De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.1
Imitaturos nos Abdemelech, si credamus Filium et Spiritum sanctum omnia cognoscere. Spiritui cognitionem hanc tribui in Scripturis; Filio quoque eamdem attribui.
PL 16, 767B我々は、子と聖なる霊がすべてを知ると信じるなら、エベド・メレクに倣うことになる。この知は聖書において霊に帰され、子にも同じ知が帰される。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.2
Filium a Spiritu clarificari, sicut et a Filio Spiritum: item ex eo quod Patrem, Filium atque Spiritum legamus eadem loqui, ac revelare, unitatem in ipsis naturae et scientiae agnoscendam: denique quod alta Dei scrutatur Spiritus, ignorantiae non esse; cum Pater et Filius etiam dicantur scrutatores, et Paulus tametsi a Christo domino electus, edoctus tamen fuerit a Spiritu.
PL 16, 767C子は霊によって栄光を与えられ、同様に霊も子によって栄光を与えられる。また、父と子と霊が同じことを語り、啓示すると我々が読むことから、彼らにおいて本性と知の一体性を認めるべきである。さらに、霊が神の深みを探ることは、無知のしるしではない。父と子も探る者と呼ばれ、パウロも主キリストに選ばれたとはいえ、霊に教えられたからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.3
114. Eris igitur et tu Abdemelech, hoc est, assumptus a Domino, si de profundo gentilis imprudentiae levaveris Dei Verbum: si credideris quia non fallitur; non praeteritur Dei Filius, non ignorat quae futura sunt; non fallitur etiam Spiritus sanctus, de quo dicit Dominus: Cum venerit autem ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13) .
PL 16, 767C114. それゆえ、あなたもまた、神の言葉を異邦人の無思慮の深みから引き上げるなら、エベド・メレク、すなわち主に取り上げられた者となるだろう。神の子は欺かれず、何ものも彼を逃れず、これから起こることを知らないことはないと信じるなら、そうなる。聖なる霊もまた欺かれない。主は霊について言う。「その真理の霊が来るとき、汝らをすべての真理へと導く」(ヨハネ16:13)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.4
Qui dicit omnem, nihil praeterit, non diem, non horam, non praeterita, non futura. 115. Et ut scias quia et omnia novit, et futura annuntiat, et unius est scientiae cum Patre et Filio; audi quid dicat de eo Dei veritas: Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit, loquetur, et quae evenient, annuntiabit vobis (Ibid.) .
PL 16, 767D「すべて」と言う者は、何も除かない。日も、時も、過去も、未来もである。115. そして、霊がすべてを知り、未来を告げ、父と子とただ一つの知を持つことを、あなたが知るために、神の真理が霊について何と言うかを聞け。「彼は自分から語るのではなく、聞いたことを語り、これから起こることを汝らに告げる」(ヨハネ16:13)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.5
116. Itaque ut advertas quia novit omnia, cum diceret Filius: De die autem illa et hora nemo novit, neque Angeli coelorum (Marc. XIII, 32) ; excepit Spiritum sanctum. Si autem exceptus est Spiritus sanctus ab ignorantia, quomodo non exceptus est Dei Filius?
PL 16, 768A116. それゆえ、霊がすべてを知っていることにあなたが気づくために言う。子は「その日とその時については、誰も知らない。天の天使たちも」(マルコ13:32)と言ったとき、聖なる霊を除いた。聖なる霊が無知から除かれているなら、どうして神の子が除かれないことがあろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.6
117. Sed dicis quia cum angelis annumeraverit et Dei Filium. Annumeravit quidem Filium, sed non annumeravit et Spiritum.
PL 16, 768A117. だが、汝は、〔彼は〕神の子をも天使たちとともに数え入れたと言う。確かに子を数え入れたが、霊までは数え入れなかった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.7
Aut fatere igitur potiorem esse Spiritum sanctum Dei Filio, ut jam non solum quasi Arianus, sed etiam quasi Photinianus loquaris: aut agnosce quo referre debeas, quod nescire Filium dixit. Etenim quasi homo annumerari creaturis potuit, qui creatus est.
