ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber II, Caput X 第II巻 第X章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 764B · 35 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.1

1

Probaturus unam Trinitatis esse voluntatem, vocationem atque jussionem, docet non secus ac Pater et Filius Ecclesiam vocarunt, ita et Spiritum eam vocasse; idque ex electione Pauli et Barnabae ostendit, sed potissimum ex missione Petri ad Cornelium.

PL 16, 764B

三位一体の意志、召し、命令が一つであることを証明しようとして、父と子が教会を召したのと同様に、霊もそれを召したことを教え、そのことをパウロとバルナバの選びから、とりわけペトロのコルネリウスへの派遣から示す。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.2

2

Hic obiter ejusdem Spiritus potestate, ac trina Petri confessione perstrictis, in ejusdem apostoli visione adumbratam fuisse declarat vocationem gentium, quae cum prius ferarum similes exsitissent, Spiritus opera deposuere feritatem.

PL 16, 764B

ここで、ついでに同じ霊の権能とペトロの三度の告白に触れたのち、同じ使徒の幻において諸国民の召しが予め示されていたことを宣言する。諸国民は以前は獣に似ていたが、霊の働きによって獰猛さを捨てた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.3

3

Tum ubi superiora ex alio loco stabilivit, in Hieremia in lacum a Judaeis demisso, et inde educto ab Abdemelech, Spiritus sancti ab iisdem Judaeis contemptui habiti, et a gentibus quas mundavit, honorati symbolum praeivisse demonstrat.

PL 16, 764C

次に、以上のことを別の箇所から確かなものとしたのち、エレミヤがユダヤ人によって穴に降ろされ、エベド・メレク〔エレミヤ38章に出るエチオピア人の宦官〕によってそこから引き上げられたことが、同じユダヤ人に軽んじられ、自らが清めた諸国民に尊ばれる聖なる霊の象徴を、あらかじめ示していたことを証明する。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.4

4

101. Nec solum una operatio est ubique Patris et Filii et Spiritus sancti, sed etiam una atque eadem voluntas, una vocatio, una praeceptio: quod licet in illo magno ac salutari Ecclesiae spectare mysterio.

PL 16, 764C

101. 父と子と聖なる霊の働きがどこでも一つであるだけでなく、意志も一つ、召しも一つ、命令も一つである。これは、教会のあの偉大で救いに満ちた奥義において見ることができる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.5

5

Sicut enim Pater vocavit gentes ad Ecclesiam, dicens: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam (Ose. II) ; et alibi: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus (Esai. LVI, 7) : ita etiam Dominus Jesus ad evocandam et congregandam Ecclesiam Paulum a se dicit electum, sicut habes ad Ananiam dictum a Domino Jesu: Vade, quoniam vas electionis est mihi hic ac ferendum nomen meum coram gentibus (Act. IX, 15) .

PL 16, 764C

実に、父は諸国民を教会へ召して言った。「私は、私の民でないものを、私の民と呼び、愛されなかったものを、愛されたものと呼ぶ」(ホセア2章)。また別の箇所では、「私の家は、すべての諸国民にとって祈りの家と呼ばれる」(イザヤ56:7)。同様に、主イエスも、教会を呼び出して集めるために、パウロを自分が選んだと言う。あなたが持つ〔読む〕とおり、主イエスはアナニアに言った。「行け。この者は私にとって選びの器であり、私の名を諸国民の前に運ぶ者だからである」(使徒言行録9:15)〔底本は ac ferendum。ad ferendum「運ぶために」と読んだ〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.6

6

102. Sicut ergo Pater Deus vocavit Ecclesiam, ita vocavit et Christus: et quemadmodum Christus vocavit, ita vocavit et Spiritus, dicens: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus quo vocavi eos.

PL 16, 764D

102. それゆえ、父なる神が教会を召したように、キリストも召した。キリストが召したように、霊もまた召した。霊は言う。「私のために、パウロとバルナバを、私が彼らを召した業のために取り分けよ。」

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.7

7

Tunc jejunantes, inquit, et orantes, imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Ipsi autem praemissi ab Spiritu sancto devenerunt in Seleuciam (Act. XIII, 2 et seq.) .

PL 16, 764D

彼は続けて言う。「そこで、断食して祈り、彼らに手を置いて、送り出した。彼ら自身は、聖なる霊に先に遣わされて、セレウキアに下った」(使徒言行録13:2以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.8

8

Ergo non solum Christi, sed etiam Spiritus sancti imperio apostolatum Paulus accepit, et ad congregationem gentium festinavit. 103. Nec solus Paulus, sed etiam Petrus, sicut legimus in Actibus apostolorum.

