Epistolae et decreta 7.4.1
Refutatur. --Et ubi est illud quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista, Mulier, ecce filius tuus: et rursus ad Joannem de Maria, Ecce mater tua (Vide Ambros. de Instit. virg. c. 7, n. 46, in Joan. XIX, 26, 27) ?
PL 13, 1177C反駁される。——では、主が母に福音書記者ヨハネのことを「女よ、見よ、あなたの子である」と言い、また逆にヨハネにマリアのことを「見よ、あなたの母である」と言ったと書かれているのは、どこへ行ったのか(アンブロシウス『処女の教育について』第7章46節、ヨハネ19:26-27を見よ)。
Epistolae et decreta 7.4.2
Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat, ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio?
PL 13, 1177C十字架に掛けられた主が世の罪を取り除いていたとき、母の無傷についても宣言したのは、何を意味するのか。あるいは、不信がその口を閉ざし、黙り込んで、主の母をいかなる非難によっても敢えて汚すことのないようにするためでなくて、ほかに何が語られているというのか。
Epistolae et decreta 7.4.3
Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph, nulla tamen conjugalis coitus consuetudine tori jura cognoverit (Matth. I, 18) .
PL 13, 1178Aゆえに、同じ裁定者、母の貞潔の同じ証言者が、彼女がただヨセフという男に婚約していただけで、夫婦の交わりの習いによる床の権利を知ることはなかったことの証人である(マタイ1:18)。
Epistolae et decreta 7.4.4
Neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset. Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam discipulus in sua (Ibid., 30) . Numquid ergo divortium fecit? numquid a viro abduxit atque abstulit?
PL 13, 1178Aもしヨセフから子らを受けることになっていたなら、〔主は〕彼女を夫との結びつきから引き離そうとは望まなかったであろう。しかも、もしこれで足りないなら、福音書記者は「弟子は彼女を自分のもとに引き取った」と言って証言を加えた(ヨハネ19:27〔底本の引照は Ibid., 30 と刷り、直前の引照マタイ1:18 を受ける形になっているが、引かれた句はヨハネ19:27 である〕)。では〔弟子は〕離縁させたのか。〔彼女を〕夫のもとから連れ去り、奪い取ったのか。
Epistolae et decreta 7.4.5
Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum consummans omne mysterium bono fine pietatis.
PL 13, 1178Aでは、これを福音書で読む者が、難破した者のようによろめき、揺れ動くのはなぜか。したがってこれは、母の無傷についての子の遺言であり、マリアの、損なわれない貞潔という豊かな遺産であり、すべての成就の終わりである。そして彼はこれを語り、霊を渡して、孝心の善き終わりによってすべての奥義を成し遂げたのである。