ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 752C · 34 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.1

1

Objicientibus ex verbis Amos creari Spiritum, reponitur hanc vocem illic intelligendam de vento, qui saepius creatur: quod sane dici non potest de Spiritu sancto; quippe qui et aeternus sit, nec morte, aut haeretica in Patrem refusione resolvi possit.

PL 16, 752C

アモスの言葉から霊が造られると反論する者たちには、ここでの語は、しばしば造られる風について解すべきだと答えられる。聖なる霊についてはそうは言えない。霊は永遠であり、死によっても、父への異端的な還流によっても解消され得ないからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.2

2

Quod si urgeant pervicacius eumdem locum de Spiritu sancto scriptum fuisse, docet recurrendum ad expositionem spiritualem; Christum enim adventu suo tonitrua, id est, verborum divinorum vim firmavisse: per Spiritum autem humanam animam significari, sicut et carnem a Christo susceptam.

PL 16, 753A

もし彼らが、同じ箇所は聖なる霊について書かれたのだと、いっそう頑固に迫るなら、〔アンブロシウスは〕霊的な解釈に立ち返るべきだと教える。キリストは、その到来によって雷、すなわち神の言葉の力を固めたのであり、また「霊」によっては、キリストが受けた肉と同じく、人間の魂が意味されているのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.3

3

Hujus porro cum quaelibet Trinitatis persona vere sit creatrix, inde astruitur Spiritum similiter incarnationis Domini auctorem esse, qui rerum omnium creator jam ante assertus est.

PL 16, 753A

さらに、三位一体のどのペルソナもその〔受肉の〕真の創造者なのだから〔hujus の指すものは定かでない。直前の「キリストが受けた肉」、すなわち受肉を指すと取った〕、そこから、すでに先に万物の創造者と主張された霊が、同様に主の受肉の創始者でもあることが論証される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.4

4

48. Nec me praeterit haereticos objectare consuevisse ideo videri creatum Spiritum sanctum, quia plerique eorum ad argumentum astruendae suae impietatis adsciscunt illud, quod Amos de flatu ventorum locutus est, ut ipse propheticus sermo declarat.

PL 16, 753A

48. 私は、異端者たちが、聖なる霊は造られたと見えると反論するのを常としていることを、知らないわけではない。彼らの多くが、自らの不敬虔を打ち立てる論拠として、アモスが風の息吹について語った言葉を取り入れているからである。預言の言葉そのものがそう示している。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.5

5

Sic enim habes: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et nuntians in homines Christum suum, faciens lucem et nebulam, et ascendens super excelsa, Dominus Deus omnipotens nomen est ei (Amos. IV, 13) .

PL 16, 753B

あなたは次のように持っている。「見よ、私は雷を固め、霊(風)を造り〔ラテン語では「霊」と「風」は同じ語 spiritus〕、人々に自らのキリストを告げ知らせ、光と雲を作り、高い所の上に昇る。全能の主なる神、それが彼の名である」(アモス4:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.6

6

49. Si hinc faciunt quaestionem, quod creatum Spiritum dixit, quia creatur Spiritus Esdras nos docuit, dicens in quarto libro: Et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti (IV Esdr. VI, 41) ; tamen ut propositis inhaereamus, his videlicet quae Amos dixit, nonne evidenter dictorum testificatur series de istius creatura mundi locutum prophetam?

PL 16, 753B

49. もし彼らが、ここから、彼が霊は造られたと言ったという点を問題にするのなら、霊が造られることは、エズラが我々に教えている。第四の書でこう言う。「そして第二の日に、汝は再び天空の霊(風)を造った」(第四エズラ6:41)。だが、提示された事柄、すなわちアモスが言ったことにとどまるなら、語られたことの順序は、預言者がこの世の被造物について語ったことを、明白に証していないだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.7

7

50. Denique ita coepit: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum. Ipse ordo nos doceat; nam si de Spiritu sancto dicere voluisset, non de tonitruo utique praemisisset.

