De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.1
Spiritum sanctum esse inter omnia non probari ex illis verbis: Omnia per ipsum facta sunt; cum factus non sit. Namque alias perinde probaretur Filius, immo etiam Pater numerandus inter omnia. Quod est ejusdem impietatis.
PL 16, 711A聖なる霊が万物のうちにあることは、「すべてのものは彼によって作られた」という言葉からは証明されない。霊は作られた者ではないからである。さもなければ、同じ論法で子が、いや父までもが、万物のうちに数えられねばならなくなり、それは同じ不敬虔に帰する。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.2
27. Videtur, sancte imperator, plena ratio esse pietatis, sed impiis non videtur. Denique quid moliantur adverte. Solent enim dicere haeretici ideo inter omnia Spiritum sanctum esse numerandum, quia scriptum est de Dei Filio: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) .
PL 16, 711A27. 聖なる皇帝よ、これは敬虔の十分な道理と見えるが、不敬虔な者たちには見えない。実に、彼らが何を企てているかに注意せよ。異端者たちはこう言うのが常である。聖なる霊は万物のうちに数えられねばならない。神の子について「すべてのものは彼によって作られた」と書かれているからである、と(ヨハネ1:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.3
28. Quam male confunditur actio, quae non tenet veritatem, et praepostero ordine assertionis involvitur! Hoc enim tunc valeret, ut inter omnia dicerent esse Spiritum sanctum, si factum probarent.
PL 16, 711B28. 真理を保てず、主張の順序を取り違えて絡め取られている論は、何とひどく混乱していることか。彼らが聖なる霊を万物のうちにあると言うことが成り立つのは、霊が作られたことを証明できる場合だけである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.4
Namque omnia per Filium Scriptura dicit esse, quae facta sunt: cum autem factus non doceatur Spiritus sanctus; utique nec inter omnia probari potest, qui neque factus est sicut omnia, nec creatus.
PL 16, 711B聖書は、作られたものが子を通して存在する、と言っているのである。ところが、聖なる霊は作られたとは教えられていない。したがって、万物のようには作られも造られもしていない者は、万物のうちにあるとは決して証明できない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.5
Mihi igitur ad utrumque hoc proficit testimonium, ut et super omnia probetur esse, quia factus non est; et quia super omnia est, non videatur factus esse: nec inter ea quae sunt facta, numerandus.
PL 16, 711Bそれゆえ、この証言は、私にとって二重に役立つ。霊は作られていないのだから、万物の上にあると証明され、万物の上にあるのだから、作られたとは見られず、作られたものの中に数えられるべきでもない、ということである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.6
29. Quod si quis, quia omnia facta per Verbum Evangelista posuit, non excipit Spiritum sanctum (quamquam in Joanne locutus Spiritus Dei, Omnia per ipsum facta sunt, dixerit, non omnia facti sumus; cum utique loqui in Evangelistis Spiritum Dei ipse Dominus ostenderit, dicens (Matth. XVI, 20) : Non enim vos eritis loquentes, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ); tamen si quis, ut dixi, hoc loco non excipit Spiritum sanctum, sed inter omnia numerat; nec ibi ergo excipit Dei Filium, ubi Apostolus dixit: Nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia, et nos per illum (I Cor. VIII, 6) .
PL 16, 711C29. もし誰かが、福音書記者が万物は言葉によって作られたと記したからといって、聖なる霊を除外しないなら(もっとも、ヨハネにおいて語った神の霊は、「すべてのものは彼によって作られた」と言ったのであって、「我々はみな作られた」〔non omnia facti sumus。こう取った〕と言ったのではない。主自身が、福音書記者たちにおいて神の霊が語ることを、こう言って示したのである(マタイ16:20)〔句はマタイ10:20 に当たる。ミーニュの引照は 16:20 と刷る〕。「語る者は汝らではなく、汝らの父の霊であり、それが汝らのうちで語るのである」)、それでも、私が述べたように、もし誰かがこの箇所で聖なる霊を除外せず、万物のうちに数えるなら、その者は、使徒が「我々にとっては唯一の神、父がある。万物はその父から出、我々も彼を通して〔ある〕」と言った箇所(一コリント8:6)でも、神の子を除外しないことになる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.7
Sed ut sciat quia inter omnia non est Filius, legat sequentia; nam cum dicit: Et unus Dominus Jesus, per quem omnia (Ibid.) ; ab omnibus utique excipit Dei Filium, qui excepit et Patrem.
PL 16, 711Cしかし、子が万物のうちにないことを知るために、その者は続きを読むがよい。「また唯一の主、イエスがある。万物はその主を通して〔ある〕」(一コリント8:6)と言うとき、使徒は父を除外したうえで、さらに神の子を万物から確かに除外しているからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.8
30. Ejusdem autem impietatis est vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto derogare. Non enim credit in Patrem, qui non credit in Filium: nec credit in Dei Filium, qui non credit in Spiritum: nec potest sine regula veritatis fides stare.
PL 16, 711D30. 父を、あるいは子を、あるいは聖なる霊を貶めることは、同じ不敬虔である。子を信じない者は父を信じておらず、霊を信じない者は神の子を信じておらず、真理の規範なしに信仰が立つことはありえないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.9
Nam qui negare coeperit unitatem potestatis in Patre et Filio et Spiritu sancto, non potest utique ibi, ubi nulla divisio sit, fidem probare divisam. Ergo quia pietatis unitas est bene credere, etiam unitas impietatis est male credere.
PL 16, 712A実に、父と子と聖なる霊における権能の一体性を否定し始めた者は、分割がまったく存在しないところで、分割された信仰を認めることはできない。それゆえ、正しく信じることが敬虔の一体性であるように、誤って信じることもまた不敬虔の一体性である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.10
31. Itaque qui putant Spiritum sanctum inter omnia debere numerari, quia omnia legunt facta per Filium, etiam Filium utique inter omnia annumerandum putant, quia legunt: Ex Deo omnia (II Cor. V, 18) .
PL 16, 712A31. こうして、聖なる霊が万物のうちに数えられるべきだと考える者たちは、万物が子を通して作られたと読むからであるが、そうであれば、子もまた万物に数えられるべきだと、確かに考えていることになる。彼らは「万物は神から出る」と読むからである(二コリント5:18)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.11
Consequenter autem nec Patrem secernunt ab omnibus, qui a creaturis omnibus Filium non secernunt; quoniam sicut ex Patre omnia, ita etiam per Filium omnia.
PL 16, 712Aその帰結として、子をすべての被造物から切り離さない者たちは、父をも万物から切り離さない。万物が父から出るように、万物は子を通してもあるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.2.12
Hoc ipsum in Spiritu praevidens Apostolus, dixit: ne inter omnia posuisse Filium vel impiis videretur, qui audierant dixisse Filium: Pater quod dedit mihi, majus omnibus est (Joan. X, 29) .
PL 16, 712A使徒は、霊においてこの同じことを予見して、〔こう〕言った。子を万物のうちに置いたと、不敬虔な者たちにさえ思われることのないように、というのである〔dixit の目的語が無く、文が整わない。ne 以下を目的の句として取った。ミーニュの脚注は、すべての旧版と一部の写本が Hoc ipsum supra evidenter Apostolus(このことを使徒は先に明らかに〔述べた〕)と読むことを記す。dixit は先に引いた一コリント8:6 を受けるとも読める〕。彼らは、子が「父が私に与えたものは、すべてのものより大きい」と言うのを聞いていたからである(ヨハネ10:29)。