ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Caput IX 第I巻 第IX章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 728C · 29 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.1

1

Spiritum sanctum recte dici unguentum Christi, et oleum laetitiae, et quas ob causas? Christum ipsum non esse unguentum; cum unctus sit Spiritu sancto: mirum autem id non videri, si unguentum vocetur et Spiritus, cum Pater ac Filius etiam Spiritus appellentur.

PL 16, 728C

聖なる霊がキリストの香油また喜びの油と正しく呼ばれること、およびその理由。キリスト自身は、聖なる霊によって油を注がれたのだから、香油ではない。ただし、霊も香油と呼ばれるのは不思議に見えない。父も子も霊と呼ばれるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.2

2

Nec ullam tamen in ipsis confusionem esse; cum solus Christus in corpore oppetierit mortem, cujus salutifera crux praedicatur. 100. Plerique autem arbitrati sunt unguentum Christi esse Spiritum sanctum.

PL 16, 728C

だがそれでも、彼らのあいだに混同は無い。体において死に臨んだのはキリストだけであり、その救いをもたらす十字架が宣べ伝えられているからである。100. 多くの者は、聖なる霊がキリストの香油であると考えた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.3

3

Et bene unguentum, quia oleum laetitiae nuncupatum est, plurimarum redolente copula gratiarum: verum illum Deus omnipotens Pater unxit principem sacerdotum, qui non ut alii in typo unctus ex lege, sed et secundum legem unctus in corpore, et in veritate supra legem virtute sancti Spiritus ex Patre plenus est.

PL 16, 728C

そして、喜びの油と名づけられたのだから、多くの恩寵の結合が香るという点で、香油と呼ぶのは正しい。だが、全能の神である父が大祭司として油を注いだのはかの者である。彼は、他の者たちが予型において律法に従って油を注がれたのとは異なり、律法に従って体において油を注がれ、また真理において律法を超えて、聖なる霊の力によって父から満たされている。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.4

4

101. Hoc est oleum laetitiae, de quo dicit propheta: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .

PL 16, 728D

101. これが喜びの油であり、預言者はそれについて言う。「神は、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油で汝に油を注いだ」(詩篇44:8)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.5

5

Denique Petrus unctum Spiritu dicit Jesum, sicut habes: Vos scitis quod factum est verbum per totam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto (Act. X, 37, 38) .

PL 16, 728D

実に、ペトロはイエスが霊によって油を注がれたと言っている。あなたは持っている。「汝らは知っている。ヨハネが宣べ伝えた洗礼のあと、ガリラヤに始まって全ユダヤに広まった言葉を。ナザレのイエスのことを、神がどのように彼に聖なる霊で油を注いだかを」(使徒言行録10:37–38)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.6

6

Oleum igitur laetitiae Spiritus sanctus est. 102. Et pulchre oleum laetitiae dixit, ne creaturam putares; olei enim hujusmodi natura est, ut nequaquam naturae alterius humido misceatur.

PL 16, 729A

それゆえ聖なる霊は喜びの油である。102. そして彼が「喜びの油」と言ったのは見事であって、それはあなたが霊を被造物と考えないようにするためである。この種の油の本性は、他の本性の液体とけっして混じらないというものだからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.7

7

Laetitia quoque non corpus ungit, sed intima cordis illuminat, sicut propheta dixit: Dedisti laetitiam in corde meo (Psalm. IV, 7) .

PL 16, 729A

また、喜びは体に油を注ぐのではなく、心の奥を照らす。預言者が言ったとおりである。「汝は私の心に喜びを与えた」(詩篇4:7)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.8

8

Ergo cum ludat operam, qui oleum velit cum creatura humidiore confundere: quia cum olei natura levior sit caeteris, residentibus aliis, elevata secernitur: quomodo putant isti deterrimi caupones oleum laetitiae cum caeteris creaturis sua posse fraude confundi; cum utique non queant incorporeis corporea, increatis creata misceri?

PL 16, 729A

したがって、油をより液状の被造物と混ぜようとする者は骨折り損である。油の本性は他のものより軽いので、他のものが沈むあいだに、浮き上がって分かれるからである。ならば、この最悪の居酒屋の亭主どもは、どうして喜びの油を他の被造物と、自分たちの欺きによって混ぜうると考えるのか。物体を持たないものに物体を持つものが、造られざるものに造られたものが、混ぜられうるはずもないのに。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.9

9

102*. Et bene oleum laetitiae dicitur, quo unctus est Christus; neque enim usitatum fuit, ei oleum et commune quaerendum, quo aut vulnera curantur, aut aestus levatur: cum fomentum vulnerum suorum salus mundana non quaereret, nec refectionem corporis fatigati virtus sempiterna deposceret.

