ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber II, Caput IX 第II巻 第IX章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 761C · 29 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.1

1

Apostolicum locum quo haeretici, ut discrimen inducerent inter personas divinas, abutebantur, exponit: et declarata haereticae interpretationis impietate, ostendit locum integrum de singulis personis recte dici posse; quem tamen proprie ad Filium pertinere astruit: postremo quod affirmaverat omnia ejusdem loci membra unicuique personae convenire, multis confirmat testimoniis: et eo ipso quod Patri competit, ut dicatur ex illo omnia, eidem etiam tribui posse per illum et in illo omnia scite colligit.

PL 16, 761C

異端者たちが神的なペルソナの間に区別を持ち込もうとして濫用していた使徒の句を解き明かす。異端的な解釈の不敬虔を示したうえで、この句全体が各ペルソナについて正しく言われうることを示す。しかし、この句は固有には子に属すると主張する。最後に、同じ句のすべての部分が各ペルソナに当てはまるという自らの主張を、多くの証言で確かめ、「彼からすべてが」と言われることが父に属するというまさにそのことから、同じ父に「彼によって」「彼において」すべてがあるということも帰されうると、巧みに結論づける。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.2

2

85. Denique simile et illud est, quod aiunt discretionem esse, quia scriptum est: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. II, 6) .

PL 16, 761C

85. 実に、彼らが区別があると言うのは、次のように書かれているからであり、これもそれに似ている。「我々にとっては、唯一の神、父がおり、彼からすべてのものが出て、我々は彼に向かう。また、唯一の主イエス・キリストがおり、彼によってすべてのものがあり、我々も彼によってある」(一コリント2:6)〔ミーニュの引照は一コリント2:6。句は一コリント8:6 に当たる〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.3

3

Volunt enim cum dicitur, ex illo, materiam designari: cum dicitur, per illum, quoddam vel instrumentum operis, vel ministerium declarari: cum autem dicitur, in illo, aut locus significetur aut tempus, in quo omnia facta videantur.

PL 16, 761C

彼らは、「彼から」と言われるときは素材が指され、「彼によって」と言われるときは業のある道具、あるいは奉仕が示され、「彼において」と言われるときは、万物が作られたと見なされる場所、あるいは時が意味されるのだと主張する。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.4

4

86. Ita igitur distantiam quamdam substantiae probare desiderant, tamquam instrumentum ab operatore proprio vel auctore, et tamquam tempus aut locum ab instrumento dirimere gestientes.

PL 16, 761D

86. こうして彼らは、道具を固有の作り手あるいは創始者から、また時や場所を道具から切り離そうと躍起になりつつ、実体の何らかの隔たりを証明しようと望むのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.5

5

Numquid ergo alienus secundum naturam Filius a Patre; quia alienum instrumentum ab operatore proprio vel auctore? aut numquid alienus Filius a Spiritu; quia ab instrumenti genere aut locus separatur aut tempus? 87. Compara nunc assertiones nostras.

PL 16, 761D

では、道具が固有の作り手あるいは創始者とは別のものだから、子は本性において父とは別なのか。あるいは、場所や時が道具の類とは別だから、子は霊とは別なのか。87. さて、我々の主張を彼らのものと比べよ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.6

6

Illi volunt ex Deo tamquam ex natura Dei esse materiam, ut si dicas ex ligno arcam esse factam, ex lapide statuam: ita ex Deo materiam processisse, et eamdem materiam tamquam per instrumentum aliquod factam esse per Filium; ut non tam operatorem Filium, quam instrumentum operis esse declarent: et omnia ita facta in Spiritu, tamquam in aliquo loco facta vel tempore: singula singulis tribuunt, in commune omnia negant.

PL 16, 762A

彼らは、「神から」とは、素材が神の本性から出たようなものだと主張する。木から箱が作られた、石から像が作られたと言う場合のように、神から素材が出、その同じ素材が、あたかもある道具によるかのように子によって作られたとするのである。こうして彼らは、子が作り手であるよりも業の道具であると宣言し、また万物が霊において、あたかもある場所あるいは時において作られたかのように作られたとする。各々を各々に割り当て、共通のものとしてはすべてを否定する。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.7

7

88. Verum nos ostendimus ita ex Deo Patre esse omnia, ut nec amiserit Deus Pater, quod vel per ipsum et in ipso omnia sint, nec tamquam ex materia ex ipso omnia sint: ita quoque per Dominum Filium esse omnia, ut non privatus sit eo, quod ex Filio sint omnia, et in ipso sint omnia: et ita omnia esse in Spiritu, ut doceamus omnia esse per Spiritum, et omnia esse de Spiritu.

