De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.1
Filium ipsum non judicare aut vindicare sine Spiritu; unde idem Spiritus Verbi gladius appellatur. Sed cum vicissim Verbum dicatur Spiritus gladius, summam in utroque potentiae unitatem inde cognosci.
PL 16, 786A子自身も、霊なしには裁くことも罰することもしない。それゆえ同じ霊が言葉の剣と呼ばれる。しかし、逆に言葉が霊の剣と呼ばれることから、両者における力の最高の一体性が知られる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.2
44. Sed quid de caeteris loquamur? ipsum Dominum Jesum in Spiritu non solum judicare accepimus, sed etiam vindicare.
PL 16, 786B44. しかし、ほかの者たちについて何を語ろうか。主イエス自身が、霊において裁くだけでなく、罰することをも行うと、我々は受け取っている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.3
Neque enim vindicaret in Antichristum, nisi ante de ejus meritis judicaret, quem (sicut legimus) Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui (II Thess. II, 8) .
PL 16, 786B実に、彼は反キリストを、その行いについてまず裁くのでなければ、罰することもなかっただろう。我々が読むとおり、主イエスはこの者を、その口の霊によって殺すだろう(二テサロニケ2:8)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.4
Sed hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo. Non enim potest divinae naturae unitas separari.
PL 16, 786Bしかし、ここでは恩寵が新たに得られたのではなく、分かたれない一体性が保たれている。キリストは霊なしにはありえず、霊もキリストなしにはありえないからである。実に、神的な本性の一体性は分けられえない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.5
45. Et quia in medium id venit exemplum quod Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, gladius quidam Verbi Spiritus intelligitur (Ephes. VI, 17) . Denique et in Evangelio dicit ipse Dominus Jesus: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34) .
PL 16, 786B45. そして、主イエスがその口の霊によって殺すだろうという例が持ち出されたので、霊はある種の言葉の剣として理解される(エフェソ6:17)。実に福音書でも、主イエス自身が言う。「私は平和をもたらすために来たのではなく、剣をもたらすために来た」(マタイ10:34)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.6
Venit enim ut Spiritum daret, ideoque et in ore ejus gladius bis acutus, utique gratia spiritalis (Apoc. XIX, 15) . Spiritus ergo Verbi gladius est.
PL 16, 786B実に彼は霊を与えるために来た。それゆえ、彼の口にも両刃の剣があり、それは確かに霊的な恩寵である(黙示録19:15)。したがって、霊は言葉の剣である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.7
46. Et ut scias inaequalitatem non esse, sed unitatem naturae, Verbum quoque gladius est Spiritus sancti; scriptum est enim: Accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei (Ephes. VI, 16, 17) .
PL 16, 786C46. そして、不等ではなく本性の一体性があることを、あなたが知るために言えば、言葉もまた聖なる霊の剣である。書かれているからである。「信仰の盾を取れ。それによって汝らは、悪しき者の火の矢をことごとく消すことができる。また救いの兜を受け取れ。霊の剣、すなわち神の言葉を」(エフェソ6:16, 17)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.7.8
47. Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit; utique unitas est potentiae.
PL 16, 786C47. したがって、聖なる霊が言葉の剣であり、神の言葉が聖なる霊の剣であるなら、確かに、力の一体性がある。