Epistolae et decreta 4.2.1
Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino, Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18) : haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire.
PL 13, 1156Bそれゆえ、我々が同じように沈黙によってそのような者たちを黙認し、同意を与えていると見られ、そのためにゲヘナの刑罰を招くことのないように——主が「汝は盗人を見て、彼とともに走り、姦通者たちとともに汝の分け前を置いた」と言っているとおり(詩篇49:18)——、以下は、今後、神の裁きを顧みて、すべての公同の司教が守るのが益となることである。
Epistolae et decreta 4.2.2
I. Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare. Integrum enim judicium est, quod plurimorum sententia confirmatur. II.
PL 13, 1156CI. 第一に、使徒の座、すなわち首位の司教の承知なしに、誰も叙階しようと企ててはならない。多くの者の判断によって確かめられた裁きこそが、完全な裁きだからである。II.
Epistolae et decreta 4.2.3
Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim in synodo Nicaena (Can. 4) constitutum est et definitum. III.
PL 13, 1157A一人の司教が、傲慢のゆえに司教を叙階しようと企てることのないように。それは、ひそかな恩恵が与えられたと見られないためである。これはニカイア会議で(Can. 4)定められ、決められている。III.
Epistolae et decreta 4.2.4
Item, si quis post remissionem peccatorum, cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. IV. Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. V. Ut is, qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. VI.
PL 13, 1158A同様に、もし誰かが罪の赦しののち、世俗の軍務の帯を帯びたならば、聖職者団に受け入れられてはならない。IV. 聖職者は、女、すなわちやもめを妻に迎えてはならない。V. 平信徒でやもめを妻に迎えた者は、聖職者団に受け入れられてはならない。VI.
Epistolae et decreta 4.2.5
Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet (Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic. c. 18 et 19) . VII. Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat (Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic. c. 16) . VIII.
PL 13, 1159A他の教会に属する聖職者を、誰も僭越に叙階してはならない(Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic. c. 18 et 19)。VII. 罷免された聖職者を、他の教会が受け入れてはならない(Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic. c. 16)。VIII.
Epistolae et decreta 4.2.6
Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant.
PL 13, 1159Aノウァティアヌス派あるいはモンテンセス〔ドナトゥス派のローマでの呼び名〕から来る者は、按手によって受け入れられるべきである。ただし、彼らが再び洗礼を授けた者たちは除く。