PL 16, 753B

50. 実に、彼はこう始めた。「私は主、雷を固め、霊(風)を造る者」。順序そのものが我々に教えるがよい。もし聖なる霊について語ろうとしたのなら、雷を先に置くことは決してなかっただろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.8

8

Neque enim antiquiora tonitrua sunt, quam Spiritus sanctus: quamvis impii sint, tamen id non audent dicere. Deinde cum subjectum videamus esse de luce et nebula, nonne manifestum est quod de creatura mundi dictum intelligendum sit?

PL 16, 753C

雷が聖なる霊より古いわけではない。不敬虔な者たちでさえ、そうはあえて言わない。さらに、続くものが光と雲についてであるのを見るのだから、これは世の被造物について言われたと解すべきことが、明らかではないか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.9

9

Cum enim fiunt aliquae tempestates istius mundi, praecedere tonitrua, sequi ventorum flatus, coelum nebulis caligare, lucem refundi ex tenebris, ipso usu quotidiano, exemploque cognoscimus.

PL 16, 753C

この世の嵐が起こるとき、雷が先立ち、風の息が続き、天が雲で暗くなり、闇から光が再び注がれることを、日々の経験そのものと実例から、我々は知っている。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.10

10

Nam etiam flatus ventorum spiritus dicitur, sicut scriptum est: Ignis et sulphur, et Spiritus procellae (Psal. X, 7) .

PL 16, 753C

風の息もまた「霊(風)」と呼ばれるからである。書かれているとおりである。「火と硫黄、そして嵐の霊(風)」(詩篇10:7)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.11

11

51. Et ut scires quia hunc spiritum dixit, ait: Firmans tonitruum, et creans spiritum; quia frequenter creantur ista, cum fiunt: Spiritus autem sanctus aeternus est; quem si quis audet dicere creatum, non potest tamen dicere quod quotidie creatur, sicut flabra ventorum.

PL 16, 753C

51. そして、彼がこの風を語ったのだとあなたが知るように、彼は「雷を固め、霊(風)を造る」と言った。これらは、起こるたびにしばしば造られるからである。だが、聖なる霊は永遠である。もし誰かが霊を造られたとあえて言っても、風の突風のように日々造られるとは言えない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.12

12

Denique ipsa Sapientia secundum suscepti locuta corporis sacramentum, ait: Dominus creavit me (Prov. VIII, 22) .

PL 16, 753D

実に、知恵そのものが、受け取った体の秘義に従って語り、言う。「主は私を造った」(箴言8:22)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.13

13

Quamvis ventura prophetaret, tamen quia praedestinatus erat Domini Salvatoris adventus; non dixit, creat me, sed creavit, ne frequenter, sed semel crederent ex virgine Maria Jesu corpus esse generandum.

PL 16, 753D

来るべきことを預言していたとはいえ、救い主なる主の到来は予め定められていたので、「私を造る」ではなく「造った」と言った。それは、人々が、イエスの体がおとめマリアから何度も生まれるのではなく、ただ一度生まれることになると信じるためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.14

14

52. Et hoc igitur quod velut quotidianam operationem Dei in tonitrui firmamento, et in Spiritus creatione propheta declaravit, intelligere nefas est, ut de Spiritu sancto tale aliquid aestimemus, quem ipsi impii ante saecula esse negare non possunt; unde et semper eum esse, et semper manere pia assertione testamur.

PL 16, 754A

52. それゆえ、預言者が、雷の固めと霊(風)の創造とにおいて、日々の神の働きのようなものとして示したことを、聖なる霊についてそのような何かと我々が考えるように解することは、不敬である。不敬虔な者たち自身も、霊が世々の前にあることを否定できない。それゆえ我々は、敬虔な主張をもって、霊が常にあり、常にとどまると証する。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.15

15

Neque enim qui ante mundum superferebatur super aquas (Gen. I, 2) , potest videri coepisse post mundum: aut multos esse Spiritus sanctos aestimari fas est, qui veluti quotidiana generatione generentur.

