De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.1
Etsi Spiritus Dominus appelletur, tres tamen Dominos hinc non induci; cum ex eo quod Filius non secus ac Pater in variis Scripturae locis Dominus appellatur, non inducantur duo Domini: dominationem enim in divinitate esse, et in dominatione divinitatem, quae tribus personis indivisim congruant.
PL 16, 801Bたとえ霊が主と呼ばれても、そこから三人の主が導入されることはない。子が父と同様に聖書のさまざまな箇所で主と呼ばれることから、二人の主が導入されることがないのと同じである。実に、主権は神性のうちにあり、主権のうちに神性があって、それらは三つのペルソナに分かたれることなく一致するからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.2
104. Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24) .
PL 16, 801B104. だが、汝はおそらくまた言うだろう。「私が霊を主と言えば、三人の主を宣言することになる」と。汝は子を主と言うとき、子を否定するのか、それとも二人の主を告白するのか。断じてそうではない。子自らが言ったのである。「二人の主に仕えるな」(マタイ6:24)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.3
Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) .
PL 16, 801Bだが彼は、自分をも父をも主であることを否定したのではない。実に、父をも主と呼んだ。あなたが持っているとおりである。「父よ、天と地の主よ、私は汝をたたえる」(マタイ11:25)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.4
Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim (Joan. XIII, 13) . Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire.
PL 16, 801Cまた自らを主と呼んだことも、福音書で我々が読むとおりである。「汝らは私を主また師と呼ぶ。それは正しい。私はそうだからである」(ヨハネ13:13)。しかし彼は二人の主とは言わなかった。むしろ、「二人の主に仕えるな」とあらかじめ戒めるとき、自分が二人の主と言ったのではないことを示している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.5
Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus.
PL 16, 801C実に、主権が一つであるところに、二人の主はいない。父は子のうちに、子は父のうちにあり、それゆえ主は一人だからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.6
105. Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4) : hoc est, immutabilis, semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur.
PL 16, 801C105. 律法もまたこう教えた。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主は唯一の主である」(申命記6:4)。すなわち、不変であり、権能の一体性のうちに常に留まり、常に同じであって、いかなる付加によっても、いかなる減少によっても変わらない、ということである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.7
Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse memoravit (Gen. XIX, 14) . Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino (II Tim. I, 18) .
PL 16, 801Cそれゆえモーセは「一つ」と言ったが、それでも、主が主のもとから〔雨を〕降らせたと述べた(創世記19:14)〔ミーニュの引照の番号は19:14。この句は創世記19:24にある〕。使徒もまた言う。「主が、彼が主のもとで慈しみを見いだすことを授けるように」(二テモテ1:18)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.8
Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur.
PL 16, 801D主は主のもとから降らせ、主は主のもとから慈しみを与える。主は、主のもとから降らせるところでも区別されず、主のもとから憐れむところでも分けられない。どちらの箇所でも主権の一体性が表されている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.9
106. In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1) . Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius ejus est (Matth. XXII, 43) ?
PL 16, 802A106. 詩篇にもあなたは持っている。「主は私の主に言った」(詩篇109:1)。彼は、子を自分の主と述べたからといって、父が自分の主であることを否定したのではない〔主語と suum の係りは定かでない。主語を詩篇の話し手ダビデと取った〕。むしろ子を自分の主と言ったのは、あなたが、子が預言者の子〔ダビデの子〕であったと信じるのでなく、主であると信じるためである。福音書で主自らがそれを明らかにして言った。「ダビデが霊において彼を主と呼ぶなら、どうして彼はその子であろうか」(マタイ22:43)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.10
In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.
PL 16, 802Aダビデは霊において〔彼を〕主と言うのであって、霊が〔彼を〕主と言うのではない。あるいは、霊が主と言ったという理由でここから言いがかりをつけるのなら、同じ冒瀆により、神の子を聖なる霊〔底本は Spritus。Spiritus と読む〕の子とも主張していると見られざるをえない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.11
107. Ergo quemadmodum duos non dicimus Dominos, cum et Patrem et Filium designamus; ita nec tres Dominos dicimus, cum dominum Spiritum confitemur.
PL 16, 802A107. それゆえ、父と子とを指して二人の主とは言わないのと同じく、霊を主と告白するときも、三人の主とは言わない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.12
Sicut enim sacrilegium est tres Dominos aut Deos dicere, ita etiam hoc plenum sacrilegii est duos Dominos aut Deos dicere; quia unus Deus, unus Dominus, unus est Spiritus sanctus: et qui Deus, Dominus: et qui Dominus, Deus: quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est.
PL 16, 802B実に、三人の主、あるいは三人の神と言うのが冒瀆であるように、二人の主、あるいは二人の神と言うこともまた冒瀆に満ちている。神は唯一、主は唯一、聖なる霊も唯一であり、神である者は主であり、主である者は神だからである。主権のうちに神性があり、神性のうちに主権があるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.13
108. Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, clamabo ad te, exaudi me (Psal. CXL, 1) . Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28) .
PL 16, 802B108. 実に、あなたは父を主とも神とも読んだ。「主なる私の神よ、私は汝に叫ぶ、私に耳を傾けよ」(詩篇140:1)。また子をも、主として、神として、あなたは持っている。福音書で読んだとおり、トマスがキリストの脇腹に触れたとき、言った。「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.14
Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia.
PL 16, 802Bそれゆえ、父が神であり子が主であるように、子も神であり父も主である。敬虔な呼称は入れ替わるが、神的本性は入れ替わらず、恩寵は不変のままである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.15.15
Non enim largitatis collativa, sed naturalis placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem.
PL 16, 802C実に、〔これらの呼称は〕授けられた寛大さの定めではなく、愛の本性的な定めである〔本文が崩れているらしく、collativa と placita の係りを、このように解した。ミーニュの脚注は、トゥアヌス写本が placita veritatis sunt(真理の定め)と読むことを記す〕。一体性は固有性を持ち、固有性は一体性を持つからである。