De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.1
Spiritum ad omnes mitti, nec transire ex loco in alium: cum nec loco, nec tempore concludatur. Sic igitur eum exire a Filio, ut ipse Filius a Patre, in quo semper manet: sed eumdem venire nobis, cum ipsum recipimus.
PL 16, 731D霊はすべての者に遣わされるが、一つの場所から別の場所へ移ることはない。場所にも時にも閉じ込められないからである。したがって霊は、子自身が父から出るのと同じように子から出るが、子は父のうちに常にとどまる〔in quo semper manet の係りは定かでない。霊が子のうちに常にとどまるとも読める〕。しかし我々が霊を受け入れるとき、同じ霊が我々のもとに来る。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.2
Eodem etiam modo venire quo Pater ipse, a quo separari nequaquam potest. 116. Et Spiritus quidem missus dicitur: sed Seraphim ad unum, Spiritus ad omnes (Joan. XVI, 7) : Seraphim mittitur in ministerium, Spiritus operatur mysterium: Seraphim quod jubetur, exsequitur, Spiritus quod vult, dividit (Cor. XII, 11) : Seraphim de loco ad locum transit; non enim complet omnia, sed et ipsum repletur ab Spiritu: Seraphim descendit cum aliquo secundum naturam suam transitu; at vero de Spiritu sancto hoc non possumus aestimare, de quo dicit Filius Dei: Cum venerit Paraclitus Spiritus veritatis, quem ego mitto vobis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26) .
PL 16, 732A霊はまた、父自身が来るのと同じように来る。霊は父から決して分けられえない。116. 霊も確かに遣わされると言われる。しかしセラフィムは一人のもとへ、霊はすべての者のもとへ(ヨハネ16:7)。セラフィムは奉仕へと遣わされ、霊は奥義を働く。セラフィムは命じられたことを果たし、霊は自分の望むことを分け与える(一コリント12:11)。セラフィムは場所から場所へ移る。すべてを満たすのではなく、自らも霊によって満たされるからである。セラフィムは、自分の本性に従って、何らかの移動を伴って降る。だが聖なる霊についてはこれを考えることができない。神の子は霊について言う。「私が汝らに遣わすパラクレートス、父のもとから出る真理の霊が来るとき」(ヨハネ15:26)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.3
117. Etenim si de loco procedit Spiritus, et ad locum transit; et ipse Pater in loco invenietur, et Filius.
PL 16, 732B117. 実に、もし霊が場所から発出し、場所へ移るのなら、父自身も子も場所のうちに見いだされることになろう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.4
Si de loco exit, quem Pater mittit, aut Filius, utique de loco transiens Spiritus atque progrediens, et Patrem sicut corpus secundum impias interpretationes relinquere videtur et Filium.
PL 16, 732B父あるいは子が遣わす霊が場所から出るなら、霊は場所から移り進み出るのだから、不敬虔な解釈に従えば、体のように、父と子を離れるように見えるであろう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.5
118. Hoc secundum eos loquor, qui dicunt quod habeat Spiritus descensorium motum. Sed neque in loco aliquo Pater circumscribitur, qui est super omnia, non solum corporeae naturae, sed etiam invisibilis creaturae: neque Filius suorum operum locis temporibusque concluditur, qui super omnem est creaturam totius opifex creaturae: neque Spiritus veritatis, utpote Dei spiritus, circumscribitur aliquiquibus finibus corporalibus (Sap. VII, 23) : qui cum sit incorporeus, omnem intelligibilem substantiae creaturam inenarrabili divinitatis plenitudine supereminet, spirandi ubi velit (Joan. III, 8) , et inspirandi quomodo velit, habens super omnia potestatem.
PL 16, 732B118. 私はこれを、霊が降る運動を持つと言う者たちに従って語っている。だが父も、いかなる場所にも囲まれない。父は万物の上にあり、体を持つ本性のみならず、見えない被造物の上にもある。子も、自分の業の場所と時に閉じ込められない。子はあらゆる被造物の上にあって、全被造物の造り手である。真理の霊もまた、神の霊として、いかなる〔底本は aliquiquibus。aliquibus と読む〕物体的な限界にも囲まれない(知恵の書7:23)。霊は体を持たず、名状しがたい神性の充満によって、知性的な実体としてのあらゆる被造物を超えており、望むところに息を吹き(ヨハネ3:8)、望むように息を吹き込み、万物の上に権能を持つ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.6
119. Non ergo quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio, sicut ipse Filius cum dicit: De Patre processi et veni in mundum (Joan. XVI, 18) , omnes interficit opiniones, quae ex loco ad locum possunt, sicut in aliquibus corporalibus, aestimari.
PL 16, 732C119. したがって霊は、いわば場所から遣わされるのではなく、いわば場所から発出するのでもない。子から発出するときもそうである。子自身が「私は父から出て、世に来た」(ヨハネ16:18)〔刷られた番号は 18。この句はヨハネ16:28 にある〕と言うとき、場所から場所へ移りうるという、何らかの物体におけるように考えられうるあらゆる思いを打ち消している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.7
Similiter autem cum aut intus aut foris legimus Deum esse, non utique Deum aut intra aliquod corpus includimus, aut ab aliquo corpore separamus: sed alta hoc et inenarrabili aestimatione pensantes, divinae naturae intelligimus arcanum.
PL 16, 732C同様に、神が内にいる、あるいは外にいると読むとき、我々は神を何らかの物体の内に閉じ込めるのでも、何らかの物体から切り離すのでもなく、高く名状しがたい思いをもって量りつつ、神的本性の秘密を悟るのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.8
120. Denique ita sapientia ex ore altissimi prodiisse se dicit (Eccl. XXIV, 5) , non ut extra Patrem sit; sed apud Patrem; quia Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) : nec solum apud Patrem, sed etiam in Patre. Dicit enim: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10) .
