シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum V, Caput III 第V項 第III章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1164C · 3 sectiones

Epistolae et decreta 5.3.1

1

Ambitiosis non cedit Siricius. De quo, charissimi mihi, ante vestram sinceritatem hujusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmata ecclesiastici canonis dispositio quae apud Nicaeam tractata est, confirmata suo merito fundatissima permaneret: ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas jubet, non quales dico, vel eos qui cingulo militiae saecularis astricti olim gloriati sunt.

PL 13, 1164C

シリキウスは野心ある者たちに譲らない——。このことについて、私にとって親愛なる者たちよ、諸君の誠実さの前に、この種の書簡が、多くの兄弟や同僚の司教の同意をもって送られた。それは、諸君のこの署名によって堅められ、ニカイアで取り扱われた教会の規定の定めが、確証され、それにふさわしくいとも堅固に保たれるためであった。すなわち、使徒の権威が命じるような者たちが教会の位階に進むことを許されるべきであって、私が言うような者たち〔non quales dico の文意は定かでない。「以下に私が述べるような者」と取った〕、あるいは世俗の軍務の帯に縛られて、かつてそれを誇った者たちであってはならない。

Epistolae et decreta 5.3.2

2

Qui postea quam pompa saeculari exsultaverunt, aut negotiis reipublicae optaverunt militare, aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorumdam manu, et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse possint, qui per traditionem et Evangelicam disciplinam esse non possunt.

PL 13, 1165A

彼らは、世俗の見せびらかしに浮かれたのち、国家の務めに従事することを、あるいは世の配慮を扱うことを望み、ある者たちの手を借り、近しい者たちの好意に囲まれて、しばしば私の耳に押し込まれる。伝承と福音の規律によっては司教になれない者たちが、司教になれるようにと。

Epistolae et decreta 5.3.3

3

Quantis hoc aliquoties certatum est viribus? Sed nihil tale potuit elici, quae ratio non compellit. Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari.

PL 13, 1165A

この件は、時にどれほどの力で争われたことか。だが、道理が強いないようなことは、何ひとつ引き出せなかった。叙階されるべき者は遠方からでも来るがよい。民の判断によっても、我々の判断によっても、ふさわしいと認められうるように。