PL 16, 754A

世界の前に水の上を漂っていた者(創世記1:2)が、世界の後に始まったと見えるはずがない。また、日々の生まれによって生まれるかのような、多くの聖なる霊がいると考えることも、許されない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.16

16

Absit ut se quisquam tali impietate contaminet; ut dicat frequenter creari, aut umquam creari Spiritum sanctum. Cur enim frequenter creari videatur, non intelligo; nisi forte et mori eum credant frequenter, et frequenter creari.

PL 16, 754A

誰であれ、聖なる霊がしばしば造られる、あるいはそもそも造られる、などと言うほどの不敬虔で自らを汚すことがあってはならない。なぜしばしば造られると見えるのか、私は理解しない。ただし、彼らが、霊がしばしば死に、しばしば造られると信じているのなら別だが。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.17

17

Sed quemadmodum mori potest Spiritus vitae? Ergo si mori non potest, causam non habet cur saepius sit creandus.

PL 16, 754B

だが、命の霊が、どうして死ぬことができるだろうか。それゆえ、死ぬことができないのなら、何度も造られねばならない理由はない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.18

18

53. At qui aliter putant, in illud sacrilegium recidunt, ut non distinguant Spiritum sanctum, qui prolativum Verbum putant in Patrem redire, prolativum Spiritum in Deum refundi; ut unius refusio sit, et quaedam vicissitudo in varias formas se saepe mutantis: cum Patris et Filii et Spiritus sancti manens semper immutabilisque distinctio, unitatem suae teneat potestatis.

PL 16, 754B

53. しかし、別の考えを持つ者たちは、聖なる霊を区別しないという冒瀆に陥っている。彼らは、外に発せられた言葉が父に帰り、外に発せられた霊が神の内に注ぎ戻されると考える。そうなれば、それは一つの者の還流であり、しばしば自らを種々の形に変える者の交替である。ところが、父と子と聖なる霊の区別は、常にとどまり、変わらず、その権能の一体性を保つのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.19

19

54. Si quis tamen propheticum dictum ideo derivandum putat ad interpretationem Spiritus sancti, quia habet: Annuntians in homines Christum suum (Amos IV, 15) ; is ad incarnationis Dominicae mysterium dictum facilius derivabit.

PL 16, 754B

54. だが、もし誰かが、この預言の言葉に「人々に自らのキリストを告げ知らせ」(アモス4:15)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はアモス4:13〕とあるゆえに、聖なる霊の解釈に当てるべきだと考えるなら、その者は、この言葉を主の受肉の奥義に当てる方が、いっそう容易であろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.20

20

Nam si te movet quia spiritum dixit, et ideo non hoc putas derivandum ad mysterium assumptionis humanae; prosequere Scripturas, et invenies optime congruere de Christo, de quo bene convenit aestimari quia firmavit tonitrua adventu suo, vim videlicet et sonum coelestium Scripturarum, quarum velut quodam tonitruo mentes nostrae redduntur attonitae, ut timere discamus, et reverentiam coelestibus deferamus oraculis.

PL 16, 754C

もし「霊」と言ったことが、あなたの心を動かし、それゆえこれを人間の受容の奥義に当てるべきでないと思うなら、聖書を追え。そうすれば、これがキリストについて最もよく合致することが分かる。キリストについては、その到来によって雷、すなわち天の聖書の力と響きを固めた、と考えるのがふさわしい。その雷のようなものによって、我々の精神は打たれて、恐れることを学び、天の託宣に敬意を払うようになる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.21

21

55. Denique in Evangelio fratres Domini filii tonitrui dicebantur; et cum vox Patris facta esset dicentis ad Filium: Et honorificavi, et iterum honorificabo (Joan. XII, 28) ; Judaei dicebant: Tonitruum factum est illi (Ibid., 29) .

