50) sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.
PL 13, 1138B我々は、キリストの司教や助祭〔levitae。レビ人の語で助祭を指す〕のきわめて多くの者が(Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50)、自らの聖別から長い時を経たのち、自分の妻からも、また恥ずべき交わりからも子孫をもうけたと知り、しかも自らの罪を、旧約において祭司や奉仕者に子をもうける権利が与えられていると読まれる、という抗弁で擁護していると知った。