PL 16, 729B

102*. そして、キリストが油を注がれたその油が「喜びの油」と言われるのは見事である。傷を治したり、暑さを和らげたりする、ありふれた共通の油を彼が求めるのは、慣例でなかったからである。この世の救い〔キリストを指す〕は自分の傷の手当てを求めることはなく、永遠の力は疲れた体の回復を要求することもないのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.10

10

103. Nec mirum si habet oleum laetitiae, qui fecit exsultare morituros, tristitia mundum exuit, moestae fetorem mortis abolevit. Et ideo Apostolus ait: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; utique de spiritalibus significans se locutum.

PL 16, 729B

103. 死ぬはずの者たちを歓喜させ、世から悲しみを脱がせ、陰鬱な死の悪臭を消し去った者が、喜びの油を持つのは驚くことではない。それゆえ使徒は言う。「我々は、神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。使徒が霊的なものについて語ったことを示しているのは確かである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.11

11

Sed et cum ipse Filius Dei dicat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18) , spiritale signat unguentum. Ergo unguentum Christi est Spiritus.

PL 16, 729B

だが、神の子自身が「主の霊が私の上にある。そのゆえに主は私に油を注いだ」(ルカ4:18)と言うとき、霊的な香油を指している。したがって、キリストの香油は霊である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.12

12

104. Aut quia unguentum exinanitum est nomen Jesu, si ibi Christum ipsum intelligere volunt unguenti expressum nomine, non Spiritum Christi; utique cum unctum Spiritu sancto Dominum Jesum Petrus apostolus dixerit, liquet sine dubio quod unguentum dicatur et Spiritus.

PL 16, 729C

104. あるいは、イエスの名は注ぎ出された香油であるから、そこでキリスト自身が香油という名で表されているのだと彼らが解しようとし、キリストの霊だとは解さないにしても〔文の構成が崩れており、条件節を「たとえ…としても」と取った〕、使徒ペトロが主イエスは聖なる霊によって油を注がれたと言った以上、霊もまた香油と呼ばれることは疑いなく明らかである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.13

13

105. Sed quid mirum, cum et Pater et Filius spiritus esse dicatur? De quo quidem dicemus plenius, cum de unitate nominis dicere coeperimus (Infra, cap. 14) .

PL 16, 729C

105. だが、父も子も霊と言われるのなら、何の不思議があろうか。これについては、名の一体性を論じ始めるときに、さらに十分に述べよう(後の第14章)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.14

14

Tamen quia hic quoque incidit pulcherrimus locus, ne sine corollario eum praeterire videamur, accipiant quia et Pater dicitur spiritus, sicut in Evangelio Dominus locutus est, quoniam Spiritus est Deus (Joan. IV, 24) ; et Christus spiritus dicitur; quia Jeremias dixit: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) .

PL 16, 729C

とはいえ、ここにも極めて美しい箇所が出てくるので、付け足しなしにそれを通り過ぎたと思われないよう、彼らは次のことを受け入れるがよい。福音書で主が語ったとおり、父も霊と言われる。「神は霊である」(ヨハネ4:24)。またキリストも霊と言われる。エレミヤが言ったからである。「我々の顔の前の霊、主なるキリスト」(哀歌4:20)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.15

15

106. Et Pater ergo spiritus, et Filius spiritus; quia quod non est creaturae corpus, hoc spiritus est: sed non confusus cum Patre et Filio Spiritus sanctus, verum et a Patre distinctus et a Filio.

PL 16, 729D

106. こうして父も霊、子も霊である。被造物の体でないもの、それが霊だからである。だが聖なる霊は、父や子と混同されず、父からも子からも区別される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.16

16

Non enim Spiritus sanctus est mortuus, qui mori non potuit; quia carnem non suscepit, nec mortis capax esse potuit sempiterna divinitas: sed mortuus est secundum carnem Christus.

PL 16, 730A

実に、死んだのは聖なる霊ではない。霊は死ぬことができなかったからである。肉を受け取らなかったので、永遠の神性は死を受けうるものでもありえなかった。死んだのは、肉に従ってキリストである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.17

17

107. In eo utique mortuus, quod suscepit ex Virgine: non in eo, quod habebat ex Patre; in eo enim mortuus, in quo crucifixus est Christus.

PL 16, 730A

107. 死んだのは、おとめから受け取ったものにおいてであって、父から持っていたものにおいてではない。実に、キリストが十字架につけられたその点において死んだのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.18

18

Spiritus autem sanctus non potuit crucifigi, qui carnem et ossa non habuit: sed crucifixus est Dei Filius, qui carnem et ossa suscepit; ut in illa cruce nostrae carnis tentamenta morerentur.

PL 16, 730A

聖なる霊は、肉も骨も持たなかったので、十字架につけられえなかった。だが神の子は、肉と骨を受け取ったので十字架につけられた。それは、あの十字架において、我々の肉の誘惑が死ぬためであった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.19

19

Suscepit enim quod non erat, ut celaret quod erat: celavit quod erat, ut tentaretur in eo, et redimeretur quod non erat; ut ad id quod erat, per id quod non erat, nos vocaret.

