ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber III, Caput XIX 第III巻 第XIX章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 810B · 22 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.1

1

Ex eo quod supra probatum et Spiritum manere et loqui in prophetis, colligit ab eo cognosci omnia, quae Dei sunt; atque adeo unum esse cum Patre et Filio.

PL 16, 810B

先に、霊が預言者たちのうちにとどまり、語ることが立証されたので、そこから、神に属するすべてのことが霊によって知られ、したがって霊が父と子と一つであると結論する。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.2

2

Hoc ipsum exinde iterum confirmat quod omnia habet, quae habet Deus, nempe divinitatem, cordis cognitionem, veritatem, nomen super omne nomen, potestatem mortuos suscitandi, quod ultimum eidem adjudicat ex Exechiele, in quo et ipsum Filio aequalem probat.

PL 16, 810B

このことを、さらに、神の持つすべてのもの、すなわち神性、心の認識、真理、すべての名にまさる名、死者をよみがえらせる権能を霊が持つことから、重ねて確証する。最後の権能は、エゼキエル〔底本は Exechiele。Ezechiele のことと解した〕から霊に帰せられ、そこで霊が子と等しいことをも立証する。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.3

3

144. Itaque sicut Pater et Filius unum sunt; quia Filius omnia habet, quae Pater habet (Joan. XVI, 15) : ita et Spiritus unum est cum Patre et Filio; quia et ipse omnia Dei novit (I Cor. II, 10) .

PL 16, 810C

144. それゆえ、父と子が一つであるのは、父の持つすべてを子が持つからである(ヨハネ16:15)。同じように、霊もまた父と子と一つである。霊もまた神のすべてを知るからである(一コリント2:10)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.4

4

Non enim extorsit, ne sit amittentis injuria: non rapuit, ne damnum sit ejus, cui videtur ereptum. Neque enim aut per indigentiam rapuit, aut per excellentiam virtutis validioris extorsit, sed per unitatem possidet potestatis.

PL 16, 810C

実に、霊は強引に取り上げたのではない。失う者への不当な仕打ちとならぬためである。奪い取ったのでもない。奪われたと見える者の損害とならぬためである。霊は、欠乏のゆえに奪ったのでも、より強い力の卓越によって強引に取り上げたのでもなく、権能の一体性によって所有しているのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.5

5

Ergo si haec omnia operatur, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11) ; quomodo non Deus, qui omnia habet, quae Deus habet? 145. Aut consideremus quid habeat Deus, quod non habeat Spiritus sanctus.

PL 16, 810C

それゆえ、霊がこれらすべてを行うのなら——一つの同じ霊がすべてを行うのだから(一コリント12:11)——神の持つすべてを持つ者が、どうして神でないことがあろうか。145. あるいは、神が持っていて、聖なる霊が持たないものが何かあるか、考えてみよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.6

6

Habet Deus Pater divinitatem, habet et Filius, in quo habitat plenitudo divinitatis: habet et Spiritus; quia scriptum est: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XVII, 3) .

PL 16, 810C

父なる神は神性を持つ。子も持つ。子のうちには神性の充満が宿っている。霊も持つ。「私の鼻にある神的な霊」と書かれているからである(ヨブ記17:3)〔底本の引照はヨブ記17:3。この句はヨブ記27:3 に当たる〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.7

7

146. Habet Deus ut scrutetur corda et renes; quia scriptum est: Deus scrutans corda et renes (Psal. VII, 10) . Habet et Filius, qui dicebat: Quid cogitatis in cordibus vestris mala (Matth. IX, 4) ? Sciebat enim Jesus cogitationes eorum.

PL 16, 810D

146. 神には、心と腎を探る力がある。「神は心と腎を探る」と書かれているからである(詩篇7:10)。子も持つ。子は言っていた。「なぜ汝らは心の中で悪を考えるのか」(マタイ9:4)。実に、イエスは彼らの思いを知っていたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.8

8

Habet et Spiritus, qui etiam prophetis alieni cordis occulta manifestat, sicut supra diximus (Lib. II, c. 13) , quia occulta cordis ejus manifesta fiunt. Et quid miramur si hominum scrutatur occulta, qui scrutatur etiam alta Dei (I Cor. II, 10) ?

PL 16, 810D

霊も持つ。霊は、我々が先に述べたとおり(第2巻第13章)、預言者たちにさえ他人の心の隠れたことを明らかにし、その人の心の隠れたことが明らかにされるのである。神の深みをさえ探る者が人の隠れたことを探るとして、何を怪しむことがあろうか(一コリント2:10)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.9

9

147. Habet Deus ut verax sit; quia scriptum est: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) . Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, qui non mentitur (Tit. I, 2) .

PL 16, 811A

147. 神は真実であるという性質を持つ。「神は真実であり、すべての人は偽り者である」と書かれているからである(ローマ3:4)。また別の箇所に「偽ることのない神は信実である」と書かれている(テトス1:2)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.10

10

Numquid mentitur Spiritus, qui est Spiritus veritatis; immo quem docuimus veritatem dictum; quia et ipsum Joannes veritatem sicut Filium nuncupavit (Joan. XVI, 13) ?

PL 16, 811A

真理の霊である霊が偽るだろうか。いや、我々が教えたとおり、霊は真理と呼ばれている。ヨハネが霊をも子と同じく真理と呼んだからである(ヨハネ16:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.11

11

Et in psalmo ait David: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII, 3) .

PL 16, 811A

また詩篇でダビデは言う。「汝の光と汝の真理を送れ。それらが私を導き、汝の聖なる山と汝の幕屋へと連れて行った」(詩篇42:3)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.12

12

Si lucem hic Filium putas, ergo Spiritus veritas est: aut si Filium putas veritatem, ergo Spiritus lux est. 148. Habet Deus nomen super omne nomen, et dedit Filio nomen; sicut legimus (Phil. II, 9) , ut omnes in nomine Jesu genua flectant.

