ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber III, Caput XVIII 第III巻 第XVIII章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 807D · 30 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.1

1

Spiritus sancti divinitatem ex iis quae hactenus disputata sunt, confirmaturus, nonnulla iterum tractanda sumit, nimirum peccata eum non habere, sed condonare: creaturam non esse, sed creatorem: ac demum non adorare, sed adorari.

PL 16, 807D

聖なる霊の神性を、ここまで論じてきたことから確かめようとして、いくつかの点をもう一度取り上げる。すなわち、霊が罪を持たず、赦すこと、被造物でなく創造者であること、そして礼拝せず、礼拝されることである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.2

2

132. Ad summam tamen, ut in fine quae disperse dicta sunt, expressius colligamus; cum ex caeteris, tum ex quatuor istis prae caeteris manifesta divinitatis gloria comprobatur: Deus enim ex eo cognoscitur, aut quia sine peccato est, aut quia peccata condonat: aut quia creatura non est, sed creator est: aut quia non adorat, sed adoratur.

PL 16, 808A

132. それにしても、終わりにあたり、散らばって語られたことをより明確にまとめるために言う。ほかのものからも、とりわけこれら四つから、神性の栄光は明らかに証明される。神は、罪がないこと、あるいは罪を赦すこと、あるいは被造物でなく創造者であること、あるいは礼拝せず礼拝されることによって知られるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.3

3

133. Sine peccato itaque nemo est, nisi unus Deus; quia nemo sine peccato, nisi unus Deus. Peccata quoque nemo condonat, nisi unus Deus; quia aeque scriptum est: Quis potest peccata donare, nisi solus Deus (Luc. V, 21) ?

PL 16, 808A

133. それゆえ、唯一の神のほかに、罪のない者は誰もいない。唯一の神のほかに、罪のない者は誰もいないからである〔理由の句が主文と同じ言葉を繰り返している。ミーニュの脚注は、この quia nemo sine peccato, nisi unus Deus を聖書の本文の引用として読み、文字どおりには聖書に見えないので、マタイ19:17「神ひとりのほかに善い者はいない」を念頭に置いたものかとする。一部の写本はこの句を欠く。底本のまま訳した〕。罪を赦す者もまた、唯一の神のほかには誰もいない。同じく書かれているからである。「神ひとりのほかに、誰が罪を赦すことができるか」(ルカ5:21)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.4

4

Creator quoque omnium non potest esse, nisi qui creatura non est: qui autem creatura non est, sine dubio Deus est: quia scriptum est: Servierunt creaturae potius quam creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 23) .

PL 16, 808A

万物の創造者もまた、被造物でない者のほかにはありえない。被造物でない者は、疑いなく神である。書かれているからである。「彼らは、世々に祝福された神である創造者よりも、被造物に仕えた」(ローマ1:23)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつうローマ1:25 にある〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.5

5

Deus quoque non adorat, sed adoratur; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deutur. VI, 13) . 134. Consideremus ergo utrum horum aliquid habeat Spiritus sanctus, quae testimonium afferant divinitatis.

PL 16, 808B

神もまた礼拝せず、礼拝される。書かれているからである。「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。134. それゆえ、神性の証しをもたらすこれらのうち、聖なる霊が何かを持つかどうか、考察しよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.6

6

Primum igitur de eo tractemus, quia nemo sine peccato nisi unus Deus: et exigamus ut doceant quod peccatum habeat Spiritus sanctus.

PL 16, 808B

そこでまず、唯一の神のほかに罪のない者は誰もいない、ということについて論じよう。そして、聖なる霊が罪を持つことを、彼らが示すよう求めよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.7

7

135. Sed docere non possunt, et auctoritatem requirunt, ut lectione doceamus, quia non peccavit Spiritus sanctus, sicut de Filio lectum est, quia peccatum non fecit (I Petr. II, 22) .

PL 16, 808B

135. だが彼らは示すことができず、しかも典拠を求めて、聖なる霊が罪を犯さなかったことを、子について「罪を犯さなかった」と読まれるように(一ペトロ2:22)、我々が聖書の言葉によって示せと言う。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.8

8

Et hoc accipiant Scripturarum auctoritate nos docere; scriptum est enim: Quia in Sapientia est Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus (Sap. VII, 22) .

PL 16, 808B

そしてこのことを、我々が聖書の典拠によって教えていると、彼らは受け取るがよい。書かれているからである。「知恵のうちに、知性の霊がある。聖なる、唯一の、多様な、精妙な、よく動く、明晰な、汚れのない霊である」(知恵の書7:22)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.9

9

Immaculatum dicit Scriptura: numquid mentita est de Filio, ut de Spiritu credas esse mentitam? Dixit enim propheta in eodem loco de Sapientia, quia nihil maculosum in illam incurrit. Ipsa immaculata est, et immaculatus ejus est Spiritus.

