シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum I, Caput X 第I項 第X章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1138C · 4 sectiones

Epistolae et decreta 1.10.1

1

Sacerdotes et diaconi insolubili continentiae lege constringuntur. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere.

PL 13, 1138C

司教と助祭は、解けない節制の法に縛られる——。それゆえ主イエスもまた、その到来によって我々を照らしたとき、福音書において、自分は律法を廃するためでなく成就するために来たのだと宣言している。

Epistolae et decreta 1.10.2

2

Et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare (Matth. V, 27) , ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire (Ephes. V, 27) .

PL 13, 1139A

だからこそ、自らが花婿である教会に、貞潔の姿が輝きをもって照り映えることを望んだ(マタイ5:27)。審判の日に、再び来るとき、自らの使徒を通じて定めたとおり、しみもしわもない教会を見いだせるようにである(エフェソ5:27)。

Epistolae et decreta 1.10.3

3

Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus.

PL 13, 1139A

これらの定めに、我々すべての司教と助祭は、解けない法によって縛られている。我々の叙階の日から、節度と純潔に、我々の心も体も委ね、日々捧げる犠牲において、すべての点で我々の神に喜ばれるためである。

Epistolae et decreta 1.10.4

4

Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9) . Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis, Dei spiritus habitare?

PL 13, 1139A

選びの器〔パウロのこと〕が言うように、「肉にある者は神に喜ばれることができない。だが汝らはもはや肉にではなく霊にある。神の霊が汝らのうちに宿っているならば」(ローマ8:8, 9)。そして、我々が読むとおり、神の霊は、聖なる体のほかにどこに宿りうるだろうか。