PL 16, 768Aそれゆえ汝は、聖なる霊が神の子よりも優れていると認めよ。そうすれば、汝はもはやアレイオス派の者としてだけでなく、フォティヌス派の者としても語ることになる。あるいは、子が知らないと言ったことを、どこに帰すべきかを認めよ。実に、人として、造られた者である彼は、被造物の中に数えられうるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.8
118. Quod si vis discere quia novit omnia, et praescientiam habet omnium Dei Filius futurorum, quae Filio incognita putas, ea de Filio Spiritus sanctus accepit.
PL 16, 768B118. もし、神の子がすべてを知り、あらゆる未来についての予知を持つことを、汝が学びたいのなら、汝が子に知られていないと考えていることを、聖なる霊は子から受け取ったのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.9
Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14, 15) .
PL 16, 768B霊は、実体の一体性によって受け取った。子が父から受け取ったのと同じである。子は言う。「彼は私に栄光を与える。私のものから受け取り、汝らに告げるからである。父が持つものはすべて、私のものである。それゆえ私は、『私のものから受け取り、汝らに告げる』と言った」(ヨハネ16:14–15)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.10
Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus. 119 et 120*. Accipe tamen quia novit judicii diem Filius. Lectum est in Zacharia: Et veniet Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo.
PL 16, 768Bでは、この一体性よりも明らかなものがあろうか。父が持つものは子のものであり、子が持つものは霊も受け取った。119・120*. しかし、子が裁きの日を知っていることを、あなたは知れ。ゼカリヤにこう読まれる。「私の神なる主が来る。すべての聖徒が彼とともにいる」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.11
In illa die non erit lumen, sed frigus et gelu: et erit dies una, et dies illa nota Domino (Zach. XIV, 5) . Haec igitur dies nota Domino, qui veniet cum sanctis suis, secundo nos illuminaturus adventu. 121. Sed quod orsi sumus de Spiritu, persequamur.
PL 16, 768C「その日には、光はなく、寒さと霜がある。その日は一つの日、主に知られた日となる」(ゼカリヤ14:5)。それゆえ、この日は、自らの聖徒たちとともに来る主に知られている。主は第二の到来によって、我々を照らす者である。121. だが、霊について始めたことを、続けよう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.12
Habes enim in eo quod praetulimus exemplo quia Filius dicit de Spiritu: Ille me clarificabit. Clarificat ergo Spiritus Filium, sicut clarificat et Pater: sed etiam Spiritum clarificat Dei Filius, sicut supra diximus.
PL 16, 768C実に、我々が先に挙げた例に、子が霊について「彼は私に栄光を与える」と言うことが見られる。それゆえ、霊は、父が栄光を与えるのと同じく、子に栄光を与える。しかし、神の子もまた、先に述べたとおり、霊に栄光を与える。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.13
Non est ergo infirmus, qui reddit mutuam claritatem per unitatem lucis aeternae: nec inferior sancto Spiritu, cujus hoc ipsum est, quod clarificatur ab Spiritu.
PL 16, 768Cそれゆえ、永遠の光の一体性によって互いの栄光を返す者は、弱くない。聖なる霊に劣るのでもない。霊によって栄光を与えられることこそ、その者のことなのだから〔cujus の係りは定かでない。子を指すと取った〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.14
122. Assumeris ergo et tu, si credas quia hoc locutus est Spiritus, quod locutus est Pater, quod locutus est Filius.
PL 16, 768C122. それゆえ、あなたもまた、父が語ったこと、子が語ったことと同じことを霊が語ったと信じるなら、取り上げられるだろう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.15
Denique Paulus ideo assumptus est, quia sic credidit, sic docuit, quia quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis revelavit per Spiritum suum, sicut scriptum est (I Cor. II, 9, 10) .
PL 16, 768D実に、パウロが取り上げられたのは、このように信じ、このように教えたからである。すなわち、「目が見たことのないもの、耳が聞いたことのないもの、人の心に上ったこともないもの、神が自らを愛する者たちのために備えたものを、神は我々に自らの霊によって啓示した」と書かれているとおりである(一コリント2:9–10)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.16
Et ideo revelationis Spiritus dicitur, sicut habes: Dat enim Deus sic praeparantibus se Spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus (Esai. LXIV, 4) .
