De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.1
Sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, ita vitam esse cognoscere Spiritum sanctum; proindeque a Patris divinitate non separandum. 26. Dicant enim in quo dissimilitudinem divini operis arbitrentur.
PL 16, 748A父と子を知ることが命であるように、聖なる霊を知ることも命であること。したがって、〔霊は〕父の神性から切り離されてはならないこと。26. 彼らは、神の業のどこに似ていないところがあると考えるのか、言うがよい。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.2
Quandoquidem sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, quemadmodum ipse Dominus declaravit dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; ita etiam vita est cognoscere Spiritum sanctum.
PL 16, 748B父と子を知ることが命であるように——主自身が宣言して言ったとおりである。「永遠の生命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:3)——、聖なる霊を知ることもまた命である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.3
Dicit enim Dominus: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum: vos autem scitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est (Ibid. XIV, 15 et seq.) .
PL 16, 748B主は言う。「汝らが私を愛するなら、私の戒めを守れ。私は父に願い、父は別のパラクレートスを汝らに与える。それは、永遠に汝らとともにとどまるためであり、真理の霊である。世は彼を受け取ることができない。世は彼を見ず、知らないからである。だが汝らは彼を知っている。彼は汝らのもとにとどまり、汝らの内にいるからである」(ヨハネ14:15以下)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.4
27. Ergo mundus non habebat vitam aeternam, quia non acceperat Spiritum: ubi autem Spiritus, ibi vita aeterna: ipse est enim Spiritus vitae operator aeternae. Unde miror, cur de solo et vero Deo Ariani moveant quaestionem.
PL 16, 748B27. それゆえ、世は永遠の生命を持っていなかった。霊を受けていなかったからである。霊のあるところに永遠の生命がある。霊自身が、永遠の生命を働かせる者だからである。それゆえ、唯一の真の神についてアレイオス派が問題を持ち出すことが、私には不思議である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.5
Sicut enim vita aeterna est cognoscere solum et verum Deum, ita vita aeterna est cognoscere Jesum Christum, ita vita aeterna est cognoscere Spiritum sanctum: quem sic non videt mundus, quemadmodum Patrem: sic non cognoscit, quemadmodum Filium.
PL 16, 748C唯一の真の神を知ることが永遠の生命であるように、イエス・キリストを知ることも永遠の生命であり、聖なる霊を知ることも永遠の生命である。世は、父を見ないのと同じように霊を見ず、子を知らないのと同じように霊を知らない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.6
Qui autem de hoc mundo non est, habet vitam aeternam, et cum ipso manet Spiritus in aeternum, qui est lumen vitae aeternae.
PL 16, 748Cだが、この世に属さない者は永遠の生命を持ち、その者とともに、永遠の生命の光である霊が永遠にとどまる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.7
28. Ergo si hoc confert cognitio solius veri Dei, quod confert Filii Spiritusque cognitio, cur Filium et Spiritum a veri Dei honore secernis, cum a magnitudine beneficii non secernas?
PL 16, 748C28. それゆえ、唯一の真の神を知ることがもたらすものを、子と霊を知ることがもたらすのなら、なぜ汝は、子と霊を真の神の栄誉から切り離すのか。恵与の大きさからは切り離さないのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.3.8
Aut enim credas necesse est solius verae divinitatis esse hoc maximum munus, et solam et veram divinitatem sicut et Patris, ita et Filii et Spiritus confitebere: aut si dixeris quia vitam aeternam potest et is conferre, qui verus Deus non sit; incides ut Patri magis derogare videaris, cujus opus non putes solius verae divinitatis esse praecipuum, sed creaturae operibus conferendum.
PL 16, 748C汝は、この最大の贈り物が唯一の真の神性にのみ属すると信じねばならず、そうなれば、唯一の真の神性を、父のものとして告白するのと同じく、子と霊のものとしても告白するだろう。あるいは、永遠の生命は真の神でない者も与え得ると言うのなら、汝はむしろ父を貶めると見えることになる。汝は、父の業が唯一の真の神性にのみ属する特別なものではなく、被造物の業と比べられるものだと考えることになるからである。