シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum V, Caput II 第V項 第II章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1164B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 5.2.1

1

Majorum statuta non patitur violari. Magna cura adhibenda in clericorum ordinationibus. Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis, contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a majoribus ordinata, ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere, et praetermisso fundamento, supra arenam velle construere, dicente Domino: Non transferes terminos, quos constituerunt patres tui (Prov. XXII, 28) .

PL 13, 1164B

先人の規定が破られることを許さない。聖職者の叙階には大きな注意を払わねばならない——。さて、使徒の座の知るところとなった。教会の規定に反して企てが行われ、先人によって、わずかなささやきによってさえ破られてはならないほどに定められたことについて、自分たち独自の新しい慣行をいくつか持ち込み、土台を捨てて、砂の上に建てようとしているというのである。主が「汝の父たちが定めた境を動かしてはならない」と言っているのに(箴言22:28)。

Epistolae et decreta 5.2.2

2

Quod et Sanctus quoque Apostolus novi et veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: State, inquit, et tenete traditiones vestras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14) .

PL 13, 1164B

このことは、新約と旧約の宣べ伝える者であり、そのうちでキリストが語った、聖なる使徒もまた戒めている。「立って、汝らが学んだ汝らの伝承を、言葉によってであれ書簡によってであれ、堅く守れ」と彼は言う(二テサロニケ2:14)。

Epistolae et decreta 5.2.3

3

Qua de re videt vestra sinceritas, in sacris ministeriis aut in ordinationibus vestris quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debeat observare.

PL 13, 1164C

これゆえ、諸君の誠実さは、聖なる奉仕あるいは諸君の叙階において、司教たちの大きな配慮と入念な心遣いがどれほど守られねばならないかを見ている。

Epistolae et decreta 5.2.4

4

Denique ad Timotheum loquitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22) .

PL 13, 1164C

さらに彼はテモテに語る。「誰にも性急に手を置いてはならない。他人の罪にあずかってはならない」(一テモテ5:22)。

Epistolae et decreta 5.2.5

5

Quod propterea memoratur, ut examine habito, et probitate morum et ecclesiastico labore sit commendatior, qui vocatur in medium ut summum sacerdotium possit accipere, probatus judicio, non favore; susceptus veritate, non gratia; apostolico ordine fultus, non praecipiti voluntate.

PL 13, 1164C

これが言及されるのは、吟味がなされたうえで、品行の誠実さと教会での労苦によって、より推奨される者が、最高の司教職を受けうるよう衆人の中へ呼び出されるためである。その者は、好意によってではなく判断によって試され、恩顧によってではなく真実によって受け入れられ、性急な意志によってではなく使徒の秩序に支えられている。