PL 16, 765A

それゆえ、パウロは、キリストの命令によってだけでなく、聖なる霊の命令によっても使徒の務めを受け、諸国民を集めるために急いだ。103. パウロだけでなく、ペトロもそうである。我々が使徒言行録で読むとおりである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.9

9

Nam cum in oratione vidisset coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam, tamquam linteum in quo erant omnia genera quadrupedum et ferarum et volucrum coeli, facta est vox ad eum: Surge, occide, et manduca.

PL 16, 765A

すなわち、ペトロは祈りのうちに、天が開かれ、四つの端で結ばれた、亜麻布のような器があるのを見た。その中には、四つ足の獣、野獣、天の鳥の、あらゆる種類がいた。そのとき、彼に声が臨んだ。「立て、屠って食べよ。」

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.10

10

Et Petrus dixit: Absit, Domine: numquam manducavi commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et receptum est vas in coelum (Act. X, 11 et seq.) .

PL 16, 765A

ペトロは言った。「決してそうではない、主よ。私は、俗なもの、汚れたものを、一度も食べたことがない。」声は再び彼に臨んだ。「神が清めたものを、汝は俗なものと言うな。」これは三度行われ、器は天に引き上げられた(使徒言行録10:11以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.11

11

Ergo cum hoc secum Petrus tacitus cogitaret, et venissent ad eum Cornelii servuli ab Angelo destinati, ait illi Spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge itaque, et descende, et vade cum eis: ne dubites; quoniam ego misi illos (Ibid., 19, 20) .

PL 16, 765B

それゆえ、ペトロがこのことを黙って心の中で思いめぐらしていたとき、天使によって遣わされたコルネリウスの僕たちが彼のもとに来た。霊は彼に言った。「見よ、人々が汝を探している。立って降り、彼らとともに行け。ためらうな。私が彼らを遣わしたのだから」(使徒言行録10:19–20)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.12

12

104. Quam evidenter expressit suam Spiritus sanctus potestatem? Primo omnium quia aspiravit oranti, adfuit deprecanti: deinde quoniam vocatus Petrus respondit, Domine, et ideo secundum evidentius meruit oraculum, quia confessus est Dominum.

PL 16, 765B

104. 聖なる霊は、自らの権能を何と明らかに示したことか。まず第一に、祈る者に息を吹きかけ、願う者に寄り添った。次に、呼ばれたペトロが「主よ」と答えたので、主を告白したがゆえに、二度目の、より明らかな託宣に値した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.13

13

Sed quis iste sit Dominus Scriptura declarat; respondenti enim, is utique cui responderat, loquebatur: Spiritum autem ostendunt sequentia declaratum; quia ipse qui mysterium figurabat, mysterium revelabat.

PL 16, 765B

だが、この主が誰であるかは、聖書が明らかにする。答えたペトロに語ったのは、ほかならぬ、彼が答えた相手であった。そして後に続く箇所は、それが霊であったと示している。奥義を象っていた者自身が、奥義を啓示していたからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.14

14

105. Simul illud adverte quia tertio repetita figura mysterii operationem Trinitatis expressit. Et ideo in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur: nec potest quis nisi trina confessione purgari.

PL 16, 765C

105. 同時に、このことにも注意せよ。奥義の象りが三度繰り返されたことは、三位一体の働きを表した。それゆえ、奥義〔の式〕においては、三度の問いが発せられ、三度の確認が行われる。三度の告白によらなければ、誰も清められえない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.15

15

Unde et ipse Petrus in Evangelio (Joan. XXI, 15) tertio interrogatur, utrum diligat Dominum; ut trina responsione vincula, quae Dominum negando contraxerat, et quibus se ipse ligavit, absolverentur.

PL 16, 765C

そのため、ペトロ自身も福音書において(ヨハネ21:15)、主を愛しているかと三度問われた。それは、主を否んで自ら背負い、自らを縛った鎖が、三度の答えによって解かれるためであった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.16

16

106. Tum deinde quia ad Cornelium angelus mittitur, Petrum Spiritus sanctus alloquitur (Act. X, 3) : Oculi enim Domini super fideles terrae (Psal. C, 6) .

PL 16, 765C

106. 次に、コルネリウスのもとへは天使が遣わされるが、ペトロには聖なる霊が語りかける(使徒言行録10:3)。「主の目は、地の信ある者たちの上にある」(詩篇100:6)からである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.17

17

Nec illud otiosum, quod cum in superioribus praemisisset: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 15) ; subito decidit super gentiles, ut mundaret eos Spiritus sanctus; unde ostenditur operationem Spiritus operationem esse divinam.