PL 16, 808C

聖書は「汚れのない」と言う。聖書は子について偽ったとでもいうのか、霊についても偽ったと汝が信じるほどに。実に、預言者は同じ箇所で知恵について、汚れたものは何も彼女に入り込まないと言った。彼女自身が汚れなく、その霊も汚れがない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.10

10

Ergo si peccatum non habet Spiritus, Deus est. 136. Sed quomodo reus potest esse peccati, qui donat ipse peccata? Ergo peccatum non fecit: et quia sine peccato est, creatura non est.

PL 16, 808C

それゆえ、霊に罪がないなら、神である。136. だが、自ら罪を赦す者が、どうして罪の責めを負いえようか。それゆえ罪を犯さなかった。罪がないゆえに、被造物でもない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.11

11

Omnis enim creatura peccatorum capacitati obnoxia est: sola autem est a peccato immunis et immaculata sempiterna divinitas. 137. Nunc videamus utrum peccata donet Spiritus.

PL 16, 808C

あらゆる被造物は、罪を宿す可能性に服している。ただとこしえの神性だけが、罪を免れ、汚れがない。137. では、霊が罪を赦すかどうか見よう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.12

12

Sed hic dubitari non potest, cum ipse Dominus dixerit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Joan. XX, 22) . Ecce quia per Spiritum sanctum peccata donantur.

PL 16, 808D

だが、これは疑いえない。主自らが言ったからである。「聖なる霊を受けよ。誰の罪でも、汝らが赦すなら、その罪は赦される」(ヨハネ20:22)。見よ、罪は聖なる霊によって赦される。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.13

13

Homines autem in remissionem peccatorum ministerium suum exhibent, non jus alicujus potestatis exercent. Neque enim in suo, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine peccata dimittunt.

PL 16, 809A

人間は、罪の赦しのために自らの務めを差し出すのであって、何らかの権能の権利を行使するのではない。自分の名ではなく、父と子と聖なる霊の名において、罪を赦すからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.14

14

Isti rogant, divinitas donat; humanum enim obsequium, sed munificentia supernae est potestatis. 138. Per baptismum quoque peccata donari non est ambiguum: in baptismo autem operatio Patris et Filii et Spiritus sancti est.

PL 16, 809A

彼らは願い、神性が赦す。奉仕は人間のものだが、惜しみない賜与は上なる権能のものだからである。138. 洗礼によっても罪が赦されることは疑いがない。洗礼においては、父と子と聖なる霊の働きがある。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.15

15

Ergo si peccatum donat Spiritus, cum scriptum sit: Quis potest dimittere peccata, nisi unus Deus (Marc. II, 7) ; utique qui non potest ab unitate naturalis nominis separari, non potest etiam a Dei potestate secerni.

PL 16, 809A

それゆえ、霊が罪を赦すのなら——「神ひとりのほかに、誰が罪を赦すことができるか」と書かれているのだから(マルコ2:7)——本性による名の一体性から切り離されえない者は、神の権能からも切り離されえない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.16

16

Si autem a Dei non secernitur potestate, quomodo a Dei appellatione secernitur? 139. Videamus nunc utrum creatura sit, an creator?

PL 16, 809A

だが、神の権能から切り離されないのなら、どうして神という呼び名から切り離されるのか。139. 次に、被造物なのか、創造者なのかを見よう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.17

17

Sed cum supra (Lib. II, cap. 5, 6) creatorem evidentissime probaverimus, quia scriptum est: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4) : et innovari faciem terrae per Spiritum (Psal. CIII, 30) , et sine Spiritu fatiscere omnia declaratum sit; apparet Spiritum esse creatorem.

PL 16, 809B

だが、先に(第2巻第5・6章)、霊が創造者であることを最も明白に証明した。「私を作った神の霊」(ヨブ記33:4)、「地の面が霊によって新たにされる」(詩篇103:30)と書かれているからである。霊なしにはすべてが衰え果てることも明らかにされた。それゆえ、霊が創造者であることは明らかである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.18

18

Sed quis hoc dubitet, quando, sicut supra ostendimus, ne Domini quidem ex Virgine assumpta generatio, quae praestantior omnibus creaturis est, operationis exsors sit spiritalis?

PL 16, 809B

だが、誰がこれを疑おうか。先に示したとおり、すべての被造物にまさる、おとめから受け取られた主の生まれでさえ、霊の働きを欠いていなかったのだから。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.19

19

140. Non ergo creatura Spiritus, sed creator est: qui autem creator, non utique creatura. Et quia creatura non est, sine dubio creator est, qui Patri et Filio cooperator est omnium.

PL 16, 809B

140. それゆえ霊は被造物ではなく、創造者である。創造者である者は、断じて被造物ではない。被造物でないがゆえに、疑いなく創造者であり、父と子とともに万物の共働者である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.20

20

Si autem creator, utique dicendo Apostolus in condemnationem gentilitatis: Quia servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 23) : suadendo quoque, ut supra (Lib. II, cap. 5, 6) docuimus, serviendum esse Spiritui sancto; et creatorem ostendit, et quia creator est, Deum appellari debere monstravit.