PL 16, 730A

実に、彼は、そうであったものを隠すために、そうでなかったものを受け取った。そうであったものを隠したのは、その受け取ったものにおいて試みを受け、そうでなかったものが贖われるためであり、そうでなかったものを通して、そうであったものへと我々を呼ぶためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.20

20

108. O divinum crucis illius sacramentum, in qua haeret infirmitas, virtus libera est, affiguntur vitia, eriguntur tropaea!

PL 16, 730B

108. おお、あの十字架の神的な秘義よ。そこには弱さが付けられ、力は自由であり、悪徳は釘づけにされ、戦勝碑が立てられる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.21

21

Unde quidam sanctus ait: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120) ; non ferreis clavis, ait, sed timoris et fidei: vehementior est enim virtutis strictura, quam poenae.

PL 16, 730B

そこで、ある聖なる者が言う。「汝への恐れによって、私の肉を釘で打ちつけよ」(詩篇118:120)。鉄の釘ではなく、恐れと信仰の釘だと彼は言う。徳の束縛は刑罰の束縛よりも強いからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.22

22

Denique Petrum, cum usque in atrium principis sacerdotum Dominum sequeretur (Matth. XXVI, 58) , quem nemo ligaverat, fides vinxerat: et quem fides vinxit, poena non solvit.

PL 16, 730B

実に、ペトロは、大祭司の中庭まで主に従って行ったとき(マタイ26:58)、誰も縛らなかった彼を、信仰が縛っていた。信仰が縛った者を、刑罰は解かなかった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.23

23

Rursus cum ligaretur a Judaeis, devotio solvit, poena non tenuit; quia non recessit a Christo.

PL 16, 730B

再びユダヤ人たちに縛られたときには、献身が解き、刑罰は彼を捕らえなかった。彼はキリストから離れなかったからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.24

24

109. Ergo et tu crucifige peccatum, ut moriare peccato; qui enim peccato moritur, Deo vivit: vivas ei qui Filio proprio non pepercit; ut in illius corpore nostras crucifigeret passiones. Pro nobis enim mortuus est Christus, ut nos in illius redivivo corpore viveremus.

PL 16, 730B

109. だからあなたも罪を十字架につけよ。罪に対して死ぬためである。罪に対して死ぬ者は、神に対して生きる。自分の子を惜しまなかった者に対して生きよ。その子の体において我々の情念を十字架につけるためであった。キリストは我々のために死んだ。我々がその甦った体において生きるためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.25

25

Mortua est ergo in illo non vita nostra, sed culpa: Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum; ut a peccatis nostris separati, cum justitia vivamus, cujus vulnere plagarum sanati sumus (I Petr. II, 24) .

PL 16, 730C

こうして、彼において死んだのは我々の命ではなく、我々の咎である。〔ペトロは〕言う。「彼は我々の罪を、自分の体において木の上に担った。我々が罪から離れて、正義とともに生きるためであり、その打ち傷によって我々は癒やされた」(一ペトロ2:24)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.26

26

110. Lignum igitur illud crucis velut quaedam nostrae navis salutis vectura nostra est, non poena; alia enim salus non est, nisi vectura salutis aeternae. Dum mortem expetendo, non sentio: dum poenam contemnendo, non patior: dum metum nescio, negligendo.

PL 16, 730C

110. ゆえにあの十字架の木は、いわば救いという我々の船の、我々の乗り物のようなもの〔nostrae navis salutis vectura nostra の係りは定かでない。このように取った〕であって、我々にとって刑罰ではない。永遠の救いの運搬でなければ、ほかに救いは無いからである。死を求めることによって、私は死を感じない。刑罰を軽んじることによって、私は苦しまない。恐れを無視することによって、私は恐れを知らない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.27

27

111. Quis est igitur cujus vulnere plagarum sanati sumus, nisi Christus Dominus: de quo idem prophetavit Esaias quia plaga ejus nostra medicina est (Esai. LIII, 5) : de quo Paulus apostolus in Epistolis suis scripsit: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21) ?

PL 16, 730C

111. では、その打ち傷によって我々が癒やされたのは誰か。主キリストでなければ誰であろう。同じイザヤは彼について、その打ち傷が我々の薬であると預言した(イザヤ53:5)。使徒パウロは彼について、その書簡に書いた。「罪を知らなかったが、我々のために罪となった者」(二コリント5:21)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.28

28

Hoc quippe divinum in eo, quia caro peccatum non fecit, nec in eo suscepti corporis creatura peccavit. Nam quid mirum, si non peccavit sola divinitas, cum peccandi incentiva non habeat?

PL 16, 731A

この点は彼における神的なものである。肉は罪を犯さなかったし、受け取られた体の被造的なものも彼において罪を犯さなかった。実に、神性だけが罪を犯さなかったとしても、何の不思議があろうか。神性は罪を犯す誘因を持たないのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.9.29

29

Si autem solus exsors peccati Deus, omnis utique creatura per naturam sui, ut diximus, obnoxia potest esse peccato.

PL 16, 731A

他方、神だけが罪にあずからないのなら、あらゆる被造物はその本性のゆえに、すでに述べたとおり、罪に服しうる。