ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber III, Caput XI 第III巻 第XI章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 792B · 44 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.1

1

Objiciebatur Joannis verba, nimirum, Spiritus est Deus, ad Deum Patrem referenda esse; quando postea Deum adorandum in Spiritu et veritate praedicit Christus.

PL 16, 792B

次のように反論された。ヨハネの言葉、すなわち「神は霊である」は、父なる神に関係づけられるべきである。後にキリストは、神は霊と真理において礼拝されるべきだと告げているからだ、と。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.2

2

Respondetur primo voce spiritus interdum gratiam spiritalem significari: deinde si personam Spiritus sancti per voces in spiritu intelligendam velint, proptereaque ipsi deberi negent adorationem, ostenditur argumentum aeque pugnare in Filium: quem tamen cum adorandum innumera probent exempla, hinc de Spiritu quoque idem statuendum intelligitur.

PL 16, 792B

第一に答える。霊(spiritus)という語によって、ときに霊的な恩寵が示される。次に、「霊において」という語によって聖なる霊のペルソナが理解されるべきだと彼らが望み、そのゆえに霊に礼拝が帰されるべきことを否むなら、その論は等しく子にも向けられることが示される。ところが子が礼拝されるべきことは数えきれない例が証明しているので、そこから、霊についても同じことが定められるべきだと理解される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.3

3

Quid adorari praecipitur scabellum pedum? Hoc designari Domini corpus, cujus cum auctor sit Spiritus, ipsum sequitur adorandum esse, nec tamen proinde Mariam adorandam.

PL 16, 792C

礼拝せよと命じられている足台とは何か。これは主の体を指す。その体の作り手は霊であるから、霊自身が礼拝されるべきことになる。だが、だからといってマリアが礼拝されるべきことにはならない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.4

4

Non ergo abrogari Spiritus adorationem, sed ejus cum Patre conjunctionem exprimi, cum Pater in Spiritu dicitur adorandus: quod similibus locutionibus confirmatur.

PL 16, 792C

ゆえに霊への礼拝が廃されるのではない。父が霊において礼拝されるべきだと言われるとき、霊と父との結びつきが表されているのである。これは同様の言い方によって確かめられる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.5

5

69. Sed fortasse referatur quia in posterioribus istius ipsius libri iterum Dominus Deum Spiritum dixit, sed de Patre Deo sensit. Sic enim habes in Evangelio: Nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate.

PL 16, 792C

69. しかしおそらく、こう言われるだろう。同じ書の後のほうで、主は再び神を霊と言ったが、それは父なる神について考えたのだ、と。福音書にはこうあるのだから。「今がその時であり、まことの礼拝者たちは霊と真理において父を礼拝する」

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.6

6

Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 23, 24) .

PL 16, 792D

「父もまた、自分を礼拝する者としてそのような人々を求めているからである。神は霊であり、神を礼拝する者は、霊と真理において礼拝せねばならない」(ヨハネ4:23, 24)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.7

7

Non solum enim hoc exemplo divinitatem sancti Spiritus vultis negare; sed etiam in Spiritu adorari Deum tamquam ad subjectionem Spiritus derivatis.

PL 16, 793A

諸君はこの例によって聖なる霊の神性を否もうとするだけでなく、神が霊において礼拝されるということをも、霊の従属を言うものであるかのように曲げて取っている。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.8

8

70. Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) , hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis.

PL 16, 793A

70. この箇所には簡潔に答えよう。霊(spiritus)はたいてい、霊的な恩寵の代わりに置かれる。使徒も言ったとおりだ。「霊自身が、言い表しえない呻きをもって我々のために求める」(ローマ8:26)。これは霊的な恩寵のことである。諸君が、聖なる霊の呻きを聞くことができたというのでもなければ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.9

9

Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia (Sap. I, 4) ; quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .

PL 16, 793A

ゆえにここでも神は、心の悪意においてではなく、霊的な恩寵において礼拝される。「悪意ある魂の中に知恵は入らない」(知恵の書1:4)〔底本は malevolamnon と続けて刷る。malevolam non と読む〕。「聖なる霊においてでなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」(一コリント12:3)からである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.10

10

Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt (Ibid., 4) . 71. Non igitur hoc ad plenitudinem, nec ad portionem Spiritus potest pertinere, quia neque humana mens ejus plenitudinem capit, neque in ullas sui dividitur sectiones: sed donum gratiae spiritalis infundit, in quo adoratur Deus, sicut adoratur etiam in veritate; non enim adorat, nisi qui veritatem divinitatis ejus pio haurit affectu.