PL 16, 768Dそれゆえ、霊は啓示の霊と呼ばれる。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「神は、このように自らを備える者たちに、知恵と啓示の霊を、彼を知るために与える」(イザヤ64:4)〔ミーニュの引照はイザヤ64:4。句はエフェソ1:17 に近い〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.17
123. Unitas igitur est scientiae, quando sicut Pater revelat, qui dat Spiritum revelationis, sic revelat et Filius; quia scriptum est: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) .
PL 16, 769A123. それゆえ、知の一体性がある。啓示の霊を与える父が啓示するように、子もまた啓示するからである。こう書かれている。「父のほかに、子を知る者はいない。また、子と、子が啓示しようと望む者のほかに、父を知る者もいない」(マタイ11:27)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.18
Plus dixit de Filio, non quod plus habeat quam Pater, sed ne minus habere credatur. Nec immerito sic revelatur Pater a Filio; quia sic novit Patrem Filius, quemadmodum Filium Pater novit.
PL 16, 769A彼は子についてより多くを言った。それは、子が父より多く持つからではなく、子が少なく持つと信じられないためである。父が子によってこのように啓示されるのも、理由のないことではない。子が父を知るのは、父が子を知るのと同じ仕方だからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.19
124. Accipe nunc quia Deum Patrem novit et Spiritus; scriptum est enim quia sicut ea quae hominis sunt, nemo novit nisi spiritus qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Nemo, inquit, cognovit, nisi Spiritus Dei.
PL 16, 769A124. 今度は、霊もまた父なる神を知ることを知れ。こう書かれているからである。「人のことを、その人の内にある霊のほかに、誰が知ろうか。そのように、神のことも、神の霊のほかに知る者はいない」(一コリント2:11)。使徒は言う。「神の霊のほかに、誰も知らなかった」と。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.20
Numquid exclusus est Dei Filius? Non utique; quia nec Spiritus sanctus exclusus est, cum dicitur: Neque Patrem quis novit, nisi Filius. 125. Ergo unius et Pater et Filius et Spiritus sanctus et naturae sunt et scientiae.
PL 16, 769Bでは、神の子は除外されたのか。決してそうではない。「子のほかに、父を知る者はいない」と言われるとき、聖なる霊も除外されていないからである。125. それゆえ、父も子も聖なる霊も、一つの本性、一つの知に属する。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.21
Neque cum omnibus quae per Filium facta sunt, annumerandus est Spiritus, cum Deum Patrem noverit, quem, sicut scriptum est (Matth. XI, 27) , quis potest nosse nisi Filius? Sed et Spiritus sanctus novit. Quid ergo?
PL 16, 769Bまた、霊を、子によって作られたすべてのものとともに数え入れてはならない。霊は父なる神を知っているのであり、書かれているとおり(マタイ11:27)、その父を、子のほかに誰が知りえようか。だが、聖なる霊も知っている。ではどうなのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.22
Cum dicitur universitas creaturarum, non Spiritus sanctus comprehenditur. 126. Nunc velim respondeant, quid est in homine, quod cognoscat quae sunt hominis? Utique rationabile, quod caeteris animae virtutibus supereminet, et quo praecipua natura hominis aestimatur.
PL 16, 769B「被造物の総体」と言われるとき、そこに聖なる霊は含まれない。126. さて、彼らに答えてもらいたい。人の内にあって、人のことを知るものは何か。それは確かに理性的な部分であり、魂のほかの能力の上に抜きん出て、それによって人の主要な本性が量られるものである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.23
Quid est igitur Spiritus, qui alta Dei novit, per quem Deus omnipotens revelatur. Numquid plenitudine divinitatis inferior est, qui ejusdem cum Patre substantiae etiam hoc exemplo probatur?
PL 16, 769Cでは、神の深みを知り、それによって全能の神が啓示される霊とは何であろうか。この例によっても父と同じ実体であると証される者が、神性の充満において劣るというのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.24
Aut aliquid ignorat, qui novit consilia Dei, et mysteria ejus ab initio abscondita? Quid est quod nesciat, qui novit omnia quae Dei sunt? Spiritus enim etiam alta Dei scrutatur (I Cor. II, 10) .
