Epistolae et decreta 7.1.1
Bonoso et ejus accusatoribus judices dati. --Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis.
PL 13, 1172Aボノススとその告発者たちに裁判官が与えられた。——司教ボノススについての諸君の書簡を受け取った。そこで諸君は、真理のためか、あるいは慎みのためか、我々の判断を尋ねようとした。
Epistolae et decreta 7.1.2
Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis vel cognoscerent: advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset.
PL 13, 1172Aしかし、カプア会議の裁きは、ボノススとその告発者たちに近隣の者たちが裁判官として与えられるべきこと、とりわけマケドニアの人々が、テッサロニケの司教とともにその所業を審理すべきことを定めたものであったから、裁く手続きは我々には属しえないと我々は認めた。
Epistolae et decreta 7.1.3
Nam si integra esset hodie synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi vel accusatoribus vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus elegit.
PL 13, 1177Aというのも、もし今日も会議が欠けずに開かれたままであったなら、諸君の書面の連なりが含む事柄について、我々は正しく決定を下すであろう。ゆえにこの裁きを受けた諸君にこそ、すべてについて判決を下す務めがあり、告発者にも被告にも、逃げ、またすり抜ける余地を与えてはならない。実に諸君は、会議が審理のために選んだ者として、会議の代理を引き受けたのである。