PL 16, 793A

そして直ちに付け加えた。「恩寵にはさまざまな区分がある」(一コリント12:4)。71. ゆえにこれは、霊の充満にも、霊の一部分にも関わりえない。人間の精神は霊の充満を受け入れることができず、また霊は自らのいかなる部分にも分けられないからである。むしろ霊は霊的な恩寵の賜物を注ぎ込み、その賜物において神は礼拝される。それは、真理においても礼拝されるのと同じである。その神性の真理を敬虔な思いで汲み取る者でなければ、礼拝しないのだから。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.11

11

Nec utique velut personaliter Christum, aut sanctum personaliter Spiritum comprehendit. 72. Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu.

PL 16, 793B

また〔この句は〕、キリストをいわばペルソナとして、あるいは聖なる霊をペルソナとして含んでいるわけでもない。72. あるいは、この句が霊とキリストについてあたかもペルソナとして言われているように見えるとあなたが考えるなら、神は霊において礼拝されるのと同様に、真理〔であるキリスト〕においても礼拝されることになる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.12

12

Aut similis igitur subjectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur. 73. Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones.

PL 16, 793B

ゆえに〔両者が〕同様の従属であるか――あなたがそう信じることは断じてあってはならないが――、そうなると子も礼拝されないことになる。あるいは――これが真実だが――同様に一体性の恩寵であって、霊も礼拝されるか、そのどちらかである。73. ここで我々は、アレイオス派の不敬虔な問いをまとめて結論しよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.13

13

Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate.

PL 16, 793C

実際、神が霊において礼拝されるから霊は礼拝されるべきでない、と彼らが否むのなら、神は真理において礼拝されるのだから、真理も礼拝されるべきでないと否むがよい。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.14

14

Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI, 1) ; donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) .

PL 16, 793C

真理は多くあるとしても――書かれているからだ。「真理は人の子らの間から減ってしまった」(詩篇11:1)――、それらは神的な真理、すなわち「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)と言うキリストから与えられたものである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.15

15

Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent. 74. Sed refelluntur factis piorum, serie Scripturarum.

PL 16, 793C

ゆえに、ここで彼らが真理を通常の用法で理解するなら、霊的な恩寵をも同じように理解するがよい。そうすれば何のつまずきもない。もし真理をキリストと受け取るなら、そのキリストが礼拝されるべきでないと否んでみるがよい。74. しかし彼らは、敬虔な人々の行いと聖書の続きによって論駁される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.16

16

Adoravit enim Christum Maria, et ideo praenuntia resurrectionis ad apostolos destinatur, solvens haereditarium nexum, et feminei generis immane delictum.

PL 16, 793C

マリアはキリストを礼拝し、それゆえ復活の告知者として使徒たちのもとへ遣わされる。そうして、受け継がれた束縛、女という類の甚だしい罪を解くのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.17

17

Hoc enim operatus est in mysterio Dominus; ut ubi superabundaverat peccatum, superabundaret et gratia (Rom. V, 20) . Meritoque ad viros femina destinatur; ut quae culpam viro prima nuntiaverat, prima Domini gratiam nuntiaret.

PL 16, 793D

主は奥義において、罪が満ちあふれたところに恩寵もまして満ちあふれるように、これをなしたからである(ローマ5:20)。そして当然のことに、女が男たちのもとへ遣わされる。最初に男へ咎を告げた者が、最初に主の恩寵を告げるためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.18

18

75. Adoraverunt et apostoli (Matth. XXVIII, 17) ; et ideo quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium. Adoraverunt et angeli, de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I, 6) .

PL 16, 794A

75. 使徒たちも礼拝した(マタイ28:17)。信仰の証しをもたらしたがゆえに、信仰の教導を受けたのである。天使たちも礼拝した。彼らについては書かれている。「彼のすべての天使は彼を礼拝せよ」(ヘブライ1:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.19

19

76. Adorant autem non solum divinitatem ejus, sed etiam scabellum pedum ejus, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum ejus; quoniam sanctum est (Psal. XCVIII, 5) .

PL 16, 794A

76. 彼らが礼拝するのは、彼の神性だけでなく、彼の足台でもある。書かれているとおりだ。「彼の足台を礼拝せよ。それは聖なるものだからである」(詩篇98:5)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.20

20

Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem (Matth. XXVIII, 17) .

