De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.1
A Deo solo dari Spiritum; neque tamen totum singulis, cum praeter Christum nemo fuerit qui totum eum capere posset.
PL 16, 726A聖なる霊は神だけによって与えられる。ただし各人に全体が与えられるわけではない。キリストのほかに、霊の全体を受け入れえた者は誰もいなかったからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.2
Per Spiritum effundi charitatem, quae per mysticum unguentum figurata, nihil commune cum creaturis habere ostenditur: ipsum autem cum ex ore Dei dicatur procedere, inter creata non reponendum; nec inter divisibilia, cum sit aeternus.
PL 16, 726A霊を通して愛が注がれる。この愛は奥義的な香油によって象られており、被造物とは何の共通点も持たないことが示される。また霊自身は、神の口から発出すると言われるのだから、被造物の内に置かれるべきでなく、永遠であるから、分割されうるものの内にも置かれない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.3
90. Simul illud adverte, quia Deus dat Spiritum sanctum (Rom. V, 5) . Non enim humanum hoc opus, neque ab homine datur: sed qui invocatur a sacerdote, a Deo traditur, in quo Dei munus, ministerium sacerdotis est.
PL 16, 726A90. 次のこともあわせて注意せよ。神が聖なる霊を与えるのである(ローマ5:5)。これは人間の業ではなく、人から与えられるのでもない。司教によって呼び求められた霊は、神によって授けられるのであり、そこでは賜物は神のものであり、司教のものは奉仕である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.4
Nam si Paulus apostolus judicavit (Ephes. V, 18) quod ipse donare Spiritum sanctum sua auctoritate non posset, et in tantum se huic officio imparem credidit, ut a Deo nos Spiritu optaret impleri; quis tantus est, qui hujus traditionem muneris sibi audeat arrogare?
PL 16, 726B実に、使徒パウロは、自分の権威によって聖なる霊を与えることは自分にはできないと判断し(エフェソ5:18)、この務めには自分は到底足りないと信じて、神によって我々が霊で満たされるよう願ったのである。そうであれば、この賜物を授けることを自分のものとして敢えて主張できるほど偉大な者が誰であろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.5
Itaque Apostolus votum precatione detulit, non jus auctoritate aliqua vindicavit: impetrare optavit, non imperare praesumpsit. Petrus quoque ait quia non erat idoneus qui posset Spiritum sanctum vel cogere, vel arcere.
PL 16, 726Bこうして使徒は、願いを祈りによって差し出したのであって、何らかの権威によって権利を主張したのではない。得ることを願ったのであり、命じることを敢えてしたのではない。ペトロもまた、聖なる霊を強いることも妨げることもできるほどの者ではなかったと言っている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.6
Sic enim dixit: Ergo si eamdem gratiam concessit illis Deus sicut et nobis, ego quis eram, qui possem prohibere Deum (Act. XI, 17) ?
PL 16, 726Bすなわち、こう言った。「それゆえ、神が我々に与えたのと同じ恩寵を彼らにも与えたのなら、私は誰であって、神を妨げることができただろうか」(使徒言行録11:17)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.7
91. Sed fortasse apostolicis non moveantur exemplis, et ideo divinis utamur oraculis; scriptum est enim: Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, dedi Spiritum meum in ipsum (Esai. XLII, 1) .
PL 16, 726B91. だが、おそらく使徒たちの例には彼らは動かされないであろうから、神の託宣を用いることにしよう。こう書かれているからである。「ヤコブは私の僕、私は彼を受け入れよう。イスラエルは私の選んだ者、私の魂は彼を受け入れた。私は私の霊を彼の内に与えた」(イザヤ42:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.8
Dominus quoque per Esaiam dixit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Esai. LXI, 1) .
PL 16, 726C主もまたイザヤを通して言った。「主の霊が私の上にある。そのゆえに主は私に油を注いだ」(イザヤ61:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.9
92. Quis ergo audeat dicere creatam Spiritus sancti esse substantiam, qui cum illuxerit in cordibus nostris, divinae cernimus pulchritudinem veritatis, et distantiam creaturae divinitatisque cognoscimus, ut opus segregetur ab auctore?
PL 16, 726C92. では、聖なる霊の実体が被造のものだなどと、誰が敢えて言うだろうか。霊が我々の心に輝くとき、我々は神的な真理の美しさを見分け、被造物と神性との隔たりを知り、その結果、業は作り手から区別されるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.10
Aut de qua creatura Deus ita locutus est, quod aut Dominationes aut Potestates effundat aut Angelos? Sed de Spiritu, inquit, meo effundam (Joel II, 28).
PL 16, 726Cあるいは、神は、主権や権能や天使たちを注ぐなどと、どの被造物についてこのように語ったのか。しかし神は言う。「私の霊から私は注ごう」(ヨエル2:28)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.11
Non Spiritum ait, sed de Spiritu; neque enim nos capere possumus plenitudinem Spiritus sancti, sed tantum accipimus, quantum de suo arbiter nostri pro sua voluntate diviserit.
