シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum IV, Caput III 第IV項 第III章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1160A · 6 sectiones

Epistolae et decreta 4.3.1

1

Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant (Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102) ; quia in ministerio, ministerii quotidianis necessitatibus, occupantur.

PL 13, 1160A

さらに、品位あり、慎みあり、また立派であることとして、我々は勧める。司教と助祭は、自らの妻と交わらないようにと(Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102)。彼らは務めの中で、務めの日々の必要によって、手がふさがっているからである。

Epistolae et decreta 4.3.2

2

Ad Corinthios namque sic Paulus scribit, dicens: Abstinete vos, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) .

PL 13, 1160A

コリントの人々にパウロはこう書いて言う。「汝らは慎め、祈りに専念するために」(一コリント7:5)。

Epistolae et decreta 4.3.3

3

Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri: quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur?

PL 13, 1160A

では、平信徒に、祈る者が聞き入れられうるよう節制が命じられるなら、まして司教は、どんなときにも備えができていなければならず、清さの純潔によって安んじていなければならないではないか。犠牲を捧げるにせよ、洗礼を授けざるをえなくなるにせよ、〔その時に備えを欠くことの〕ないようにである〔ミーニュの脚注は、この句の本来の意味は、司教がどんなときにも捧げ、洗礼を授ける備えができていなければならないということであり、洗礼を授けるよう求められえない時はないのだから、この言い方に不合理はないとする〕。

Epistolae et decreta 4.3.4

4

Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciat? Excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15) ?

PL 13, 1160A

もし彼が肉の欲望によって汚れているなら、どうするというのか。言い訳をするのか。いかなる恥をもって、いかなる心でその務めを行うのか。いかなる良心、いかなる功績によって、このような者が聞き入れられると信じるのか。「すべては清い者には清いが、汚れた者、信じない者には、何ひとつ清いものはない」と言われているのに(テトス1:15)。

Epistolae et decreta 4.3.5

5

Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur; quia scriptum est, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2) . Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram.

PL 13, 1161A

このことについて、私は勧め、諭し、願う。異教徒たちでさえ正当に非難しうる、この恥辱が取り除かれるように。おそらく、次のように信じられているのだろう。「一人の妻の夫」と書かれているから(一テモテ3:2)、と。だが〔使徒は〕、〔そのような者が〕子をもうける欲望のうちに留まり続けることを言ったのではなく、来たるべき節制のゆえに言ったのである。

Epistolae et decreta 4.3.6

6

Neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse, sicuti et ego (I Cor. VII, 7) . Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8) .

PL 13, 1161A

「私は、すべての人が私のようであることを望む」と言った者が、純潔を保つ者たちを受け入れなかったわけではない(一コリント7:7)。さらに彼はいっそう明らかに宣言して言う。「肉にある者は神に喜ばれることができない。だが汝らはもはや肉にではなく霊にある」(ローマ8:8)。