De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.1
Spiritum propterea quod digitus vocatur, minorem esse contendentibus, regerit hoc quoque in Filii, qui dextra dicitur, injuriam converti.
PL 16, 781B霊は指と呼ばれるゆえに〔子より〕劣ると主張する者たちに対して、著者は、それならこれもまた、右の手と言われる子への侮辱に転じる、と言い返す。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.2
Haec ergo nomina non nisi ad unitatem divinitatis referenda; unde Moyses totam Trinitatem in maris rubri transitu cecinit operatam.
PL 16, 781Bしたがって、これらの名は神性の一体性にのみ関係づけるべきである。それゆえモーセは、紅海の渡りにおいて三位一体の全体が働いたと歌った。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.3
Nec sane mirum ibi Spiritus exstitisse operationem, ubi baptismi figura fuit; siquidem in hoc tres personas ex aequo operari, sanctificareque Scriptura docet.
PL 16, 781Bそこに霊の働きが現れたのも、確かに驚くべきことではない。そこには洗礼の象りがあったのであり、洗礼において三つのペルソナが等しく働き、聖化することを、聖書が教えているからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.4
17. Sed si quis adhuc carnalibus inhaeret ambiguis, et corporalibus vacillat exemplis, consideret quia non potest bene sentire de Filio, qui potest male sentire de Spiritu.
PL 16, 781C17. しかし、もし誰かがなお肉的な曖昧さにしがみつき、体に基づく例に揺れ動くなら、考えるべきである。霊について悪く考えることのできる者は、子についても正しく考えることができないのだと。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.5
Nam si ideo portionem quamdam exiguam putant esse Spiritum Dei, quia digitus Dei dicitur; iidem utique et portionem exiguam dicunt esse in Filio Dei, quia dextera Dei dicitur.
PL 16, 781C実に、彼らが、神の霊は神の指と言われるから小さな一部分であると考えるのなら、同じ者たちは、神の子においても、神の右の手と言われるから小さな一部分があると、当然言うことになる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.6
18. Sed Filius et dextera et virtus dicitur: itaque si verba nostra pendamus, nulla potest sine virtute esse perfectio; et ideo caveant ne putent, quod nefas dictu est, semiperfectum in sua substantia Patrem perfectionem accepisse per Filium, et desinant coaeternum Filium Patri negare.
PL 16, 781C18. しかし、子は右の手とも力とも言われる。そこで、我々の言葉を量るなら、力なしには完全さはありえない。それゆえ彼らは、言うも不敬なことだが、父が自らの実体において半ば完全であって、子を通して完全さを受けたなどと考えることのないよう気をつけ、子が父と同じく永遠であることを否定するのをやめるべきである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.7
Quando enim non fuit Dei virtus? Quod si aliquando putant non fuisse Dei virtutem, aliquando plenitudinem in Deo Patre negabunt fuisse, cui putant aliquando defuisse virtutem.
PL 16, 781D実に、神の力がなかった時があっただろうか。もし彼らが、神の力がなかった時があると考えるなら、父なる神に充満があったことを、ある時には否定することになる。その神には、ある時は力が欠けていたと考えるのだから。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.8
19. Sed haec, ut dixi, scripta sunt, ut ad unitatem divinitatis ista referamus, et credamus quod Apostolus dixit (Coloss. II, 9) , quia plenitudo divinitatis corporaliter habitat in Christo, et habitat in Patre, et habitat in Spiritu sancto: et quod sicut unitas divinitatis, ita et unitas operationis sit.
PL 16, 781D19. しかし、これらは、私が言ったとおり、我々がそれらを神性の一体性に関係づけ、使徒が言ったこと(コロサイ2:9)を信じるために書かれたのである。すなわち、神性の充満は体をもってキリストのうちに宿り、父のうちに宿り、聖なる霊のうちに宿るということ、また、神性の一体性があるとおり、働きの一体性もあるということを。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.9
20. Quod etiam ex Cantico Moysis colligi potest; ipse enim cum per maria traduxisset populum Judaeorum, et Dei Patris operationem et Filii est confessus et Spiritus dicens: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6) .
PL 16, 782A20. このこともモーセの歌から推し量ることができる。実に彼は、ユダヤ人の民を海の中を渡らせたのち、父なる神の働きと、子の働きと、霊の働きを告白して言った。「主よ、汝の右の手は力において栄光を帰せられた。主よ、汝の右の手は敵を打ち砕いた」(出エジプト記15:6)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.10
Habes quia et Filium sit confessus et Patrem, cujus est dextera. Et infra, ne Spiritum sanctum praeteriret, adjecit: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare: et Spiritu iracundiae tuae divisa est aqua (Ibid. 10) .
PL 16, 782Aあなたは、彼が子をも父をも告白したことを知っている。その右の手は父のものである。そして後で、聖なる霊を見過ごさないように付け加えた。「汝は汝の霊を遣わし、海は彼らを覆った。汝の怒りの霊によって水は分かたれた」(出エジプト記15:10)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.11
Quo significatur unitas divinitatis, non inaequalitas Trinitatis. 21. Vides igitur quia et Spiritus sanctus cooperatus Patri et Filio sit, ut tamquam congelascentibus fluctibus in medio mari, aquarum quidam murus insurgeret ad transitum Judaeorum, et rursus Aegyptiorum populum per Spiritum refusus obrueret (Exod. XIV, 22) .
