Epistolae et decreta 8.4.1
Quid de puella nondum velata, quae a proposito item exciderit. Item puella quae nondum velata est, sed proposuerat sic manere, licet non sit in Christo velata, tamen quia proposuit, et in conjugio velata non est, furtivae nuptiae appellantur, ex eo quod matrimonii coelestis praeceptum non servaverit, amore properante ad libidinis caecitatem.
PL 13, 1183Aまだヴェールを受けていない少女が、同じく決意から外れた場合について。——同様に、まだヴェールを受けていないが、そのままでいようと決意していた少女は、キリストにおいてヴェールを受けてはいないけれども、決意した以上、また婚姻においてもヴェールを受けていないので、その結婚は「ひそかな結婚」と呼ばれる。愛が欲情の盲目へと急いだために、天の婚姻の戒めを守らなかったからである。
Epistolae et decreta 8.4.2
Et his poenitentiae agendae tempus constituendum est: quoniam seu rapta, seu volens, ad virum ire perverso ordine consensit, nec propinquorum, nec sacerdotum testimonio conrogato tales ad velamen solemnitatis ordinem casto pudore tenuerunt; sed contra veteris Testamenti praeceptum fecerunt.
PL 13, 1183Bこの者たちにも、悔悛を行う期間を定めねばならない。奪われたのであれ、自ら望んだのであれ、秩序を曲げて男のもとへ行くことに同意し、親族の証言も司教たちの証言も求めないまま、このような者たちは、荘厳なヴェールの式の秩序を貞潔な慎みをもって守らなかった。それどころか、旧約の戒めに反して行った。
Epistolae et decreta 8.4.3
Quos lex lapidari praecepit (Deut. XXII, 24) , et nunc cessante illa vindicta, spiritaliter feriuntur: ut Ecclesiam tamquam mortui introire non possint.
PL 13, 1183B律法はそのような者を石で打つよう命じたが(申命記22:24)、今やその刑罰は行われなくなったので、霊的に打たれる。死者のように、教会に入れないのである。
Epistolae et decreta 8.4.4
Habent tamen poenitentiae agendae locum, cito non habent veniam; quoniam si secundum legem proclamasset puella, et diu contestata se continuisset, utique fuisset immunis a culpa.
PL 13, 1183Bしかし、悔悛を行う余地はあるが、すぐには赦しを得られない。もし少女が律法にしたがって叫び声を上げ、長く抗議して身を保っていたなら、確かに罪責を免れたはずだからである。
Epistolae et decreta 8.4.5
Utrisque ergo expedit sub eadem temporis constitutione a communione suspendi, dignam agere poenitentiam, fletu, humilitate, jejunio, misericordia redimere crimen admissum.
PL 13, 1184Aそれゆえ、双方にとって、同じ期間の定めのもとで交わりから外され、ふさわしい悔悛を行い、涙、謙遜、断食、慈しみによって、犯した罪を贖うことが益となる。