シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum VI, Caput III 第VI項 第III章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1168C · 7 sectiones

Epistolae et decreta 6.3.1

1

Qui detecta et damnata. Nuptiis intersunt sacerdotes. --Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis, pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium, sub religioso nomine, contagio violaret: sicut scriptum est Domino dicente: Multi venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16) .

PL 13, 1168C

彼らの教えは暴かれ、断罪された〔小見出しは Qui。Quae(それは)の誤りか〕。婚姻に司教たちが立ち会う——。このことについて、私にとって最愛の者たちよ、ここで行われたことを、諸君の知るところとなるよう伝えることは、十分に必要であった。それは、教会に押し入る最悪の人々の、敬虔な名のもとでの伝染が、いずれかの司教の無知によって教会を損なうことのないためである。主が言って、こう書かれているとおりである。「多くの者が羊の衣を着て汝らのもとに来るが、内側は貪欲な狼である。汝らは彼らをその実によって見分ける」(マタイ7:15, 16)。

Epistolae et decreta 6.3.2

2

Hi sunt videlicet, qui subtiliter Christianos sese jactant: ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant; ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3) , atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent.

PL 13, 1169A

彼らこそ、巧妙に自らをキリスト教徒と誇る者たちである。敬虔な名の覆いのもとに歩み、祈りの家に入って、蛇のごとき論議の言葉を注ぎ出す。「暗がりで心の正しい者たちを射る」ためであり(詩篇10:3)、公同の真理から遠ざけて、悪魔の流儀で自分たちの教えの狂気へ引き込み、羊たちの素朴さを騙し取るためである。

Epistolae et decreta 6.3.3

3

Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt.

PL 13, 1169A

我々は確かに、使徒たちの時から今に至るまで、多くの異端の悪意を学び、経験して確かめてきた。しかし、今、突然現れ出て、背信の教えが芽吹いたことによって、自分たちが誰の弟子であるかを言葉の実で明らかにした、信仰の敵たちのような犬どもが、教会の奥義を吠え声で悩ませたことは、かつてなかった。

Epistolae et decreta 6.3.4

4

Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus; isti non habentes vestem nuptialem (Matth. XXII, 12) , sauciantes Catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus.

PL 13, 1170A

他の異端者たちは、誤解することによって、神の制度のうち個々の種類の問題を、それぞれ覆し、引き裂こうと企てた。これに対し、この者たちは、婚礼の衣を着ておらず(マタイ22:12)、公同の者たちを傷つけ、新約と旧約の節制を、先に述べたように曲げ、悪魔の霊で解釈して、誘惑的で偽りの言葉によって、すでに幾人かのキリスト教徒を荒らし、自分たちの狂気に結びつけ始めた。彼らは自らのうちに、その邪悪の毒を保っている。

Epistolae et decreta 6.3.5

5

Verum electi blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicarunt.

PL 13, 1170A

しかし、選ばれた者たち〔electi は、皮肉か、elati(高ぶった者たち)の誤りか、定かでない〕は、自らの瀆神を無謀な著作によって公然と明らかにし、絶望した心の狂気に駆り立てられて、異教徒たちの歓心を得ようと、至るところで公にした。

Epistolae et decreta 6.3.6

6

Sed a fidelissimis Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata: ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur.

PL 13, 1170A

しかし、いとも忠実なキリスト教徒たち、生まれの最もよい、信仰に卓越した人々によって、私の卑小な身のもとへ、突然、恐ろしい文書が持ち込まれた。それは、司教の裁きによって、神の法に反するものとして暴かれ、霊的な判決によって消し去られるためであった。

Epistolae et decreta 6.3.7

7

Nos sane nuptiarum vota non aspernantes accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam.

PL 13, 1171A

我々は確かに、婚姻の誓いを軽んじることなく受け入れ、〔花嫁の〕ヴェールをもってそれに立ち会う。しかし、婚姻が生み出す処女たち、神に献げられた者たちには、いっそう大きな栄誉をもって贈り物をする。そこで司祭団が開かれ、それ〔この文書〕が我々の教え、すなわちキリスト教の律法に反することが確定した。