De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.1
Colligit coeptum argumentum, et unitatem per digitum atque dexteram significari inde confirmat, quod eadem opera Dei sint, quae sunt manuum; et quae manuum, eadem etiam sint digitorum: ac demum quod manus Filio et Spiritui perinde conveniat, ac Spiritui et Filio digitus.
PL 16, 783B著者は始めた論をまとめ、一体性が指と右の手によって示されていることを、次のことからさらに確証する。神の業と手の業は同じであり、手の業は指の業とも同じであること、そして最後に、手は子にも霊にも、指が霊にも子にも当てはまるのと同様に当てはまること。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.2
29. Sed quid mirum si sanctificat singulos ipse sanctificatione non indigens, sed redundans; quando tantam, ut dixi, majestatem ejus accepimus, ut tamquam digitus a corpore, ita a Deo Patre inseparabilis videatur Spiritus sanctus?
PL 16, 783B29. しかし、聖化を必要とせず、むしろ満ちあふれている彼自身が、一人一人を聖化することに、何の不思議があろうか。私が言ったとおり、我々は彼の威光をこれほどのものとして受けているのであり、指が体から離れえないように、聖なる霊も神なる父から離れえないと見えるのだから。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.3
30. Quod si quis ad diminutionem, non ad unitatem potestatis putat esse referendum, is profecto in eam amentiam cadet, ut tamquam in unam velut corporis formam Patrem et Filium et Spiritum sanctum videatur effingere, et distinctiones quasdam figurare membrorum.
PL 16, 783B30. もし誰かが、これを権能の一体性ではなく劣位に関係づけるべきだと考えるなら、その者は確かに、父と子と聖なる霊をあたかも一つの体の形のうちに造り上げるかのように見え、肢体の区別のようなものを思い描くという狂気に陥るだろう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.4
31. Sed accipiant, ut saepius dixi, non inaequalitatem, sed unitatem potestatis hac testificatione signari; quandoquidem quae opera Dei sunt, eadem sint opera manuum, eadem etiam legerimus opera esse digitorum.
PL 16, 783C31. しかし彼らは、私がしばしば言ったとおり、この証言によって示されているのは権能の不等ではなく一体性であると受け取るべきである。神の業であるものは手の業と同じであり、指の業とも同じであると、我々は読んだのだから。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.5
Scriptum est enim: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 1) ; et alibi: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli (Psalm. CI, 26) . Eadem igitur sunt opera manuum, quae sunt opera Dei.
PL 16, 783C実に、書かれている。「天は神の栄光を語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:1)。また別の所では、「初めに、主よ、汝は地を据えた。天は汝の手の業である」(詩篇101:26)。したがって、手の業は神の業と同じである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.6
Non ergo aliqua pro membrorum corporalium qualitate discretio operationis, sed unitas potestatis est.
PL 16, 783Cそれゆえ、体の肢体の性質に応じた働きの区別があるのではなく、権能の一体性があるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.7
32. Quae autem opera sunt manuum, eadem opera digitorum; quia aeque scriptum est: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti (Psal. VIII, 4) .
PL 16, 783C32. 手の業は指の業と同じである。同様に書かれているからである。「私は、汝の天を、汝の指の業を、汝が据えた月と星を見るから」(詩篇8:4)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.8
Quid hic igitur digiti minus quam manus fecisse produntur; cum idem fecerint digiti, quod manus; sicut scriptum est: Quoniam delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum delectabor (Psal. XCI, 5) .
PL 16, 783Dでは、ここで、指は手より少なく作ったと伝えられているだろうか。指は手と同じものを作ったのに。書かれているとおりである。「主よ、汝は汝の作ったものによって私を喜ばせた。汝の手の業において私は喜ぶだろう」(詩篇91:5)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.9
33. Et tamen quia manum legimus Filium (scriptum est enim: Nonne manus mea fecit haec omnia (Esai. LXVI, 2) ? et alibi: Ponam te in foramine petrae, et protegam manum meam super te.
PL 16, 784A33. しかも、我々は子を手と読む(実に、書かれている。「これらすべてを、私の手が作ったのではないか」(イザヤ66:2)。また別の所では、「私は汝を岩の穴に置き、私の手を汝の上に覆おう」)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.10
Posui manum meam sub tegumento petrae (Exod. XXXIII, 22) ; quod ad incarnationis mysterium spectat, quia integumentum corporis virtus Dei sempiterna suscepit) utique liquet manus et de Filio Dei et de Spiritu sancto Scripturam locutam.
PL 16, 784A(「私は私の手を岩の覆いの下に置いた」(出エジプト記33:22)。これは受肉の奥義にかかわる。永遠の神の力が体という覆いを受けたからである)。したがって、聖書が神の子についても聖なる霊についても「手」〔複数〕と語ったことは明らかである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.11
34. Et rursus quia digitum Dei Spiritum legimus (Luc. XI, 20) , ideo appellatos digitos aestimamus, ut Filium Spiritumque signaret.
PL 16, 784A34. また、我々は神の指が霊であると読む(ルカ11:20)から、〔複数の〕指と呼ばれたのは、子と霊を示すためだと我々は考える。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.5.12
Denique ut et Filii et Spiritus sanctificationem se habere memoraret, ait quidam sanctus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X, 8) .
PL 16, 784A実に、自分が子の聖化と霊の聖化をともに持つことを思い起こすために、ある聖なる者は言った。「汝の手が私を作り、形づくった」(ヨブ記10:8)。