シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum VIII, Caput III 第VIII項 第III章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1182C · 4 sectiones

Epistolae et decreta 8.3.1

1

CAP. 1.--De virgine velata quae propositum mutarit, quid judicatum. Quaeritur de virginibus velatis et mutato proposito, quid exinde judicatum sit.

PL 13, 1182C

第1章——ヴェールを受けた処女が決意を変えた場合に、何が判断されたか。——ヴェールを受けた処女と、変えられた決意について、そこから何が判断されたかが問われる。

Epistolae et decreta 8.3.2

2

Si virgo velata jam Christo, quae integritatem publico testimonio professa, a sacerdote prece fusa benedictionis velamen accepit, sive incestum commiserit furtim, seu volens crimen protegere, adultero mariti nomen imposuit, tollens membra Christi, faciens membra meretricis (I Cor. V, 15) ; ut quae sponsa Christi fuerat, conjux hominis diceretur: in hujusmodi muliere quot sunt causae, tot reatus; integritatis propositum mutatum, velamen amissum, fides prima depravata, atque in irritum devocata.

PL 13, 1182C

すでにキリストのためにヴェールを受けた処女が、公の証言のもとに無傷であることを誓い、司教から、祝福の祈りが注がれてヴェールを受けたのち、ひそかに不貞を犯した場合、あるいは、罪を覆い隠そうとして姦夫に夫の名を与えた場合——それはキリストの肢体を取り去り、遊女の肢体とすることである(一コリント6:15〔底本の引照は I Cor. V, 15。句は一コリント6:15 に当たる〕)。キリストの花嫁であった者が、人の妻と呼ばれるに至ったのである——このような女においては、事由の数だけ罪責がある。無傷の決意は変えられ、ヴェールは失われ、最初の約束は損なわれ、無効に帰した。〔「si」で始まる条件節は、「in hujusmodi muliere」以下に至るまで主節が整わず、そのまま続けて訳した〕

Epistolae et decreta 8.3.3

3

Quali hic et quanta satisfactione opus est! quam magna poenitentia ejus quae interitum carnis incurrit! Non est parva culpa reliquisse Deum, et ivisse post hominem.

PL 13, 1183A

この者には、いかなる、どれほどの償いが必要であることか。肉の滅びに陥った女の悔悛は、いかに大きくなければならないことか。神を捨てて人の後に従ったことは、小さな罪ではない。

Epistolae et decreta 8.3.4

4

Unde annis quam plurimis deflendum ei est, quo dignae fructu poenitentiae facto possit aliquando ad veniam pervenire, si tamen poenitens poenitenda faciat.

PL 13, 1183A

それゆえ彼女は、きわめて多くの年にわたって嘆かねばならない。それは、悔悛にふさわしい実を結んだうえで、いつか赦しに至りうるためである。ただし、悔いる者が、悔いるべきことを行うならば、である。