PL 16, 754C

55. 実に福音書では、主の兄弟たちが雷の子らと呼ばれた〔刷られたとおり「主の兄弟たち」と訳した。福音書で「雷の子ら」と呼ばれるのは使徒ヤコブとヨハネである〕。また、父の声が子に向かって、「私は栄誉を与えた、再び栄誉を与える」と言ってなされたとき(ヨハネ12:28)、ユダヤ人たちは言った。「彼に雷が起こった」(ヨハネ12:29)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.22

22

Nam licet gratiam veritatis haurire non possent, tamen confitebantur inviti, et ignari mysterium loquebantur; eo quod magnum Patris de Filio testimonium resultabat.

PL 16, 754D

彼らは真理の恩寵を汲み取ることはできなかったが、それでも心ならずも告白し、知らずに奥義を語っていた。父が子について行った大いなる証しが、響き返していたからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.23

23

In Job quoque libro Scriptura dicit: Firmamentum quoque tonitrui sui quis scit quando faciet (Job. XXVI, 14) ? Utique si ad haec commotionum coelestium tonitrua pertinerent, non futura eorum firmamenta, sed facta dixisset.

PL 16, 754D

ヨブ記でも、聖書は言う。「その雷の固めを、いつ作るのか、誰が知るだろうか」(ヨブ記26:14)。もしこれらの雷が天の動揺に関わるのなら、その固めが将来のものでなく、すでになされたものとして語ったはずである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.24

24

56. Ergo tonitrua ad sermones Domini retulit, quorum in omnem terram exivit sonus: spiritum autem hoc loco animam, quam suscepit rationabilem atque perfectam, intelligimus; quia Scriptura frequenter et animam hominis spiritus vocabulo designat, sicut habes: Qui creat spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1) .

PL 16, 755A

56. それゆえ彼は、雷を主の言葉に関係づけた。その響きは全地に出て行った。そして我々は、ここで「霊」とは、主が受けた理性的で完全な魂のことだと解する。聖書はしばしば人の魂を「霊」という語で示すからである。あなたが持っているとおりである。「人の内に人の霊を造る者」(ゼカリヤ12:1)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.25

25

Unde et Dominus animam suam spiritus appellatione significans ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) .

PL 16, 755A

それゆえ主も、自らの魂を「霊」という名で示して言った。「私は私の霊を、汝の手に委ねる」(ルカ23:46)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.26

26

57. Et ut scires quia de Jesu Domini descensione memoravit, addidit quod nuntiaret in homines Christum suum (Amos IV, 13) ; annuntiavit enim in baptismate, dicens: Tu es Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui (Matth. III, 17) .

PL 16, 755A

57. そして、彼が主イエスの降下について述べたのだとあなたが知るように、彼は「人々に自らのキリストを告げ知らせる」とつけ加えた(アモス4:13)。実に父は、洗礼において告げ知らせて言った。「汝は私の最愛の子、私は汝を大いに喜んだ」(マタイ3:17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.27

27

Annuntiavit in monte, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite (Matth. XVII, 17) . Annuntiavit in passione, cum sol recessit, maria terraeque tremuerunt. Annuntiavit in centurione, qui ait: Vere Dei Filius erat iste (Matth. XIV, 33) .

PL 16, 755B

父は山で告げ知らせて言った。「これは私の愛する子、彼に聞け」(マタイ17:17)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はマタイ17:5 に当たる〕。受難において、太陽が退き、海と地が震えたときに告げ知らせた。百人隊長において告げ知らせた。百人隊長は言った。「まことにこの人は神の子であった」(マタイ14:33)〔引照は刷られたとおり。百人隊長の言葉はマタイ27:54 に当たる〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.28

28

58. Totum igitur hunc locum aut ad simplicem intellectum istius flatus qui vivendo hauritur, aut ad mysterium Dominici corporis referre debemus, nam si hic creatum dixisset Spiritum sanctum, utique et alibi idem Scriptura declarare potuisset, sicut de Filio Dei frequenter legimus quia secundum carnem et factus est et creatus (Rom. I, 3) .