PL 16, 809C

創造者であるなら〔この文は構文が崩れている。霊が創造者であるなら、と補い、使徒を主語に取った〕、使徒は、異教を断罪して、「彼らは、世々に祝福された神である創造者よりも、被造物に仕えた」(ローマ1:23)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつうローマ1:25 にある〕と言うことによっても、また、先に(第2巻第5・6章)教えたとおり、聖なる霊に仕えるべきだと勧めることによっても、〔霊が〕創造者であることを示し、創造者であるのだから神と呼ばれるべきことを示した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.21

21

Quod etiam in epistola quae ad Hebraeos scripta est, comprehendit dicens: Quoniam qui omnia creavit, Deus est (Hebr. III, 4) .

PL 16, 809C

このことを使徒は、ヘブライ人への手紙でも言い表している。こう言うのである。「すべてを造った者は、神だからである」(ヘブライ3:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.22

22

Aut dicant igitur quid sit quod sine Patre et Filio et Spiritu sit creatum, aut Spiritum quoque unius cum Patre et Filio deitatis esse fateantur. 141. Adorandum quoque docuit, quem Dominum et Deum dixit.

PL 16, 809C

ならば彼らは、父と子と霊なしに造られたものが何であるかを言うがよい。さもなくば、霊もまた父と子と一つの神性の者であることを認めるがよい。141. 使徒は、主であり神であると言った者が、礼拝されるべきことをも教えた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.23

23

Qui enim Deus universitatis et dominus, utique ab omnibus adorandus est; sic enim scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) . 142. Aut dicant ubi legerint quia adorat Spiritus.

PL 16, 809C

実に、万有の神であり主である者は、断じて万人に礼拝されるべきである。こう書かれているからである。「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。142. あるいは、霊が礼拝すると読んだ箇所を、彼らは言うがよい。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.24

24

Dictum est enim de Dei Filio: Adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I, 6) : non lectum est, adoret Spiritus.

PL 16, 809D

実に、神の子について言われている。「彼のすべての天使は彼を礼拝せよ」(ヘブライ1:6)。「霊が礼拝せよ」とは読まれていない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.25

25

Quomodo enim potest adorare, qui non inter famulos et ministros est, sed cum Patre et Filio servitia habet subjecta justorum; quia scriptum est: Spiritui Dei servimus (Phil. III, 3) .

PL 16, 809D

実に、下僕や奉仕者の中ではなく、父と子とともに正しい者たちの奉仕を従えている者が、どうして礼拝できようか。「我々は神の霊に仕える」〔ミーニュの脚注は、最後の版が Spiritui Deo servimus(「神である霊に仕える」)と読むことを記す〕と書かれているからである(フィリピ3:3)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.26

26

Adorandus igitur est nobis, cui serviendum a nobis Apostolus docuit: cui autem servimus, hunc et adoramus, juxta quod scriptum est, ut eadem saepe repetamus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

PL 16, 810A

それゆえ我々は、使徒が我々に仕えるべきだと教えた者を、礼拝すべきである。我々は、仕える相手を礼拝もするのである。書かれているとおり、同じことをしばしば繰り返すことになるが、「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.27

27

143. Quamquam nec hoc praetermiserit Apostolus, quin et Spiritum diceret adorandum. Cum enim docuerimus quia Spiritus in prophetis est, nec hoc quisquam possit ambigere, quia per Spiritum prophetia datur, utique cum adoratur qui in prophetis est, idem Spiritus adoratur.

PL 16, 810A

143. とはいえ、使徒は、霊が礼拝されるべきだと言うことも、省かなかった。実に、我々は霊が預言者たちのうちにあることを教えたのであり、預言が霊を通して与えられるのだから、このことは誰も疑いえない。それゆえ、預言者たちのうちにある者が礼拝されるとき、確かに同じ霊が礼拝されるのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.28

28

Itaque sic habes: Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intret autem idiota aut infidelis, nonne dicet quod insanitis. Sin autem prophetent omnes, intret autem quis idiota aut infidelis, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus.

PL 16, 810A

それゆえ、あなたはこう持っている。「もし教会全体が一つに集まり、皆が異言で語り、そこに素人か不信の者が入ってくるなら、彼は『汝らは気が狂っている』と言わないだろうか。だが皆が預言し、そこに素人か不信の者が入ってくるなら、皆に論駁され、皆に裁かれる。」

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.29

29

Occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt; et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus sit in vobis (I Cor. XIV, 23 et seq.) .

PL 16, 810B

「彼の心の隠れたことが明らかにされ、こうして顔を伏せて、神を礼拝し、神が確かに汝らのうちにいると告げるであろう」(一コリント14:23以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.18.30

30

Deus est ergo qui adoratur, Deus qui manet, et qui loquitur in prophetis: manet autem et loquitur Spiritus; ergo et Spiritus adoratur.

PL 16, 810B

それゆえ、礼拝されるのは神であり、預言者たちのうちに留まり、語る者は神である。留まり語るのは霊である。ゆえに霊もまた礼拝される。