PL 16, 765C

また、先に「神が清めたものを、汝は俗なものと言うな」(使徒言行録10:15)と前置きされていたのち、聖なる霊が突如として異邦人の上に降り、彼らを清めたことも、無意味ではない。このことから、霊の働きが神的な働きであることが示される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.18

18

Petrus autem missus ab Spiritu, non exspectavit imperium Dei Patris, sed ipsius quoque Spiritus illud est confessus oraculum, ipsius Spiritus gratiam esse testatus est dicens: Si ergo eamdem gratiam illis concessit Deus, sicut et nobis; ego quis eram, qui prohiberem Deum (Act. XI, 17) ?

PL 16, 765D

ペトロは、霊に遣わされながら、父なる神の命令を待たなかった。霊自身のその託宣をも、そのまま告白し、それが霊自身の恩寵であると、こう言って証しした。「それなら、神が我々に与えたのと同じ恩寵を彼らにも与えたのに、私は何者であって、神を妨げることができただろうか」(使徒言行録11:17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.19

19

107. Spiritus ergo sanctus est, qui nos ab illa gentili colluvione mundavit. In illis enim generibus quadrupedum, et ferarum, et volucrum figura erat conditionis humanae, quae ferarum modo bestialem videtur induta saevitiam, nisi Spiritus sanctificatione mitescat.

PL 16, 766A

107. それゆえ、我々をあの異邦の汚濁から清めたのは聖なる霊である。実に、四つ足の獣、野獣、鳥のあの種類には、人間の状態の象りがあった。人間の状態は、霊の聖化によって穏やかにならないかぎり、野獣のように、獣的な猛々しさをまとっているように見える。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.20

20

Bona ergo gratia, quae ferinam rabiem spirituali simplicitate commutat: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis: nunc autem per renovationem Spiritus haeredes Christi, angelorum coepimus esse cohaeredes (Tit. III, 3) .

PL 16, 766A

それゆえ、恩寵は善いものである。それは、獣の狂暴さを、霊的な素直さに変える。「実に、我々もかつては、愚かで、不信で、迷い、さまざまな欲求と快楽に仕えていた。だが今や、霊の新たにすることによって、キリストの相続人となり、天使たちの共同相続人となり始めた」(テトス3:3)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.21

21

108. Itaque Spiritu videns sanctus propheta David ex feris nos similes futuros esse coelestium: Increpa, inquit, feras silvae (Psal. LXVII, 32) , silvam videlicet significans non ferarum fragosam cursibus, nec bestiarum gemitibus inhorrentem, sed illam silvam de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .

PL 16, 766A

108. そこで、聖なる預言者ダビデは、霊によって、獣であった我々が天の者たちに似るようになることを見て、言う。「森の獣を叱責せよ」(詩篇67:32)。ここで彼が指す森は、獣が駆け回る音で騒がしい森でも、野獣の唸り声で身の毛のよだつ森でもなく、あの森のことである。それについては、こう書かれている。「我々はそれを、森の野で見出した」(詩篇131:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.22

22

In qua, sicut dixit Propheta: justus ut palma florebit, et velut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur (Psal. XCI, 13) . Illa silva, quae Verbi coelestis alimoniam propheticarum verticibus arborum concussa defluxit.

PL 16, 766B

その森においては、預言者が言ったように、「義人はナツメヤシのように花咲き、レバノンのスギのように増える」(詩篇91:13)。かの森は、預言の木々の梢に揺すられて、天の言葉の養いを流し出した〔concussa の係りは定かでない。「梢に揺すられて」と取った〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.23

23

Illa silva, ad quam Paulus lupus quidem raptor intravit, sed pastor exivit: In omnem enim terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) .

PL 16, 766B

かの森に、パウロは略奪する狼として入ったが、牧者として出た。「彼らの響きは全地に出て行った」(詩篇18:5)からである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.24

24

109. Eramus ergo ferae, et ideo dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15).

PL 16, 766B

109. それゆえ、我々は野獣であった。そこで主は言う。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣をまとってやって来るが、内側は略奪する狼である」(マタイ7:15)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.25

25

Sed per Spiritum sanctum jam leonum saevitia, pardorum varietas, astutia vulpium, luporum rapacitas de nostris exolevit affectibus.

PL 16, 766C

しかし、聖なる霊によって、獅子の猛々しさ、ヒョウのまだらさ、キツネの狡猾さ、狼の貪欲さは、我々の情動から消え去った。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.26

26

Magna igitur gratia, quae coelo terras mutavit; ut conversatio nostra, sicut Apostolus dixit (Philip. III, 20) , in coelis sit, qui ante sicut ferae errabamus in silvis.

PL 16, 766C

それゆえ、地を天と取り替えた恩寵は偉大である。かつては野獣のように森をさまよっていた我々の暮らしが、使徒の言うとおり、天にあるようになったのだから(フィリピ3:20)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.27

27

110. Sed nec hoc tantum loco Petrus apostolus, sed etiam alibi in eodem libro a Spiritu sancto aedificatam Ecclesiam demonstravit.

