De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.1
Quamquam in aqua et Spiritu baptizamur, hunc tamen illi longe praestare; atque adeo non sejungendum a Patre et Filio. 76. Sunt tamen plerique qui eo quod in aqua baptizamur et Spiritu, non putent aquae et Spiritus distare munera; et ideo non putant distare naturam.
PL 16, 722C我々は水と霊において洗礼を受けるが、霊は水をはるかにまさり、それゆえ父と子から切り離されてはならない。76. しかし、多くの者は、我々が水と霊において洗礼を受けるからといって、水と霊の働きが隔たっているとは考えず、それゆえ本性が隔たっているとも考えない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.2
Nec advertunt quia in illo aquarum sepelimur elemento, ut renovati per Spiritum resurgamus.
PL 16, 722D彼らは、我々が水という元素の中で葬られるのは、霊によって新たにされてよみがえるためであることに気づかない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.3
In aqua enim imago mortis, in Spiritu pignus est vitae; ut per aquam moriatur corpus peccati, quae quasi quodam tumulo corpus includit: et per virtutem Spiritus renovemur a morte peccati, renati in Deo.
PL 16, 722D水には死の像があり、霊には命の保証がある。それは、体をいわば墓のように閉じ込める水によって罪の体が死に、霊の力によって我々が罪の死から新たにされ、神において生まれ変わるためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.4
77. Et ideo hi tres testes unum sunt, sicut Joannes dixit: Aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. V, 8) . Unum in mysterio, non in natura. Aqua igitur testis est sepulturae, sanguis testis est mortis, Spiritus testis est vitae.
PL 16, 723A77. それゆえ、この三つの証人は一つである。ヨハネが言ったとおりである。「水と血と霊」(一ヨハネ5:8)。一つであるのは、奥義においてであって、本性においてではない。ゆえに水は埋葬の証人、血は死の証人、霊は命の証人である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.5
Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti. 78. Numquid in aqua vivimus, sicut in Spiritu? Numquid in aqua signamur, sicut in Spiritu?
PL 16, 723Aゆえに、水に何らかの恩寵があるとすれば、それは水の本性によるのではなく、聖なる霊の臨在によるのである。78. 我々は、霊においてのように、水において生きるのか。霊においてのように、水において印を受けるのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.6
In ipso enim vivimus, et ipse est pignus haereditatis nostrae, sicut et Apostolus scribens ad Ephesios, ait: In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13, 14) .
PL 16, 723A実に、我々はこの霊において生きており、この霊は我々の相続の保証である。使徒もエフェソの人々に書き送って言う。「彼において、信じた汝らは、約束の聖なる霊で印を受けた。この霊は我々の相続の保証である」(エフェソ1:13, 14)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.7
Sancto igitur Spiritu signati sumus, non natura, sed a Deo, quia scriptum est: qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris (II Cor. I, 21, 22) . 79. Signati ergo Spiritu a Deo sumus.
PL 16, 723Aしたがって、我々が聖なる霊で印を受けたのは、本性によるのではなく、神による。書かれているからである。「我々に油を注ぎ、我々に印を押し、保証として霊を我々の心に与えたのは、神である」(二コリント1:21, 22)。79. ゆえに我々は、神によって霊で印を受けたのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.8
Sicut enim in Christo morimur, ut renascamur; ita etiam Spiritu signamur, ut splendorem atque imaginem ejus et gratiam tenere possimus: quod est utique spiritale signaculum.
PL 16, 723B我々がキリストにおいて死ぬのは、生まれ変わるためであるように、霊で印を受けるのもまた、その輝きと像と恩寵を保つことができるためである。これは確かに霊的な印である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.9
Nam etsi specie signemur in corpore, veritate tamen in corde signamur; ut Spiritus sanctus exprimat in nobis imaginis coelestis effigiem.
PL 16, 723Bたとえ外見としては体に印を受けるとしても、真実には心に印を受けるのである。聖なる霊が、我々の内に天の像の姿を刻むためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.10
80. Quis igitur audeat dicere discretum a Deo Patre et Christo esse Spiritum sanctum; cum per ipsum ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur; et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus dixit (II Petr. I, 4) , ut divinae simus consortes naturae?
PL 16, 723B80. では、誰が敢えて、聖なる霊は父なる神やキリストから別たれていると言うだろうか。霊によって我々は神の像と似姿にあずかるにふさわしくされ、また霊によって、使徒ペトロが言ったとおり(二ペトロ1:4)、我々が神的な本性にあずかる者となるというのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.11
In quo utique non carnalis successionis haereditas, sed adoptionis gratiae spiritale commercium est.
PL 16, 723Cこの霊において確かにあるのは、肉による継承の相続ではなく、養子とされる恩寵の霊的な交わりである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.6.12
Atque ut sciamus cordis nostri magis hoc, quam corporis esse signaculum, docet Propheta qui dicit: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7) .
PL 16, 723Cそして、これが体の印であるよりもむしろ我々の心の印であることを我々が知るために、預言者は教えて言う。「主よ、汝の顔の光が、我々の内に印された。汝は私の心に喜びを与えた」(詩篇4:7)。