De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.1
In flumine de sede Dei promanante figuram fuisse Spiritus sancti; per aquas vero quas David memorat, coelestes virtutes designari. Regnum Dei opus esse Spiritus: nec mirum, si hic idem conregnet cum Filio, quando nos etiam Filio conregnaturos promittat Paulus.
PL 16, 812A神の座から湧き出る川は聖なる霊の象りであり、ダビデが挙げる水は天の諸力を指す。神の国は霊の業である。この霊が子とともに統治しても不思議はない。パウロは、我々も子とともに統治すると約束しているからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.2
153. Nec illud mediocre, quod de throno Dei exire fluvium legimus. Sic enim habes, dicente Joanne evangelista: Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedens de sede Dei et agni: in medio plateae ejus, et ex utraque parte lignum vitae, faciens fructus duodecim, per singulos menses reddens fructum suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium (Apoc. XXII, 1, 2) .
PL 16, 812B153. 神の玉座から川が出ると我々が読むことも、取るに足りないことではない。実に、福音書記者ヨハネが言うところに、こうある。「また彼は、水晶のように輝く命の水の川を私に示した。それは神と子羊の座から出て、その大通りの真ん中を流れ、その両側には命の木があって、十二の実を結び、月ごとにその実を実らせ、その木の葉はすべての諸国民を癒す」(黙示録22:1, 2)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.3
154. Hic est utique fluvius de Dei sede procedens, hoc est, Spiritus sanctus, quem bibit qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
PL 16, 812B154. これこそ、神の座から出る川、すなわち聖なる霊であり、キリストを信じる者はこれを飲む。キリスト自身が言うとおりである。「渇く者は私のもとに来て、飲め。私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から命の水の川が流れ出る」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.4
Hoc autem dicebat de Spiritu (Joan. VII, 37, 38) . Ergo flumen est Spiritus. 155. Hic igitur est in Dei sede; neque enim aqua abluit Dei sedem.
PL 16, 812C彼はこのことを霊について言っていたのである(ヨハネ7:37, 38)。ゆえに霊は川である。155. したがってこの川は神の座にある。水が神の座を洗うことはないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.5
Denique David non supra sedem Dei dixit, sed supra coelos esse, quamlibet illam intelligas aquam; quia scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4) . Laudent, dixit, non laudet.
PL 16, 812C実に、ダビデは、神の座の上にではなく、天の上にあると言った。その水をどのようなものと解するにせよ、「天の上にある水は、主の名をたたえよ」と書かれているからである(詩篇148:4)。彼は「たたえよ」と〔複数形 laudent で〕言い、単数形では言わなかった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.6
Nam si aquae elementum voluisset intelligi, laudet utique dixisset: dicendo autem pluraliter, virtutes voluit aestimari.
PL 16, 812Cもし水という元素を解させようとしたのなら、単数形 laudet で言ったはずである。だが複数形で言うことで、諸力のことを考えさせようとしたのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.7
156. Et quid mirum, si in sede Dei Spiritus sanctus est, cum ipsum regnum Dei operatio Spiritus sit, sicut scriptum est: Quia non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17) ?
PL 16, 812C156. 聖なる霊が神の座にあることを、何で怪しむのか。神の国そのものが霊の働きだからである。「神の国は食べ物や飲み物ではなく、正義と平和、聖なる霊における喜びだからである」と書かれている(ローマ14:17)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.8
Et ipse cum dicit Salvator: Omne regnum in se ipsum divisum destruetur (Matth. XII, 25) . Deinde subjiciendo: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Ibid., 28) ; ostendit regnum Dei individuum sibi esse cum Spiritu.
PL 16, 812C救い主自身が「自分自身に対して分裂した国はすべて滅びる」と言い(マタイ12:25)、さらに続けて「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、神の国は確かに汝らのもとに来た」と言うことで(マタイ12:28)、神の国が霊と不可分であることを示している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.9
157. Quid autem dementius, quam ut neget quisquam Christo conregnare Spiritum sanctum; cum etiam nos in Christi regno conregnaturos Christo Apostolus dicat: Si enim commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11, 12): sed nos per adoptionem, ille per potestatem: nos gratia, ille natura.
PL 16, 812C157. 聖なる霊がキリストとともに統治することを否む者がいるとは、何と愚かなことか。使徒は、我々さえキリストの国においてキリストとともに統治すると言うのである。「もし我々がともに死んだなら、ともに生きる。耐え忍ぶなら、ともに統治する」(二テモテ2:11, 12)。ただし、我々は養子縁組によるが、霊は権能による。我々は恩寵によるが、霊は本性による〔ille を霊と取った。キリストを指すとも読める〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.20.10
158. Habet igitur consortium regni cum Patre et Filio etiam Spiritus sanctus, qui unius naturae, unius dominationis, unius etiam potestatis est.
PL 16, 813A158. ゆえに聖なる霊も、父と子との国の交わりを持つ。霊は、一つの本性、一つの支配、また一つの権能の者である。