PL 16, 782Aこれによって示されているのは、神性の一体性であり、三位一体の不平等ではない。21. だから、あなたは見ている。聖なる霊も父と子とともに働いたのである。海の真ん中で波が凍りつくようになって、水の壁がユダヤ人の渡りのためにそびえ立ち、また再び、霊によって押し返されて、エジプト人の民を覆ったのである(出エジプト記14:22)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.12
Inde et columnam nubis plerique praecessisse in die populo Judaeorum, et columnam ignis in nocte arbitrantur, quo protegeret plebem suam gratia spiritalis (Exod. XIII, 21) .
PL 16, 782Bここから、多くの者は、昼には雲の柱が、夜には火の柱が、ユダヤ人の民の前に進んだと考える。霊的な恩寵がその民を守るためである(出エジプト記13:21)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.13
22. Hanc autem operationem Dei, quam totus orbis jure miratur, sine sancti Spiritus opere non fuisse etiam Apostolus declaravit, dicens in figura illa praecessisse spiritalis mysterii veritatem; sic enim habes: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 1 et seq.) .
PL 16, 782B22. 世界全体が当然驚嘆するこの神の働きが、聖なる霊の業なしにあったのではないことを、使徒もまた明らかにした。あの象りの内に霊的な奥義の真理が先立っていたと言うのである。あなたは、こう持っている。「我々の父祖たちは皆、雲の下にあり、皆、海を渡り、皆、雲の中で、海の中で、モーセにおいて洗礼を受けた。皆、同じ霊的な食べ物を食べ、皆、同じ霊的な飲み物を飲んだ」(一コリント10:1以下)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.14
23. Nam quemadmodum typus sacramenti potuit esse sine operatione Spiritus sancti, cujus veritas omnis in Spiritu est?
PL 16, 782C23. 実に、秘跡の予型は、聖なる霊の働きなしにありえただろうか。その真理はすべて霊の内にあるのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.15
Quod et Apostolus docuit dicens: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11) . 24. Vides igitur quia et Pater operatur in Filio, et Filius operatur in Spiritu.
PL 16, 782C使徒もこれを教えて言った。「しかし汝らは洗われ、しかし汝らは聖化され、しかし汝らは義とされた。我々の主イエス・キリストの名において、また我々の神の霊において」(一コリント6:11)。24. だから、あなたは見ている。父は子において働き、子は霊において働く。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.16
Et ideo secundum seriem Scripturarum noli dubitare in figura fuisse, quod in veritate esse ipsa etiam veritas declaravit. Quis enim operationem ejus abnuat in lavacro, in quo operationem ejus, sentimus et gratiam?
PL 16, 782Cそれゆえ、聖書の連なりに従って、疑ってはならない。真理においてあるものとして真理そのものも宣言したことは、象りにおいてあったのである。実に、洗いにおけるその働きを、誰が否定できようか。その洗いにおいて、我々はその働きと恩寵とを感じ取るのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.17
25. Nam sicut sanctificat Pater, ita sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus. Sanctificat Pater, secundum quod scriptum est: Deus pacis sanctificet vos, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) .
PL 16, 782D25. 実に、父が聖化するように、子も聖化し、聖なる霊も聖化する。父が聖化することは、書かれているとおりである。「平和の神が汝らを聖化するように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの日に、非難されるところなく完全に守られるように」(一テサロニケ5:23)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.18
Et alibi Filius dicit: Pater, sanctifica eos in veritate (Joan. XVII, 17) . 26. De Filio autem idem Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) . Vides quia factus est sanctificatio?
PL 16, 782Dまた別の箇所で、子は言う。「父よ、真理において彼らを聖化せよ」(ヨハネ17:17)。26. 子については、同じ使徒が言った。「彼は、神から我々にとって、知恵となり、また正義、聖化、贖いとなった」(一コリント1:30)。あなたは、彼が聖化となったことを見ているか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.19
Sed factus est nobis; non ut ille mutaret quod erat, sed ut nos sanctificaret in carne. 27. Spiritum quoque sanctum sanctificare Apostolus docet.
PL 16, 783Aしかし、彼は我々のためになったのである。彼が、あったところのものを変えるためではなく、我々を肉において聖化するためである。27. 使徒は、聖なる霊も聖化すると教えている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.20
Sic enim dicit: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilectissimi a Domino; quia elegit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus, et fide veritatis (II Thess. II, 12) .
PL 16, 783A実に彼はこう言う。「我々は常に、汝らのために神に感謝せねばならない。主に最も愛された兄弟たちよ。神が汝らを、救いのために初穂として選んだからである。霊の聖化と、真理の信仰において」(二テサロニケ2:12)〔ミーニュの引照は二テサロニケ2:12。この句は2:13 に当たる〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.4.21
28. Ergo sanctificat Pater, sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus: sed una est sanctificatio, quia unum est baptisma, et una gratia sacramenti (Ephes. IV, 5) .
PL 16, 783A28. したがって、父が聖化し、子も聖化し、聖なる霊も聖化する。しかし、聖化は一つである。洗礼が一つであり、秘跡の恩寵が一つだからである(エフェソ4:5)。