PL 16, 755B

58. それゆえ我々は、この箇所の全体を、生きることで吸い込まれるこの息の単純な理解に当てるか、主の体の奥義に当てるかすべきである。もしここで聖なる霊が造られたと言ったのなら、聖書は他の箇所でも同じことを明らかにできたはずだからである。神の子については、肉に従って作られ、また造られたと、我々はしばしば読む(ローマ1:3)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.29

29

59. Cujus tamen majestatem in eo ipso quod carnem pro nobis suscepit, considerare nos convenit; ut divinam potentiam in ipsa corporis assumptione videamus Etenim sicut legimus quia creavit Pater Dominicae incarnationis sacramentum, creavit et Spiritus; ita etiam legimus quod et ipse Christus suum corpus creavit; creavit enim Pater, secundum quod scriptum est: Dominus creavit me (Prov. VIII, 23) ; et alibi: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Gal. IV, 4) .

PL 16, 755B

59. だが、子が我々のために肉を受けたまさにそのことにおいて、その威光を考察することが、我々にはふさわしい。体の受容そのものに、神的な力を見るためである。実に、父が主の受肉の秘義を造り、霊もまた造ったと我々が読むように、キリスト自身が自らの体を造ったとも、我々は読む。父が造ったのである〔「キリスト自身が造った」との続き方が定かでない。刷られたとおりに訳した〕。書かれているとおりである。「主は私を造った」(箴言8:23)〔引照は刷られたとおり。引かれた句は箴言8:22〕。また別の箇所に、「神は、女から作られ、律法の下に作られた自分の子を遣わした」(ガラテヤ4:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.30

30

Creavit et Spiritus illud omne mysterium, secundum quod legimus, quia inventa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto (Matth. I, 18) .

PL 16, 755C

あの奥義のすべてを、霊もまた造った。我々が読むとおりである。マリアが聖なる霊によって胎に宿っているのが見いだされた(マタイ1:18)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.31

31

60. Habes quia creavit Pater, creavit et Spiritus: accipe quia creavit et Filius Dei, dicente Salomone: Sapientia fecit sibi domum (Prov. IX, 1) .

PL 16, 755C

60. 父が造り、霊もまた造ったと、あなたは持っている。神の子もまた造ったと、理解せよ。ソロモンが言う。「知恵は自分のために家を作った」(箴言9:1)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.32

32

Ergo Spiritus sanctus qui creavit Dominicae incarnationis sacramentum, quod super omnes est creaturas, quomodo esse potest creatura?

PL 16, 755D

それゆえ、あらゆる被造物の上にある主の受肉の秘義を造った聖なる霊が、どうして被造物でありえようか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.33

33

61. De generalitate autem supra ostendimus (Sup. cap. 5) quia secundum carnem creator est noster Spiritus sanctus in homine exteriore: nunc ostendamus quia creator est noster, etiam secundum gratiae sacramentum.

PL 16, 755D

61. 全般については、上で(上の第5章)、聖なる霊が、外なる人において、肉に従って我々の創造者であることを示した。今や、恩寵の秘義に従っても、霊が我々の創造者であることを示そう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.6.34

34

Et sicut creat Pater, ita creat et Filius, ita creat et Spiritus sanctus, sicut legimus, dicente Paulo: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes, II. 8 et seq.) .

PL 16, 755D

父が造るように、子も造り、聖なる霊も造る。我々が読むとおり、パウロが言う。「それは神の賜物であって、行いによるのではない。誰も誇らないためである。我々は神が作ったものであり、善き業のためにキリスト・イエスにおいて造られたのである」(エフェソ2:8以下)。