PL 16, 726C神は「霊を」とは言わず、「霊から」と言った。我々は聖なる霊の充満を受け入れることができず、我々の裁定者が自らの意志に従って自分のものから分け与えた分だけを受けるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.12
Sicut enim Dei Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Philipp. II, 6) , ut nos eum nostris animis percipere possemus: exinanivit autem non quod ipse esset vacuus suae plenitudinis; sed quo mihi qui plenitudinem ejus sustinere non possem, pro eo quod capere possem, infunderetur: ita etiam de Spiritu sancto Pater se dicit effundere super omnem carnem; non enim totum effudit, sed quod effudit, omnibus abundavit.
PL 16, 726D実に、神の子は「神と等しくあることを奪い取ったものとは考えず、かえって自分を空しくした」(フィリピ2:6)。それは我々が彼を我々の心で受け取れるようにするためであった。ただし、彼が自分の充満を欠いて空になったのではない。充満を担いきれない私に、私が受け取りうるものに応じて、〔その充満が〕注がれるためである。同じく父も、聖なる霊から「すべての肉の上に」注ぐと自ら言う。全部を注いだのではなく、注いだものがすべての人に満ちあふれたのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.13
93. Supra nos ergo effusum est de Spiritu: at vero super Dominum Jesum, cum in forma esset hominis, manebat Spiritus, sicut scriptum est: Supra quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) .
PL 16, 727A93. だから霊の一部は我々の上に注がれた。だが主イエスの上には、人の姿であったときも、霊がとどまっていた。こう書かれているとおりである。「汝が、霊が天から降って彼の上にとどまるのを見るその者、これが聖なる霊において洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.14
Circa nos ex affluenti commodo liberalitas largientis est, in illo totius manet in aeternum Spiritus plenitudo.
PL 16, 727A我々に関しては、あふれる益から出る、与える者の寛大さがあるが、彼の内には霊の全体の充満が永遠にとどまる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.15
Quod igitur nobis satis esse judicavit, effudit: et quod effusum est, non separatum est, nec incisum: sed unitatem habet plenitudinis, quo aciem nostri cordis illuminet pro nostrae possibilitate virtutis.
PL 16, 727Aこうして、我々に十分だと判断したものを、神は注いだ。注がれたものは分離されたのでも切り分けられたのでもなく、充満の一体性を保っており、それによって我々の心の鋭い眼を、我々の力の及ぶかぎり照らすのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.16
Denique tantum capimus, quantum profectus nostrae mentis acquirit; inseparabilis est enim plenitudo gratiae spiritalis, sed nobis pro nostrae participatur facultate naturae.
PL 16, 727A実に、我々は、我々の精神の進歩が獲得するだけを受け入れる。霊的な恩寵の充満は分けられないが、我々には、我々の本性の能力に応じて分け与えられるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.17
94. Effundit ergo Deus de Spiritu, effunditur etiam charitas Dei per Spiritum: quo loco unitatem debemus agnoscere operationis et gratiae.
PL 16, 727B94. こうして神は霊から注ぎ、神の愛もまた霊を通して注がれる。この箇所で我々は、働きと恩寵の一体性を認めなければならない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.18
Sicut enim de Spiritu sancto Deus effudit, ita etiam, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) ; ut intelligamus non esse opus sanctum Spiritum, qui divinae arbiter et fons profluus charitatis est.
PL 16, 727Bすなわち、神が聖なる霊から注いだのと同じく、「神の愛は、聖なる霊によって我々の心に注がれている」(ローマ5:5)。それは、神の愛の裁定者であり、あふれ出る泉である聖なる霊が、〔神の〕業ではないことを我々が悟るためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.19
95. Similiter autem ut credas id quod effunditur, cum creaturis non posse esse commune, sed speciale divinitatis; etiam et Filii nomen effunditur, sicut habes: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2). Cujus virtute sermonis nihil potest esse praestantius.
PL 16, 727B95. 同じように、注がれるものが被造物とは共通でなく、神性に固有のものであることをあなたが信じるように、子の名もまた注がれる。あなたは持っている。「汝の名は注ぎ出された香油である」(雅歌1:2)。この言葉の力にまさるものはありえない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.20
Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat; cum vero de vase illo, quo claudebatur, unguentum fuerit effusum, longe lateque diffunditur: ita et Christi nomen ante ejus adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Judaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psalm. LXXV, 1) : hoc utique nomen, quod vasa Judaeorum angustiis suis coercitum continebant.