PL 16, 794A

あるいは、キリストにおいては受肉の奥義もまた礼拝されるべきだということを彼らが否むなら――そこに我々は、神性のいわば足跡と、天の言葉のいわば道筋が表されているのを認める――、使徒たちが肉の栄光のうちに復活した彼を礼拝したことを読むがよい(マタイ28:17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.21

21

77. Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus (Philip. III, 3) .

PL 16, 794B

77. ゆえに、キリストにおいて神が礼拝されることがキリストを少しも損なわないのは、キリストもまた礼拝されるからである。同様に、霊において神が礼拝されることも霊を少しも損なわない。霊もまた礼拝されるからである。使徒が言ったとおり、「我々は神の霊に仕える」(フィリピ3:3)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.22

22

Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 16, 794B

仕える者は礼拝もするからである。先に述べたとおりだ。「汝の神である主を礼拝せよ。ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.23

23

78. Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum ejus (Ps. XCVIII, 5), consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum.

PL 16, 794B

78. しかし、提示された例を誰かがかわしたように見えることのないよう、預言者が言う「彼の足台を礼拝せよ」(詩篇98:5)が、どのような理由で主の受肉の秘義に関わると見えるのかを考察しよう。我々は足台を人間の用法から評価してはならないのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.24

24

Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus ejus scabellum subjectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 16, 794C

神は体を持つ者でも、限りのある者〔immensus(測り知れない)でない者〕でもない。だから、その足の支えとして足台が下に置かれていると考えてはならない。また我々は、神以外のものが礼拝されるべきだとは読んでいない。書かれているからだ。「汝の神である主を礼拝せよ、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.25

25

Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum.

PL 16, 794C

では、律法のもとで養われ、律法に学んだ預言者が、どうして律法に反することを命じるだろうか。これは軽い問いではない。だから足台とは何かを、いっそう注意深く考察しよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.26

26

Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum (Esa. LXVI, 1) . Sed nec terra adoranda est nobis, quia creatura est Dei. 79. Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit.

PL 16, 794C

別の箇所で我々は読むからである。「天は私の玉座、地は私の足の足台」(イザヤ66:1)。だが地も、神の被造物だから、我々に礼拝されるべきものではない。79. しかし、預言者が礼拝されるべきだと言うのは、主イエスが肉の受容において受け取った、あの地のことではないか、見てみよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.27

27

Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus (I Cor. I, 13) : neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur.

PL 16, 794D

それゆえ足台によって地が理解され、地によってキリストの肉が理解される。我々は今日もそれを奥義において礼拝し、使徒たちも、先に述べたとおり、主イエスにおいてそれを礼拝した。キリストは分けられたのではなく、一つだからである(一コリント1:13)。神の子として礼拝されるときに、おとめから生まれた者が否定されるのでもない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.28

28

Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) : haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.

PL 16, 795A

ゆえに、受肉の秘義が礼拝されるべきであり、受肉は霊の業であるなら――書かれているとおりである。「聖なる霊が汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。汝から生まれる聖なるものは、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)――、聖なる霊も疑いなく礼拝されるべきである。肉に従って聖なる霊から生まれた者が礼拝されるのだから。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.29

29

80. Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem: Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo ille solus adorandus, qui operabatur in templo. 81. Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur.

PL 16, 795A

80. また、誰かがこれをおとめマリアへ転用することのないよう言っておく。マリアは神の神殿であって、神殿の神ではなかった。それゆえ、神殿の中で働いていた者だけが礼拝されるべきである。81. ゆえに、神が霊において礼拝されることは何の妨げにもならない。霊もまた礼拝されるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.30

30

Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi ejusdem potestatis unitatem intelligere debemus?

PL 16, 795B

もっとも、語そのものを考察するなら、父と子と聖なる霊において、同じ権能の一体性を理解するほかに、何を理解すべきだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.31

31

Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) ? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est majestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu.

PL 16, 795B

「霊と真理において礼拝せねばならない」(ヨハネ4:24)とは何を言うのか。もっともそれは、あなたがこれを霊的な恩寵にも、良心のまことの信仰にも関係づけず、先に述べたようにペルソナとして――ただし、この語が神の威光を言い表すのにふさわしいとすればだが――キリストと霊について受け取る場合のことである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.32

32

82. Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater?

PL 16, 795B

82. では、「キリストにおいて父が礼拝される」とは、キリストの中に父がおり、キリストの中で父が語り、キリストの中に父がとどまっていることでなくて何か。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.33

33

Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis.