PL 16, 762A

88. だが、我々は示した。万物は父なる神から出るが、それによって、万物が神によって神において存在するということを、父なる神が失ったのではなく、また万物が素材から出るように神から出るのでもない。同様に、万物は主なる子によってあるが、それによって、万物が子から出、万物が子のうちにあるということを、子が奪われたのではない。そして万物は霊においてあるが、それは、万物が霊によってあり、万物が霊から出ることを、我々が教えるためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.8

8

89. Nam istae syllabae, sicut illae de quibus superius diximus, se invicem signant. Non enim ita dixit Apostolus: Ex Deo omnia, et per Filium omnia; ut separabilem substantiam Patris Filiique signaret: sed ut inconfusibili distinctione quod alius Pater, alius sit Filius, edoceret.

PL 16, 762B

89. 実に、これらの音節は、先に述べたものと同じく、互いを指し示している。使徒が「万物は神から出て、万物は子によって」と言ったのは、父と子の実体が分離できるものであることを示すためではなく、混じり合わない区別のうちに、父は別の者、子は別の者であることを教えるためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.9

9

Non igitur tamquam compugnantes syllabae istae, sed tamquam sociae atque concordes sunt; ut etiam uni saepe conveniant, sicut scriptum est: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36) .

PL 16, 762B

それゆえ、これらの音節は互いに争い合うものではなく、仲間であり、調和するものである。そのため、しばしば一人の者に同時に当てはまりさえする。こう書かれているとおりである。「万物は、彼から、彼によって、彼において存在する」(ローマ11:36)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.10

10

90. Quod si vere consideres unde translatum sit, de Filio dictum esse non ambiges. Dicit enim Apostolus secundum prophetiam Esaiae: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Esai. XL, 13) ?

PL 16, 762C

90. もし、あなたがこの句がどこから取られたかを正しく考えるなら、これが子について言われたことを疑わないだろう。実に使徒は、イザヤの預言に従って言う。「誰が主の思いを知ったか、誰が主の助言者となったか」(イザヤ40:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.11

11

Et addidit: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quod Esaias de operatore omnium dixit, sicut habes: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera?

PL 16, 762C

そして使徒は加えた。「万物は、彼から、彼によって、彼において存在する」。これは、万物の作り手についてイザヤが言ったことである。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「誰が手で水を量り、手のひらで天を、握った手で全地を量ったか。誰が山々を秤にかけ、岩々を天秤にかけたか」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.12

12

Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Esai. XL, 12) ? 91. Et addidit Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid est, ex ipso?

PL 16, 762C

「誰が主の思いを知ったか、誰が主の助言者となったか」(イザヤ40:12)。91. そして使徒は加えた。「万物は、彼から、彼によって、彼において存在するからである」。「彼から」とは何か。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.13

13

Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium, et ipse sit auctor omnium, quae esse coeperunt. Per ipsum, quid est? Quia per ipsum constitutio et perseverantia omnibus impertita videatur. In ipso, quid est?

PL 16, 762C

万物の本性は彼の意志から来ており、彼が、存在し始めたすべてのものの創始者である、ということである。「彼によって」とは何か。成立と存続が、彼によってすべてのものに分け与えられると見えるということである。「彼において」とは何か。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.14

14

Quia omnia admirabili quodam desiderio, et inenarrabili amore auctorem vitae et ministratorem gratiae suae ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in te sperant; et: Aperis manum tuam, et imples omnem animam bona voluntate (Psal. CXLIV, 15) .

PL 16, 762D

万物が、驚くべき憧れと言い尽くせない愛をもって、命の創始者であり、自らの恩寵と賜物を供する者を仰ぎ見るということである。こう書かれているとおりである。「万人の目は汝を待ち望む」。また、「汝は手を開き、すべての魂を善き意志で満たす」(詩篇144:15)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.15

15

92. De Patre quoque si dicas: ideo ex ipso, quia ex ipso operatrix Sapientia, quae omnibus ex sua et Patris voluntate dedit esse, quae non erant: Per ipsum, quia per Sapientiam ejus facta sunt omnia: In ipso, quia ipse est vivificatoriae fons substantiae, in quo vivimus et sumus et movemur.

