Epistolae et decreta 1.2.1
CAP. I.--Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Ephes. IV, 5) , et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.
PL 13, 1133A第1章——リベリウスの教令。異端者を教会に受け入れる方法——。あなたは書簡の冒頭でまず、不敬なアレイオス派によって洗礼を受けた多くの者が公同の信仰へ急いでいること、また我々の兄弟の一部が彼らに再び洗礼を授けようとしていることを記した。これは許されない。使徒もこれが行われることを禁じており(エフェソ4:5)、規定もこれに反しており、またリミニ会議が無効とされた後、我が前任者、崇敬すべき記憶のリベリウスが諸属州に送った一般教令もこれを禁じているからである。我々は、会議で定められているとおり、このような者たちを、ノウァティアヌス派やその他の異端者とともに、七重の霊の呼び求めのみによって、司教の按手をもって、公同の者たちの集いに結び合わせる。これは東も西も全体が守っていることである。今後は諸君もこの道筋から決してそれてはならない。もし諸君が、会議の決定によって我々の同僚団から切り離されたくないのであれば。