Epistolae et decreta 1.3.1
CAP. II.--Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus (De Consecr. dist. 4, c. 11) , non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias, dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica illa impleatur praeceptio (I Cor. V, 7) , ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio.
PL 13, 1134A第2章——洗礼を受ける時期と儀式。どのような者に洗礼をただちに授けるべきか——。次に、洗礼を受ける者たちについての、各人の望むままという、非難すべき、改められるべき混乱が続く。これは我々の同僚の司教たちによって——憤りをもって我々は言うのだが(De Consecr. dist. 4, c. 11)——何らかの権威の理由によらず、ただ無謀によって行われている。すなわち、キリストの降誕祭、あるいは顕現祭〔公現祭のこと〕、また使徒や殉教者の祝日に、あなたが言うように無数の民が、あちこちで自由に洗礼の奥義を受けている。だが、この特権は、我々のもとでも、すべての教会でも、主の過越〔復活祭〕がそのペンテコステとともに、特別に自らのものとして守っている。一年のうちこれらの日だけ、信仰へ集まる者に洗礼の共通の秘跡を授けるのがふさわしく、しかも、四十日あるいはそれ以上前に名を登録し、祓魔と日々の祈りと断食によって清められた選ばれた者たちに限られる。それは、使徒のあの命令(一コリント5:7)が満たされるため、すなわち古いパン種が取り除かれて、新しいこね粉となり始めるためである。
Epistolae et decreta 1.3.2
Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam.
PL 13, 1135Aしたがって、聖なる復活祭への崇敬はいささかも減じてはならないと我々が言うのと同じく、年齢のためにまだ話すことのできない幼児や、何らかの必要のゆえに聖なる洗礼の水を要する者たちには、あらゆる迅速さをもって助けが与えられることを我々は望む。救いの泉が望む者に拒まれ、世を去る者が国と生命とを失うならば、それは我々の魂の滅びに向かうからである。
Epistolae et decreta 1.3.3
Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur.
PL 13, 1135A難破の危険、敵の襲撃、包囲の不確かさ、あるいは何であれ身体の病の絶望に陥り、信仰という唯一の助けによって救われることを求める者は、求めたまさにその瞬間に、望んだ再生の報いを得るべきである。
Epistolae et decreta 1.3.4
Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. XVI, 18) .
PL 13, 1135Bこの点についての誤りは、これまでで十分とせよ。いまや、使徒の岩——その上にキリストは普遍の教会を建てた——の堅固さから引き離されたくない(マタイ16:18)すべての司教は、前述の規範を守るように。