PL 16, 795B

それはもちろん、体の中に体があるようにではない。神は体ではないからである。また混ざり合ったものの中に混ざり合ったものがあるようにでもない。むしろ、真なるものの中に真なるものがあるように、神の中に神が、光の中に光があるように、とこしえの父が、ともに永遠である子の中にあるようにである。ゆえに理解されるのは、体の挿入ではなく、権能の一体性である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.34

34

Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis ejusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu.

PL 16, 796A

ゆえに権能の一体性によって、神である父がキリストにおいて礼拝されるとき、キリストは父の中で共に礼拝される。同様に、同じ権能の一体性によって、神が霊において礼拝されるとき、霊は神の中で共に礼拝される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.35

35

83. Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem ejus ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti (Ps. CIII, 24) . Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam?

PL 16, 796A

83. この語の力と言い回しを、なお注意深く考察し、その固有の意味を他の箇所から集めよう。「汝は万物を知恵において作った」(詩篇103:24)と言う。ではここで我々は、知恵が作られたものにあずからない者だと理解するのか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.36

36

Sed omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) . Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) Ergo ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri jungeret.

PL 16, 796A

だが「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)。またダビデは言う。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)。ゆえに、神の子を天上のものの作り手とも言うダビデその人は、万物が子において作られたと言うとき、業を設けるにあたって子を父から決して引き離さず、むしろ父に結びつけたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.37

37

84. Paulus quoque ait: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16) . Numquid cum dicit, in ipso, negavit per ipsum? Non negavit utique, sed asseruit.

PL 16, 796B

84. パウロもまた言う。「天にあるもの地にあるもの、見えるもの見えないものが、すべて彼において造られたからである」(コロサイ1:16)。「彼において」と言うとき、「彼によって」を否定したのか。否定してはいない。むしろ肯定したのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.38

38

Denique et alibi dixit: Unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) . Ergo cum dicit, per ipsum, negavit in ipso condita esse omnia, per quem dicit esse omnia?

PL 16, 796B

実に、別の箇所でも言った。「主イエスは一人、万物は彼によって」(一コリント8:6)。では「彼によって」と言うとき、万物がそれによってあると言うその者において万物が造られたことを、否定したのか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.39

39

Hanc vim habent verba haec: In ipso, et cum ipso (Coloss. I, 16) ; ut unum in his atque consimile, non contrarium intelligatur.

PL 16, 796B

これらの語、「彼において」と「彼とともに」(コロサイ1:16)〔刷られた引照のまま。「彼とともに」の語はこの箇所に見えない〕は、そこに一つの同じことが、対立ではなく、理解されるべきだという力を持っている。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.40

40

Quod etiam in inferioribus manifestavit dicens: Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Ibid.) ; haec enim tria in Christo unum esse: cum ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut supra diximus (Lib. II, cap. 8, 9) , Scriptura testatur.

PL 16, 796B

このことを彼は後の箇所でも示して言った。「万物は彼によって、彼において造られた」(コロサイ1:16)。この三つ、すなわち彼とともに、彼によって、彼においてがキリストにおいて一つであることは、先に述べたとおり(第2巻第8章、第9章)、聖書が証している。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.41

41

Habes enim per ipsum et in ipso condita esse omnia. 85. Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum (Prov. VIII, 27) .

PL 16, 796C

実に、あなたは、万物が彼によって、また彼において造られたことを見ている。85. 万物が造られたとき、父は彼とともにあり、彼も父とともにあったことをも受け取れ。知恵は言う。「神が天を備えたとき、私は彼とともにいた。水の泉を作ったとき」(箴言8:27)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.42

42

Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus (Gen. I, 26) , ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem.

PL 16, 797A

また旧約においても、父は「我々は作ろう」(創世記1:26)と言うことで、子が万物の造り主として、自分とともに礼拝されるべきことを示している。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.43

43

Sicut ergo in Filio creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur.

PL 16, 797A

ゆえに、子がその造り主と受け取られる万物が「子において造られた」と言われるのと同様に、神が真理において礼拝されると言われるときにも、同じ語の固有の意味が同じ仕方でしばしば表されている以上、子もまた礼拝されることを理解せねばならない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.11.44

44

Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur.

PL 16, 797A

同様に霊も礼拝される。神が霊において礼拝されるからである。ゆえに父は、子とともに、また霊とともに礼拝される。三位一体が礼拝されるのだから。