PL 16, 762D

92. 父についても、次のように言うことができる。「彼から」とは、彼から、働く知恵が出たからである。その知恵は、自らと父の意志によって、存在していなかったものに存在を与えた。「彼によって」とは、その知恵によって万物が作られたからである。「彼において」とは、父が命を与える実体の泉であり、「その中で我々は生き、存在し、動く」からである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.16

16

93. Ex Spiritu quoque, ut per ipsum formati, per ipsum firmati, in ipso roborati, vitae capiamus munus aeternae.

PL 16, 763A

93. 「霊から」とも言うことができる。霊によって我々は形づくられ、霊によって固められ、霊において力づけられて、永遠の生命の賜物を受けるのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.17

17

94. Cum haec igitur vel Patri vel Filio vel Spiritui sancto convenire videantur, nihil utique humile in his certum est declarari; cum et ex Filio dicamus esse pleraque, et multa per Patrem, sicut habes de Filio dictum: Ut augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum, inquit, corpus compactum et connexum per omnem juncturam ministrationis in mensuram uniuscujusque partis, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 15, 16) .

PL 16, 763A

94. このように、これらのことが父にも子にも聖なる霊にも当てはまると見えるのだから、これらの語において何も卑しいことが示されていないのは確かである。我々は、多くのものが子から出ると言い、また多くのものが父によると言うのである。子について言われているとおりである。「我々が、すべてにおいて彼のうちに成長するために。彼は頭であるキリストであり、そこから――と彼は言う――全身が組み合わされ、結び合わされて、奉仕のあらゆる節々によって、それぞれの部分の度量に応じて、体の成長をもたらし、愛において自らを築き上げる」(エフェソ4:15–16)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.18

18

Et iterum ad Colossenses de his qui non haberent cognitionem unigeniti Filii Dei: Quia non tenent, inquit, caput, ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 19) ; caput enim Christum esse Ecclesiae supra diximus (Coloss. I, 18) .

PL 16, 763B

また、コロサイの人々に宛てて、神の独り子についての認識を持たない者たちについて、使徒は再びこう言う。「彼らは頭を保っていない――と彼は言う――。その頭から、全身が諸々の結び目と結び合わせによって養われ、結ばれて、神の成長へと成長するのに」(コロサイ2:19)。キリストが教会の頭であることは、我々が先に述べた(コロサイ1:18)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.19

19

Et alibi habes quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16) . Et ipse Dominus dixit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14) . Et supra ait: Cognovi virtutem exisse de me (Luc. VIII, 46) .

PL 16, 763B

また別の箇所で、あなたは読む。「その充満から、我々はみな受けた」(ヨハネ1:16)。主自身も言った。「彼は私のものから受け取り、汝らに告げる」(ヨハネ16:14)。また先に言った。「私は、力が私から出たのを知った」(ルカ8:46)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.20

20

95. Similiter ut agnoscas unitatem, etiam de Spiritu dicitur: Quia qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8) . Et Joannes ait: Ex hoc cognoscimus quia in nobis est, quoniam de Spiritu suo dedit nobis (I Joan. IV, 13) .

PL 16, 763B

95. 同様に、一体性を認めるために、霊についても言われている。「霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」(ガラテヤ6:8)。ヨハネも言う。「これによって、彼が我々のうちにいることを我々は知る。彼がその霊から我々に与えたからである」(一ヨハネ4:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.21

21

Et Angelus dicit: Quod ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) . Et Dominus ait quia quod natum est de Spiritu, Spiritus est (Joan. III, 6) .

PL 16, 763C

また天使は言う。「彼女から生まれるものは、聖なる霊からのものである」(マタイ1:20)。そして主は、霊から生まれたものは霊であると言った(ヨハネ3:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.22

22

96. Ergo sicut ex Patre legimus esse omnia, ita et ex Filio posse dici omnia, per quem omnia sunt: et ex Spiritu esse omnia, in quo omnia sunt, testimoniis edocemur. 97. Nunc consideremus utrum per Patrem esse aliquid docere possimus.

PL 16, 763C

96. それゆえ、万物が父から出ると我々が読むのと同じく、万物がそれによってある子から、万物が出ると言いうることを、また万物がそのうちにある霊から、万物が出ることを、我々は証言によって教えられる。97. 今度は、何かが父によってあると教えうるかどうかを考えよう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.23

23

Sed scriptum est: Paulus servus Christi per voluntatem Dei (I Cor. I, 1) ; et alibi: Unde jam non est servus, sed filius: si autem filius, et haeres per Deum (Galat. IV, 7) ; et alibi: Sicut resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris (Rom., VI, 4).

