ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber III, Caput IX 第III巻 第IX章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 788B · 14 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.1

1

Spiritum sanctum exacerbari confirmatur ex Petri verbis; ubi unum et idem esse Spiritum Dei, ac Spiritum Domini, cum ex aliis locis, tum e memorata ejusdem apostoli sententia in Ananiam ac Saphiram ostenditur: unde Spiritus sancti vel cum Patre ac Filio conjunctionem, vel propriam divinitatem evinci contenditur.

PL 16, 788B

聖なる霊が怒らされるということは、ペトロの言葉から確証される。そこでは、神の霊と主の霊が一つの同じ霊であることが、ほかの箇所からも、アナニアとサフィラに対する同じ使徒の、先に挙げた言葉からも示される。そこから、聖なる霊の、父と子との結びつき、あるいは固有の神性が証明されると論じられる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.2

2

54. Fortasse tamen aliquis diceret hoc exemplum non posse ad proprietatem sancti Spiritus derivari, nisi alio loco etiam Petrus apostolus nos docuisset peccatis nostris etiam Spiritum posse tentari, sic enim habes ad Ananiae conjugem dictum: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini (Act. V, 9) ?

PL 16, 788B

54. しかし、ことによると誰かは、この例を聖なる霊の固有性に引き寄せることはできないと言うかもしれない。もし使徒ペトロが、別の箇所でも、我々の罪によって霊もまた試みられうると教えていなかったなら、そのとおりであろう。実に、アナニアの妻に言われた言葉を、あなたは持っている。「汝らは、主の霊を試みることで、なぜ一致したのか」(使徒言行録5:9)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.3

3

Etenim Domini Spiritus ipse est Dei Spiritus; quia unus sanctus est Spiritus, ut etiam Paulus apostolus docuit dicens: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.

PL 16, 788B

実に、主の霊は神の霊そのものである。聖なる霊は一つだからである。使徒パウロも教えて言った。「しかし汝らは、肉にあるのではなく、霊にある。ただし、神の霊が汝らのうちに宿っているならば。」

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.4

4

Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) . Praemisit Spiritum Dei, et statim subdidit eumdem esse Spiritum Christi.

PL 16, 788C

「もし誰かがキリストの霊を持たないなら、その者は彼のものではない」(ローマ8:9)。彼は神の霊を先に置き、すぐに、それがキリストの霊と同じであると付け加えた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.5

5

Et cum dixisset de Spiritu, ut intelligeremus quia ubi Spiritus sanctus, ibi Christus est, addidit: Si autem Christus in vobis (Ibid., 10) .

PL 16, 788C

そして、霊について語ったのち、聖なる霊のあるところにキリストがいることを我々が理解するように、付け加えた。「しかしキリストが汝らのうちにいるなら」(ローマ8:10)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.6

6

55. Deinde quomodo hic intelligimus quia ubi Spiritus, ibi et Christus; ita etiam alibi ostendit quia ubi Christus, ibi etiam Spiritus sanctus sit.

PL 16, 788C

55. さらに、ここでは霊のあるところにキリストもいると我々が理解するように、別の箇所でも、彼は、キリストのあるところに聖なる霊もいることを示している。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.7

7

Nam cum dixisset: Numquid experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ; alibi ait: Puto enim et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40) .

PL 16, 788C

実に、「キリストが私の内で語っている証拠を、汝らは求めるのか」(二コリント13:3)と言ったのち、別の箇所では言う。「実に私も、神の霊を持っていると思う」(一コリント7:40)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.8

8

Inseparabilis ergo est unitas, quia ubi aut Pater, aut Christus, aut Spiritus, Scriptura testificante, signatur; ibi omnis plenitudo est Trinitatis.

PL 16, 788C

したがって、一体性は分かたれえない。聖書の証言によって、父か、キリストか、霊かが示されるところには、三位一体の充満がすべてあるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.9

9

56. Sed et ipse Petrus in eo, quod proposuimus, exemplo praemisit Spiritum sanctum, et postea dixit Spiritum Domini; sic enim habes: Anania, cur implevit Satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto, ut fraudem faceres de pretio agri?

PL 16, 788D

56. しかし、ペトロ自身も、我々の提示した例において、聖なる霊を先に置き、後に主の霊と言った。実に、あなたはこう持っている。「アナニアよ、なぜサタンは汝の心を満たして、聖なる霊に偽りを言わせ、畑の代金について欺かせたのか。」

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.10

10

Ita nonne manens tibi manebat, et venditus in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hoc scelus? Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3 et seq.) . Et subter ad ejus uxorem ait: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini (Ibid., 9) ?

PL 16, 788D

「それは、売る前は汝のものとして残り、売られたあとも汝の権限の内にあったではないか。なぜ汝はこの悪事を心に据えたのか。汝は人々に偽りを言ったのではなく、神に偽りを言ったのだ」(使徒言行録5:3以下)。そして下の箇所で、彼はその妻に言う。「汝らは、主の霊を試みることで、なぜ一致したのか」(使徒言行録5:9)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.11

11

57. Primum intelligimus quia Spiritum sanctum Spiritum Domini dixit. Deinde cum praemiserit Spiritum sanctum, et addiderit: Non es hominibus mentitus, sed Deo; necesse est in Spiritu sancto aut unitatem divinitatis intelligas; quoniam cum Spiritus tentatur, Deus fallitur: aut si unitatem divinitatis conaris excludere, secundum Scripturae verba ipse utique Spiritum Deum credis.

PL 16, 789A

57. 第一に、我々は、ペトロが聖なる霊を主の霊と呼んだことを理解する。次に、彼が聖なる霊を先に置き、「汝は人々に偽りを言ったのではなく、神に偽りを言ったのだ」と付け加えたからには、汝は聖なる霊において神性の一体性を理解せざるをえない。霊が試みられるとき、神が欺かれるのだから。さもなければ、汝が神性の一体性を排除しようと試みるなら、汝は聖書の言葉に従って、確かに霊を神と信じているのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.12

12

58. Si enim et de Spiritu expressum intelligimus et de Patre, in Deo utique Patre et Spiritu sancto veritatis et scientiae advertimus unitatem; quia similiter a sancto Spiritu sicut a Deo Patre mendacium deprehenditur.

PL 16, 789A

58. 実に、我々が、霊についても父についても明白に語られていると理解するなら、神なる父と聖なる霊において、真理と知識の一体性があることを、我々は確かに認める。偽りが、神なる父によるのと同様に、聖なる霊によっても見抜かれるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.13

13

Quod si utrumque de Spiritu accipimus, cur quod legis, perfide, negare conaris? Aut igitur unitatem divinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, aut divinitatem sancti Spiritus confitere.

PL 16, 789B

もしそのどちらをも霊について受け取るなら、背信の者よ、汝が読んでいることを、なぜ汝は否定しようと試みるのか。それゆえ、父と子と聖なる霊の神性の一体性を告白するか、聖なる霊の神性を告白せよ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.9.14

14

Utrum dixeris, in Deo utrumque dixisti; quia et unitas divinitatem astruit, et divinitas unitatem.

PL 16, 789B

どちらを言おうと、汝は両方を神において言ったことになる。一体性が神性を立証し、神性が一体性を立証するからである。