PL 16, 727C実に、何らかの器に閉じ込められた香油は自分の香りを抑えており、その香りは、器の狭さに押し込められているあいだは、多くの人に届きえないものの、それでも力を保っている。だが、閉じ込められていた器から香油が注ぎ出されると、遠く広く散る。それと同じく、キリストの名も、その到来の前には、イスラエルの民の中で、いわば何らかの器のようにユダヤ人たちの精神に閉じ込められていた。「神はユダヤで知られ、イスラエルでその名は大いなるもの」(詩篇75:1)。この名は、ユダヤ人たちの器が、その狭さのうちに押し込めて保っていたものである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.21
96. Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmiorum atque paucorum haereret angustiis: sed magnitudinem sui nondum per corda gentium, et in fines totius orbis effuderat.
PL 16, 727C96. その名は、もっと弱く少数の者の狭さの中にとどまっていたときにも、確かに大いなるものであった。だがその大きさを、まだ諸国民の心に、また全地の果てにまで注いではいなかった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.22
Postea vero quam per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua (plenitudo enim nescit augmentum) sed replens vacua, ut esset admirabile nomen ejus in universa terra.
PL 16, 727Dだが、その到来によって全世界に輝いてからは、全被造物にその神的な名を広げた。何かが加わって満たされたのではなく(充満は増加を知らない)、空いたところを満たしたのであって、それは、その名が全地において驚嘆すべきものとなるためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.23
Hujus igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat largitatem; ex abundantia enim superfluit, quidquid effunditur.
PL 16, 727Dだからこの名が注がれることは、恩寵のある種のあふれる豊かさと、天上の善の惜しみない施しを意味する。注がれるものは何であれ、豊かさからあふれ出るからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.24
97. Itaque sicut creata non potest dici sapientia, quae ex ore Dei procedit, nec Verbum, quod eructatur ex corde, nec virtus, in qua plenitudo majestatis aeternae est: ita etiam creatus non potest Spiritus aestimari, qui ex ore Dei funditur; cum ipse Deus tantam ostenderit unitatem, ut effundere se de Spiritu suo dicat.
PL 16, 727D97. こうして、神の口から出る知恵が被造のものとは言えず、心から吐き出される言葉もそうではなく、永遠の威光の充満がそこにある力もそうではないのと同じく、神の口から注がれる霊も、被造のものとは見なされえない。神自身が、自分の霊から注ぐと言うほどの一体性を示したからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.25
Quo intelligamus quia etiam Dei Patris eadem gratia sit, quae Spiritus sancti est, et quod sine incisione ac detrimento aliquo dividatur mentibus singulorum.
PL 16, 728Aそれは、我々が、神である父の恩寵も聖なる霊の恩寵と同じものであり、それがいかなる切断も損失もなく、一人ひとりの精神に分け与えられることを理解するためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.26
Quod ergo de Spiritu Dei effunditur, nec inciditur, nec partibus aliquibus corporalibus comprehenditur, aut secatur. 98. Quomodo enim credibile est, quod Spiritus sectilibus aliquibus dividatur?
PL 16, 728Aしたがって、神の霊から注がれるものは、切り刻まれることも、何らかの物体的な部分に把握されることも、切り分けられることもない。98. 実に、霊が切り分けられる何かによって分割されるなどと、どうして信じられようか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.27
Dicit Joannes de Deo: Ex hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis (I Joan. III, 24) . Quod autem manet semper, utique nec mutatur: ergo si mutationem non habet, aeternitatem habet.
PL 16, 728Aヨハネは神について言う。「彼が我々に与えた霊から、彼が我々のうちにとどまっていることを我々は知る」(一ヨハネ3:24)。常にとどまるものは変わらない。ゆえに、変化を持たないなら、永遠性を持つ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.28
Et ideo Spiritus sanctus sempiternus est; creatura autem obnoxia vitio, ideoque mutabilis.
PL 16, 728Bそれゆえ聖なる霊は永遠である。他方、被造物は欠陥に服し、したがって変わりうる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.29
Quod autem mutabile est, esse non potest sempiternum (Rom. VIII, 20) : et ideo non potest Spiritui sancto et creaturae esse consortium; quia sempiternus est Spiritus, creatura autem omnis in tempore est.
PL 16, 728B変わりうるものは永遠でありえない(ローマ8:20)。したがって聖なる霊と被造物とのあいだに結びつきはありえない。霊は永遠であるが、被造物はすべて時間の中にあるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.8.30
99. Sempiternum autem Spiritum sanctum, etiam Apostolus ostendit: Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sempiternum se obtulit immaculatum Deo (Hebr. IX, 13, 14) ! Ergo sempiternus est Spiritus.
PL 16, 728B99. 聖なる霊が永遠であることは、使徒も示している。「雄牛と雄山羊の血と、振りかけられた若い雌牛の灰が、汚れた者たちを聖化して肉を清めるのなら、永遠の霊によって自らを傷なき者として神に献げたキリストの血は、どれほどまさることか」(ヘブライ9:13–14)。したがって霊は永遠である。