PL 16, 763C

だが、こう書かれている。「キリストの僕パウロは、神の意志によって」(一コリント1:1)。また別の箇所では、「それゆえ、もはや僕ではなく、子である。子であるなら、神によって相続人でもある」(ガラテヤ4:7)。さらに別の箇所では、「キリストが父の栄光によって死者の中からよみがえったように」(ローマ6:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.24

24

Et alibi Deus Pater ad Filium dicit: Ecce proselyti venient ad te per me (Esai. LIV, 15) . 98. Multa reperies alia, si quaeras per Patrem facta.

PL 16, 763C

また別の箇所で、父なる神は子に言う。「見よ、改宗者たちが、私によって汝のもとに来る」(イザヤ54:15)。98. 父によって成ったことを探すなら、あなたは他にも多くを見出すだろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.25

25

Numquid ideo minor Pater, quia in Filio et ex Filio pleraque esse legimus: et per Patrem facta vel data plurima in Scripturis coelestibus reperimus?

PL 16, 763D

多くのものが子のうちに、また子から出ると我々は読み、父によって成り、あるいは与えられた多くのものを天の聖書の中に見出すからといって、それゆえに父が劣るというのだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.26

26

99. Sed etiam per Spiritum similiter legimus facta pleraque, sicut habes: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 10) ; et alibi: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum (I Tim. I, 14) ; et ad Ephesios: Confortari per Spiritum ejus (Ephes. III, 16) ; et ad Corinthios: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae (I Cor. XII, 8) ; et alibi: Si autem per Spiritum facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13) ; et supra: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Ibid., 11) .

PL 16, 763D

99. だが、霊によって成った多くのことも、同様に我々は読む。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「神は、それを自らの霊によって我々に啓示した」(一コリント2:10)。また別の箇所では、「善い預かり物を、聖なる霊によって守れ」(一テモテ1:14)〔ミーニュの引照は一テモテ1:14。句は二テモテ1:14 に当たる〕。エフェソの人々に宛てては、「その霊によって力づけられるように」(エフェソ3:16)。コリントの人々に宛てては、「ある人には、霊によって知恵の言葉が与えられる」(一コリント12:8)。また別の箇所では、「霊によって肉の行いを殺すなら、汝らは生きる」(ローマ8:13)。さらに先に、「キリストを死者の中から起こした者は、汝らのうちに宿るその霊によって、汝らの死すべき体にも命を与える」(ローマ8:11)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.27

27

100. Sed fortasse dicat: Ostende mihi specialiter lectum, quia ex Filio omnia, vel ex Spiritu omnia. At ego refero, ut et illi mihi lectum esse ostendant quia per Patrem omnia.

PL 16, 764A

100. だが、おそらく彼はこう言うだろう。「子から万物が出る、あるいは霊から万物が出ると読まれた箇所を、特にここに示せ」と。しかし私は言い返す。彼らこそ、父によって万物があると読まれた箇所を、私に示せ、と。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.28

28

Sed cum haec vel Patri probaverimus, vel Filio, vel Spiritui sancto convenire, nec ullam ex hujusmodi syllabis nasci posse divinae distantiam potestatis; non est dubium quin per quem omnia, ex eo omnia: et ex quo omnia, per eum omnia: et in quo omnia, per eum vel ex eo omnia esse intelligere debeamus.

PL 16, 764A

だが、これらのことが父にも子にも聖なる霊にも当てはまると我々が証明し、こうした音節から神的な権能の隔たりが生じえないことを証明した以上、疑いはない。我々は次のように理解すべきである。それによって万物がある者から、万物が出る。万物がそこから出る者によって、万物がある。万物がそのうちにある者によって、あるいはその者から、万物があると。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.9.29

29

Omnis enim creatura et ex voluntate, et per operationem et in virtute est Trinitatis, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) ; et alibi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 16, 764B

実に、すべての被造物は、三位一体の意志から、働きによって、力のうちにある。こう書かれているとおりである。「我々は人を、我々の像に、我々の似姿に作ろう」(創世記1:26)。また別の箇所では、「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力は〔固められた〕」(詩篇32:6)。