シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum I, Caput IX 第I項 第IX章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1138B · 2 sectiones

Epistolae et decreta 1.9.1

1

Veteris Testamenti auctoritas frustra praetenditur. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum: Si aestimat, quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XX, 7) ? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent.

PL 13, 1138B

旧約の権威は空しく持ち出されている——。今、情欲に従う者、悪徳の教師である誰かが、私に言うがよい。もしモーセの律法において、主によって聖なる位階の者たちに、放縦の手綱があちこちで緩められたと考えるのなら、なぜ至聖なるものを託された者たちに、あらかじめ「聖なる者となれ。私が、汝らの神である主、聖なる者だからである」(レビ記20:7)と警告するのか。なぜ祭司たちは、自分の番の年に、自分の家から遠く離れて神殿に住むよう命じられたのか。それはまさに、妻たちとさえ肉の交わりを行うことのないようにするため、そして、良心の清さに輝いて、神に受け入れられる捧げ物を献げるためである。

Epistolae et decreta 1.9.2

2

Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti.

PL 13, 1138C

彼らには、勤めの期間が終わったのちに、ただ継承のためにのみ、妻との交わりが許されていた。レビ族以外の者は誰も、神の奉仕に受け入れられるよう定められていなかったからである。