シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum I, Caput XI 第I項 第XI章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1140A · 2 sectiones

Epistolae et decreta 1.11.1

1

Lapsis ex ignorantia servatur honor, secus aliis. Et quia aliquanti (Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50) , de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quam diu vixerint, officio perseverent, si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum; noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec umquam posse veneranda attrectare mysteria; quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt.

PL 13, 1140A

無知から過った者には名誉が保たれ、他の者はそうではない——。そして、我々が語っている者たちのうち、あなたの聖性が報告したように、幾人かは(Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50)無知のゆえに過ったと嘆いている。彼らには、次の条件のもとに憐れみを拒んではならないと我々は言う。すなわち、いかなる名誉の昇進もなしに、発覚した当の職務に、生きているかぎり留まること。ただし、今後、節制を保つよう努めるならばである。他方、許されない特権という口実に頼り、これは旧い律法によって自分たちに許されているのだと主張する者たち〔翻刻は li vero と組むが、ミーニュ版は Ii vero(=ii vero)と刷る。そのように読む〕は、使徒の座の権威によって、自分たちが不当に用いたあらゆる教会の位から退けられており、崇むべき奥義に触れることが決してできないと知るべきである。彼らは卑猥な欲望を求めるうちに、自らそれを失ったのである。

Epistolae et decreta 1.11.2

2

Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.

PL 13, 1140A

そして、現在の例が、将来を警戒するよう我々に予め促している。司教であれ司祭であれ助祭であれ、望まぬことだが、今後そのような者と見いだされた者は、我々を通じた赦しへの道はすべて、いますでに閉ざされていると知るべきである。湿布の薬を感じなかった傷は、刃で切り取られねばならないからである。