PL 16, 811A

ここで光を子と解するなら、霊は真理である。あるいは、子を真理と解するなら、霊は光である。148. 神はすべての名にまさる名を持ち、その名を子に与えた。我々が読むとおり(フィリピ2:9)、すべての者がイエスの名においてひざまずくためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.13

13

Hoc nomen utrum habeat Spiritus consideremus. Sed et scriptum est: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Marc. XVI, 15) . Habet ergo nomen super omne nomen.

PL 16, 811B

この名を霊が持つかどうかを考えよう。だが、「行って、諸国民に父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」とも書かれている(マルコ16:15)〔底本の引照はマルコ16:15。この句の文言はマタイ28:19 に近い〕。ゆえに霊は、すべての名にまさる名を持つ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.14

14

Quod ergo habet Pater et Filius, habet et Spiritus per naturalis nominis unitatem. 149. Habet Deus quod suscitat mortuos: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) .

PL 16, 811B

それゆえ、父と子が持つものを、霊も、本性に属する名の一体性によって持つ。149. 神には、死者をよみがえらせるという性質がある。「父が死者をよみがえらせ、命を与えるように、子も望む者に命を与える」とあるからである(ヨハネ5:21)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.15

15

Suscitat autem etiam Spiritus, per quem Deus suscitat, quia scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11) .

PL 16, 811B

しかし、霊もよみがえらせる。神は霊によってよみがえらせるからである。「彼は、汝らのうちに宿るその霊によって、汝らの死ぬべき体にも命を与える」と書かれている(ローマ8:11)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.16

16

Tamen ne infirmam gratiam putes, audi quia et Spiritus suscitat; dicit enim propheta Ezechiel: Veni, Spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent.

PL 16, 811C

ただし、この恩寵を弱いものと考えぬよう、霊もよみがえらせると聞け。預言者エゼキエルは言う。「来たれ、霊よ、これらの死者に息を吹き込め。そうすれば彼らは生きる」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.17

17

Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos Spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa (Ezech. XXXVII, 9, 10) .

PL 16, 811C

「私は、命じられたとおりに預言した。すると命の霊が彼らの中に入り、彼らは生き返り、自分の足で立ち上がった。あまりにも大きな群れであった」(エゼキエル37:9, 10)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.18

18

Et infra Deus dicit: Scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra; ut educam de sepulcris populum meum: et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis (Ibid., 13, 14) . 150. Utique cum Spiritum suum dixerit, numquid alium praeter Spiritum sanctum nuncupavit?

PL 16, 811C

また下の方で神は言う。「私が汝らの墓を開き、私の民を墓から導き出すとき、汝らは、私が主であることを知るだろう。私は私の霊を汝らの中に与える。汝らは生きる」(エゼキエル37:13, 14)。150. では、神が「自分の霊」と言ったとき、聖なる霊のほかのものを指したのだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.19

19

Neque enim flatilem spiritum suum diceret, nec hic spiritus a quatuor mundi posset venire cardinibus; quia ventorum flatus hic, quem videmus, partis non universitatis est: et hic spiritus quo vivimus, singulorum non universorum est: Spiritus autem sancti est, ut et super omnes, et in omnibus sit.

PL 16, 811C

実に、神は吹く風を「自分の霊」とは言わなかったであろうし〔ラテン語では霊と息・風は同じ語〕、この霊が世界の四方から来ることもありえない。我々の見るこの風の吹きつけは、全体ではなく部分に属し、我々がそれによって生きるこの息も、万人のものではなく個々の者のものだからである。だが聖なる霊は、すべての上にも、すべての内にもあるものである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.20

20

Itaque ex verbis propheticis spectare licet quemadmodum ossa, dudum resolutorum membrorum compage dispersa, in formam redivivi corporis, vivificante Spiritu, revertantur; et in suos artus favilla concrescat, sensu prius animata coeundi, quam specie reformata vivendi.

PL 16, 811D

ゆえに預言の言葉から、骨が、かつて解体した肢体の結合から散らされていたのに、霊が命を与えることで、再び生きた体の形に戻るさまを見ることができる。また灰が集まって自らの四肢となり、生きるための姿に作り直されるより先に、結び合おうとする感覚によって生気づけられる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.21

21

151. Nonne in facti similitudine unitatem divinae recognoscimus potestatis? Sic suscitat Spiritus, sicut et Dominus in passione propria suscitavit; cum subito in momento oculi defunctorum sepulcra patuerunt, et rediviva corpora surrexere de tumulis (Matth. XXVII, 52) , mortisque fetore deterso, ac vitae odore reparato, exspirantium favillae spirantium faciem receperunt.

PL 16, 811D

151. 起こったことの類似において、我々は神の権能の一体性を認めないだろうか。霊がよみがえらせるのは、主が自らの受難のときによみがえらせたのと同じである。そのとき突如として、まばたきの間に、死者たちの墓が開き、生き返った体が塚から起き上がった(マタイ27:52)。死の悪臭は払われ、命の香りが回復し、息絶えた者たちの灰は、息する者たちの顔を取り戻した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.19.22

22

152. Habet ergo Spiritus, quod habet Christus: habet igitur quod habet Deus; quia omnia quae habet Pater, habet et Filius; ideoque dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 16, 812A

152. ゆえに霊は、キリストの持つものを持つ。したがって神の持つものを持つ。父の持つものはすべて子も持つからである。それゆえキリストは言った。「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。