PL 16, 766C

110. だが、使徒ペトロは、この箇所だけでなく、同じ書の別の箇所でも、教会が聖なる霊によって築かれたことを示した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.28

28

Habes enim dixisse eum: Deus qui novit corda hominum, testimonium perhibuit, dans his Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, mundans per fidem corda eorum (Act. XV, 8, 9) .

PL 16, 766C

実に、あなたが読むとおり、彼はこう言った。「人の心を知る神は、彼らにも、我々と同じく聖なる霊を与えて、証しをした。そして、我々と彼らの間に何の区別もせず、信仰によって彼らの心を清めた」(使徒言行録15:8–9)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.29

29

In quo illud est contuendum, quia sicut Christus lapis est angularis, qui unitatem plebis utriusque connexuit, ita etiam Spiritus sanctus non discrevit utriusque populi corda, sed junxit.

PL 16, 766C

ここで注目すべきは、キリストが両方の民の一体性を結びつけた隅の石であるように、聖なる霊もまた、両方の民の心を分けず、結び合わせたということである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.30

30

111. Non ergo tamquam Judaeus contemnas Filium, quem annuntiaverunt prophetae; contemnas etiam Spiritum sanctum, contemnas Esaiam, contemnas Hieremiam, quem de lacu Judaicae domus ille assumptus a Domino pannis et funibus elevavit (Jerem. XXXVIII, 10) .

PL 16, 766D

111. それゆえ、あなたは、ユダヤ人のように、預言者たちが告げ知らせた子を侮ってはならない。聖なる霊をも侮るな、イザヤを侮るな、エレミヤを侮るな。ユダヤの家の穴から、ぼろ布と綱で彼を引き上げたのは、主に取り上げられたあの者〔エベド・メレクを指す〕である(エレミヤ38:10)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.31

31

Verbum enim propheticum despiciens, in lacum demerserat eum populus Judaeorum. Nec quisquam inventus est de Judaeis qui levaret prophetam, sed unus Aethiops Abdemelech, sicut Scriptura testatur.

PL 16, 767A

ユダヤ人の民は、預言の言葉を軽んじて、彼を穴に沈めた。ユダヤ人の中に預言者を引き上げる者は一人も見つからず、ただ一人のエチオピア人エベド・メレクが現れた。聖書の証しするとおりである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.32

32

112. In quo nomine figura pulcherrima est, quia sermonem propheticum, quem Judaei velut in coenum suae mentis carnisque detruserant, nos videlicet ex gentibus peccatores, nigri ante delictis, et quondam infructuosi elevavimus de profundo (Ibid., 11) .

PL 16, 767A

112. この名には、きわめて美しい象りがある。ユダヤ人が自分たちの精神と肉の泥の中に突き落としていた預言の言葉を、諸国民から出た罪人である我々、かつては罪によって黒く、実を結ばなかった我々が、深みから引き上げたからである(エレミヤ38:11)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.33

33

Et ideo scriptum est: Aethiopia praelevabit manus suas Deo (Psal. LXVII, 32) . In quo sanctae Ecclesiae species significatur, quae ait in Canticis canticorum: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) ; nigra per culpam, decora per gratiam: nigra per conditionem, decora per redemptionem: aut certe nigra exercitii sui pulvere.

PL 16, 767A

それゆえ、こう書かれている。「エチオピアは、神に向かって手を差し伸べる」(詩篇67:32)。ここには、聖なる教会の姿が示される。教会は雅歌で言う。「私は黒いが、美しい。エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。咎によって黒く、恩寵によって美しい。境遇によって黒く、贖いによって美しい。あるいは、自らの鍛錬の塵によって黒い。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.34

34

Nigra ergo, dum praeliatur: decora est, dum victoriae suae insignibus coronatur. 113. Et bene funibus levatur propheta; fidelis enim dixit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV, 6) .

PL 16, 767B

それゆえ、戦っているあいだは黒く、勝利の記章で冠を戴くとき美しい。113. 預言者が綱で引き上げられるのは、まことにふさわしい。信ある者が言ったからである。「綱は、私にとって、素晴らしい所に落ちた」(詩篇15:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.10.35

35

Bene pannis; quia ipse Dominus, excusantibus his qui primo ad nuptias vocati fuerant, ad exitus viarum misit, ut quotquot invenirentur et boni et mali, ad nuptias vocarentur (Matth. XXII, 9, 10) . His itaque pannis propheticum verbum levavit coeno.

PL 16, 767B

ぼろ布によるのも、ふさわしい。主自身が、最初に婚宴に招かれた者たちが辞退したので、道の出口に〔僕たちを〕遣わして、見つかる限りの者を、善人も悪人も、婚宴に招かせたからである(マタイ22:9–10)。それゆえ、これらのぼろ布によって、預言の言葉を泥から引き上げた。