PL 16, 769Cあるいは、神の計画と、初めから隠されていた神の奥義を知る者が、何かを知らないだろうか。神のものをすべて知る者に、知らないことが何かあろうか。「実に、霊は神の深みをも探る」(一コリント2:10)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.25
127. Ac ne putes quod scrutetur incognita, et ideo scrutetur, ut discat id quod ignoret; ante praemisit quia revelavit nobis Deus per Spiritum suum: simul ut disceres quia novit Spiritus quae nobis per ipsum Spiritum revelantur, in posterioribus ait: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
PL 16, 769C127. 霊は未知のものを探るのであり、知らないことを学ぶために探るのだと、あなたが思わないように、使徒は先に、「神は我々に自らの霊によって啓示した」と前置きした。また、我々に霊によって啓示されることを霊が知っていることを、あなたが学ぶように、後の箇所では言う。「人間のうち誰が、人のことを知るだろうか。その人の内にある、人の霊のほかには。そのように、神のことも、神の霊のほかに知る者はいない。」
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.26
Ergo si hominis spiritus novit quae hominis sunt, et antequam scrutetur novit, potestne aliquid Dei esse, quod Spiritus Dei nesciat?
PL 16, 769Dそれゆえ、人の霊が人のことを知り、探る前から知っているのなら、神のことで、神の霊が知らないものがありうるだろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.27
De quo non otiose Apostolus dixit: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei: non quod scrutando cognoverit, sed noverit per naturam: non quod accidens in eo scientia divinorum, sed cognitio naturalis sit.
PL 16, 769Dこの霊について、使徒は無意味にこう言ったのではない。「神のことは、神の霊のほかに知る者はいない」と。それは、霊が探ることによって知ったからではなく、本性によって知っているからである。神的なことの知が霊に偶発的に加わったのではなく、その認識が本性的なのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.28
128. Verum si te movet quia dixit, scrutatur, accipe quia id quoque de Deo scriptum est, eo quod sit scrutator cordis et renum. Ipse enim dixit: Ego sum scrutans corda et renes (Jerem. XVII, 10) .
PL 16, 770A128. だが、「探る」と言われたことがあなたを動揺させるなら、同じことが神についても、心と腎を探る者として書かれていると知れ。神自身が言ったのである。「私は、心と腎を探る者である」(エレミヤ17:10)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.29
Etiam de Filio Dei habes ad Hebraeos: Qui scrutator est animi et cogitationis (Hebr. IV, 12) . Unde liquet quia nemo inferior superioris scrutatur interna; divinae enim solius est potestatis occulta novisse.
PL 16, 770A神の子についても、ヘブライ人への手紙に、あなたは読む。「心と思いを探る者」(ヘブライ4:12)。ここから、劣る者が上の者の内奥を探ることはないと明らかである。隠されたことを知るのは、神的な権能だけのものだからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.30
Similiter ergo scrutator est Spiritus sanctus ut Pater, similiter scrutator et Filius: cujus proprietate sermonis id exprimitur; ut videatur nihil esse quod nesciat, quem nihil praeterit. 129. Denique ille electus a Christo, instructus ab Spiritu est.
PL 16, 770Aそれゆえ、聖なる霊は、父と同じく探る者であり、子もまた同じく探る者である。この語の固有の意味によって、そのことが表される。何ものも逃れない者に、知らないことは何もないと見えるようになるためである。129. 実に、キリストに選ばれたあの者〔パウロ〕は、霊に教えられた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.31
Nam sicut ipse testatur, per Spiritum divini cognitionem consecutus arcani, ostendit quia et novit Spiritus Deum, et ea nobis quae Dei sunt, Spiritus revelavit, sicut revelavit et Filius.
PL 16, 770B彼自身が証しするとおり、霊によって神的な秘密の認識を得て、彼は示した。霊が神を知っていること、そして神のものを、子が啓示したのと同じく、霊も我々に啓示したことを。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.11.32
Et addidit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus, et virtute Dei (I Cor. II, 12, 13) ?
PL 16, 770B彼はさらに加えた。「我々はこの世の霊ではなく、神から出る霊を受けた。神から我々に与えられたものを知るためであり、我々はそれを、人間の知恵の説得的な言葉ではなく、霊の示しと神の力によって語っている」(一コリント2:12–13)。〔刷りでは引照のあとに疑問符が付く。平叙文として訳した〕