シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum VIII, Caput XVII 第VIII項 第XVII章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1193A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 8.17.1

1

CAP. VI.-- Ne clerici ab episcopo suo abjecti, ab aliis recipiantur aut promoveantur. --Item de clericis alienis ex synodo frequenter est pertractatum atque firmatum, et ratio justa constringit, clericos abjectos de ecclesia ab episcopo suo, nec laicam communionem accipere posse in aliena ecclesia, ( Supple quod) confirmatum manifestatumque est, quando etiam innocens, sine litteris episcopi sui, vel formata, in aliena ecclesia non potest ministrare (Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6) .

PL 13, 1193A

第6章——自分の司教に追放された聖職者が、他の者に受け入れられ、昇進させられないこと。——同様に、他の教会の聖職者について、会議からしばしば論じられ、確認されており、正しい理も迫る。自分の司教によって教会から追放された聖職者は、他の教会で平信徒としての交わりをも受けることができない。(「quod」を補え)このことは確認され、明らかにされている。無実の者でさえ、自分の司教の書簡、すなわち証明書(フォルマタ)なしには、他の教会で奉仕できないのであるから(Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6)。

Epistolae et decreta 8.17.2

2

Si quis autem in injuriam sacerdotis hoc facere praesumpserit, et condemnatum clericum suscipere vel promovere voluerit, sciat se communicasse peccatis alienis, et incurrisse sententiam Apostoli, qui ait, reos esse non solum qui faciunt contra legem, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32) .

PL 13, 1193A

もし誰かが、司教への侮辱として、これを行うことを敢えてし、有罪とされた聖職者を受け入れ、あるいは昇進させようとするなら、自分が他人の罪にあずかったこと、そして使徒の判決に陥ったことを知れ。使徒は、律法に反して行う者だけでなく、行う者たちに同意する者も罪ありと言う(ローマ1:32)。

Epistolae et decreta 8.17.3

3

Unde dimittendum est conscientiae illius, qui de suo clerico judicavit, sciens quod de judicio ejus Deus sit judicaturus in posterum. Audi Dominum dicentem, Quae enim vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12) .

PL 13, 1193B

それゆえ、自らの聖職者について裁いた者の良心に委ねねばならない。神が後にその裁きについて裁くことを知りつつ、である。主の言葉を聞け。「人々が汝らにしてほしいと汝らが望むことは何であれ、汝らも彼らにそのようにせよ」(マタイ7:12)。

Epistolae et decreta 8.17.4

4

Quid in injuriam fratris et consacerdotis armaris? Cum enim reus non solum suscipitur clericus abjectus, sed etiam promovetur, injustus judicatur episcopus.

PL 13, 1193B

汝は、兄弟であり同僚の司教への侮辱のために、なぜ武装するのか。追放された聖職者が、有罪のまま受け入れられるだけでなく昇進させられるとき、〔その聖職者を追放した〕司教が不義と判断されることになるからである。

Epistolae et decreta 8.17.5

5

Hoc quisque facit, sciat se a Catholicorum societate seclusum, et communionem sedis apostolicae non habere jam posse.

PL 13, 1193B

これを行う者は誰であれ、自分が公同の者たちの交わりから閉め出され、もはや使徒の座との交わりを持ちえないことを知れ。