Epistolae et decreta 8.5.1
CAP. II.--Episcopos, presbyteros ac diaconos continentiae lege obstringi. Et jam quidem frequenter de talibus sermo noster per plures manavit ecclesias, maxime de sacerdotibus, quorum meritum exigit, ut bonorum operum suorum sint plebibus forma.
PL 13, 1184A第2章——司教、司祭、助祭は節制の法に拘束されること。——すでに、このような者たちについての我々の言葉は、しばしば多くの教会に広まってきた。とりわけ司教たち〔司教と司祭を指すらしい〕についてである。その功績は、彼らが自らの善き業によって民の手本となることを要求する。
Epistolae et decreta 8.5.2
Sed quantum intelligo, cum Scriptura dicat: Loquere ad aures audientium, instruendo aures infundemus.
PL 13, 1184Aしかし、私の理解するかぎり、聖書が「聞く者たちの耳に語れ」と言っている以上、我々は、教えることによって耳に注ぎ込むのである。〔この文は係りが整わず、「教えることによって」と取った〕
Epistolae et decreta 8.5.3
Dum saepe eadem repetunt, quae neglectui habentur a singulis, vere hoc illud est quod dictum est ad adulterum sexum: Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7) .
PL 13, 1184A各人に軽んじられていることを〔教える者が〕しばしば繰り返すとき、まことにこれこそ、不貞の性〔ミーニュの脚注によれば、写本は adulterum sexum とし(シルモンは adulter sexus と刊行した)、ad は編者が補った。女たちを指すと解した〕に向けて言われた言葉である。「常に学びながら、決して真理の知に至らない」(二テモテ3:7)。
Epistolae et decreta 8.5.4
Quando enim non servatur quod admonetur utiliter, apostolica mandata quasi ignota contemnuntur: judicium tamen de his quae commiserunt non potest immutari. Id de sacerdotibus.
PL 13, 1184B実に、有益に勧められたことが守られないとき、使徒の戒めは、知られていないもののように軽んじられる。しかし、彼らが犯したことについての裁きは、変えられえない。以上は司教たちについてである。
Epistolae et decreta 8.5.5
Primo in loco statutum est de episcopis, presbyteris, et diaconibus, quos sacrificiis divinis necesse est interesse, per quorum manus et gratia baptismatis traditur, et corpus Christi conficitur; quos non solum nos, sed et Scriptura divina compellit esse castissimos, et patres quoque jusserunt continentiam corporalem servare debere; qua de re non praetereamus, sed dicamus et causam.
PL 13, 1184B第一の箇所で、司教、司祭、助祭について定められた。彼らは神の供犠に与らねばならず、その手を通して洗礼の恩寵が授けられ、キリストの体が成し遂げられる。彼らが最も貞潔であることを、我々のみならず神の書も迫り、父祖たちも、身体の節制を守らねばならないと命じた。この件を我々は素通りせず、その理由も述べよう。
Epistolae et decreta 8.5.6
Quo enim pudore viduae aut virgini ausus est episcopus vel presbyter integritatem vel continentiam praedicare, vel suadere castum cubile servare, si ipse saeculo magis institit filios generare, quam Deo?
PL 13, 1184Bどのような恥じらいをもって、司教や司祭は、やもめや処女に無傷や節制を説き、また貞潔な寝床を守るよう勧めることを敢えてしたのか。もし自らは、神のためよりも世のために子をもうけることに励んだのなら。
Epistolae et decreta 8.5.7
Adam, qui praeceptum non servavit, ejectus foras paradisum, caruit regno (Gen. III, 23) ; et praevaricatorem putas posse ad regna coelestia pervenire?
PL 13, 1185Aアダムは、戒めを守らなかったので、楽園の外へ追い出され、王国を失った(創世記3:23)。それなのに汝は、違反者が天の王国に至りうると思うのか。
Epistolae et decreta 8.5.8
Ob quam rem Paulus dicit: Vos jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9) ; et item: Et qui habent uxores, ita sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29) ?
PL 13, 1185Aこのゆえにパウロは言う。「汝らはもはや肉にあるのではなく、霊にある」(ローマ8:9)。また同じく、「妻を持つ者は、持たない者のようであれ」(一コリント7:29)。
Epistolae et decreta 8.5.9
An qui populum ( Supple sic) hortatur, et levitis et sacerdotibus blandiens, licentiam praeberet opus exhibere carnale, idem ipse dicens: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14) ; et alibi: Vellem autem omnes sic esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7) ?
PL 13, 1185Aそれとも、民を(「そのように」を補え)励ます者が、レビ人〔助祭のこと〕や司教たちにおもねって、肉の業を行う放縦を許すだろうか。同じその人が「肉の世話を、欲望のためにしてはならない」(ローマ13:14)と言い、また別の箇所では「私は、すべての人が私自身のようであることを望む」(一コリント7:7)と言っているのに。
Epistolae et decreta 8.5.10
Qui militat Christo, qui in sede residet magistri, qui militiae disciplinam non potest custodire?
PL 13, 1185Aキリストのために戦い、師の座に着く者が、戦いの規律を守ることができないというのか。