シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum VI, Caput IV 第VI項 第IV章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1171A · 2 sectiones

Epistolae et decreta 6.4.1

1

Haeresis novae incentores damnantur. Unde Apostoli secuti praeceptum (Gal. I, 9) , quia aliter quam quod accepimus annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent.

PL 13, 1171A

新しい異端の扇動者たちが断罪される——。それゆえ、使徒の命令に従い(ガラテヤ1:9)——彼らは、我々が受けたものと異なることを告げていたので——、諸君は、我々すべて、すなわち司祭や助祭、また聖職者団全体の、一つの判断があったと知るがよい。すなわち、新しい異端と瀆神の扇動者と見いだされたヨウィニアヌス、アウクセンティウス、ゲニアリス、ゲルミナトル、フェリクス、プロティヌス、マルティアヌス、ヤヌアリウス、インゲニオススは、神の判決と我々の裁きによって永久に断罪され、教会の外にとどまるべきである、と。

Epistolae et decreta 6.4.2

2

Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardum et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi.

PL 13, 1171B

諸君の聖性がこれを守るであろうことを疑わず、私はこの書を、我が兄弟であり同僚の司祭であるクレスケンス、レオパルドゥス、アレクサンデルを通じて送った。彼らは、燃える霊をもって、信仰の敬虔な務めを果たすことができる者たちである。