PL 16, 733A120. 実に、知恵がいと高き者の口から出てきたと言うのは(集会の書24:5)〔刷られた略号 Eccl. はコヘレトの言葉とも読めるが、この句は集会の書にある〕、父の外にあるという意味ではなく、父のもとにあるという意味である。言葉は神とともにあったからである(ヨハネ1:1)。しかも父のもとにあるだけでなく、父の内にもある。彼は言う。「私は父の内におり、父は私の内にいる」(ヨハネ14:10)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.9
Sed neque cum de Patre exit, de loco recedit, aut quasi corpus a corpore separatur: neque cum in Patre est, quasi in corpore tamquam corpus includitur. Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio.
PL 16, 733Aだが、〔子は〕父から出るときも、場所から退くのでも、体が体から離れるように分けられるのでもない。父の内にあるときも、体のように体に閉じ込められるのでもない。聖なる霊もまた、父と子から発出するとき、父から分けられず、子からも分けられない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.10
Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui Spiritus oris ejus est (Psal. XXXII, 6) ? Quod utique et aeternitatis indicium, et divinitatis exprimit unitatem.
PL 16, 733A実に、その口の霊である者が、どうして父から分けられえようか(詩篇32:6)。これは永遠性のしるしであり、また神性の一体性を表している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.11
121. Est ergo et manet semper, qui oris est Spiritus: sed descendere videtur, cum illum recipimus, ut habitet in nobis; ne nos simus a gratia ejus alieni. Nobis descendere videtur, non quod ille descendat, sed quod ad illum animus noster ascendat.
PL 16, 733B121. したがって、口の霊である者は、あり、常にとどまる。だが我々が彼を受け入れるとき、我々のうちに住まうよう、彼は降るように見える。我々が彼の恩寵から縁遠くならないためである。我々にとって降るように見えるのは、彼が降るからではなく、我々の心が彼のもとへ昇るからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.12
De quo plenius diceremus, nisi meminissemus in libris jam superioribus (Lib. V de Fide, cap. 7) positum quod et Pater dixerit: Descendamus et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7) ; et Filius dixerit: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) .
PL 16, 733Bこれについてはさらに十分に述べたいところだが、上の諸巻(『信仰について』第5巻第7章)で述べたことを思い出す。父が「降って、彼らの言葉を混乱させよう」(創世記11:7)と言い、子が「私を愛する者は私の言葉を守り、私の父はその者を愛し、我々はその者のもとに来て、そこに住まいを作る」(ヨハネ14:23)と言ったことである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.13
122. Sic igitur venit Spiritus, quemadmodum venit Pater; quia ubi Pater est, ibi est et Filius: et ubi Filius est, ibi est Spiritus sanctus. Non ergo discrete venire aestimandus est Spiritus sanctus.
PL 16, 733B122. こうして、霊は父が来るのと同じように来る。父がいるところに子もおり、子がいるところに聖なる霊がいるからである。したがって、聖なる霊は離れて来ると考えられてはならない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.14
Venit autem non de loco ad locum, sed a dispositione constitutionis ad salutem redemptionis, a gratia vivificationis ad gratiam sanctificationis; ut de terris ad coelum, de injuria ad gloriam, de servitio ad regnum transferat.
PL 16, 733C霊が来るのは、場所から場所へではなく、創設の配剤から贖いの救いへ、命を与える恩寵から聖化の恩寵へであり、我々を地から天へ、侮辱から栄光へ、隷属から王国へと移すためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.15
123. Sic ergo venit Spiritus, quemadmodum venit Pater. Dixit enim Filius: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Numquid corporaliter Pater venit? Sic ergo et Spiritus venit, in quo cum venit, et Patris et Filii plena praesentia est.
PL 16, 733C123. こうして霊は、父が来るのと同じように来る。子が言ったからである。「私と父は来て、その者のもとに住まいを作ろう」。父は体をもって来たのか。したがって霊もそのように来るのであり、霊が来るとき、父と子の充満した臨在がある。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.16
124. Quis autem potest a Patre et Filio Spiritum sanctum separare, cum vel appellare Patrem et Filium sine Spiritu non queamus? Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 16, 733C124. だが、父と子から聖なる霊を誰が分けうるだろうか。霊なしには、父と子を呼ぶことさえ我々にはできない。「聖なる霊においてでなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」(一コリント12:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.17
Ergo si appellare Dominum Jesum sine Spiritu non possumus, utique sine Spiritu praedicare non possumus. Si autem et angeli praedicant Dominum Jesum, quem nemo potest sine Spiritu praedicare; et in ipsis ergo Spiritus sancti munus operatur.
PL 16, 733Dしたがって、霊なしに主イエスを呼ぶことができないなら、霊なしに宣べ伝えることもできない。もし天使たちも主イエスを宣べ伝えており、霊なしには誰もそれを宣べ伝えられないなら、天使たちの内でも聖なる霊の賜物が働いている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.11.18
125. Probavimus igitur unam praesentiam esse, unam gratiam esse Patris et Filii et Spiritus sancti: quae tam coelestis atque divina est, ut pro ea agat gratias Patri Filius, dicens: Confiteor tibi, Pater domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25)
PL 16, 733D125. こうして我々は、父と子と聖なる霊の臨在が一つ、恩寵が一つであることを証明した。それはあまりに天上的で神的であるから、子はそのために父に感謝して言う。「私は汝に告白する、父よ、天と地の主よ。汝はこれらのことを賢い者や思慮ある者から隠し、幼子たちに現した」(マタイ11:25)