De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.1
Argutiam haereticorum qui Deum idcirco dictitabunt in Spiritu, non autem cum Spiritu glorificandum, ut hinc eumdem Spiritum esse inferiorem colligerent, diluit: quamobrem particulam in etiam Filio, immo et Patri quoque aptari planum facit: at e contrario cum creaturis etiam attribui sine ulla divinitatis injuria; proindeque in iisdem praepositionibus simpliciter agnoscendam divinarum personarum conjunctionem.
PL 16, 757D神は「霊において」栄光を帰されるべきであって「霊とともに」ではないと言い張り、そこから霊が劣ると結論づけようとする異端者たちの詭弁を論破する。そのために、「において」という小辞が子にも、さらには父にも当てはまることを明らかにする。逆に「ともに」は、神性を少しも損なわずに被造物にも帰される。したがって、同じ前置詞のうちに、神的なペルソナの結びつきをただ認めるべきである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.2
70. Sed quid mirum si de verbis amentes homines faciunt quaestionem, cum faciant et de syllabis?
PL 16, 758A70. 言葉について狂った人々が問題を立てるとして、何の不思議があろうか。彼らは音節についてさえ問題を立てるのだから。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.3
Sunt enim qui hinc putent faciendam esse distantiam, quod dicant in Spiritu Deum, non cum Spiritu praedicandum: et ex una syllaba, vel usu quodam divinitatis aestimandum putent esse momentum, argumentantes quod si in Spiritu Deum praedicandum putent, ministerium sancti Spiritus signare videantur: si vero cum Spiritu dicant Dei vel virtutem esse, vel gloriam, societatem quamdam et communionem Patris et Filii et Spiritus sancti designare videantur.
PL 16, 758A実に、神は「霊において」宣べ称えられるべきであって「霊とともに」ではないと言い、そこから区別を立てねばならないと考える者たちがいる。彼らは、一つの音節から、あるいはある用法から、神性の重みが量られるべきだと考え、こう論じる。神は霊において宣べ称えられるべきだと考えるなら、それは聖なる霊の奉仕を示すように見える。だが霊とともに神の力、あるいは栄光があると言うなら、それは父と子と聖なる霊の何らかの共同と交わりを表すように見える、と。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.4
71. Sed quis separet, quod non potest separari? quis dividat societatem, quam, individuam Christus ostendit? Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .
PL 16, 758B71. だが、分けられないものを誰が分けるだろうか。キリストが不可分であると示した共同を、誰が分割するだろうか。キリストは言う。「行って、すべての諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.5
Numquid hic vel circa Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum aut verbum mutavit, aut syllabam? Non utique: sed In nomine, inquit, Patris et Filii et Spiritus sancti. Idem de Spiritu quod de Patre et de se sonat.
PL 16, 758Bここで彼は、父についても子についても聖なる霊についても、語を変えただろうか、音節を変えただろうか。決して変えていない。彼は言う。「父と子と聖なる霊の名において」。霊についても、父についても、また自らについても、同じことが響いている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.6
Unde nullum Spiritus sancti ministerium, sed consortium magis honoris aut operis, cum in Spiritu dicitur, aestimatur.
PL 16, 758Bそれゆえ、「霊において」と言われるとき、考えられているのは聖なる霊の奉仕ではなく、むしろ名誉あるいは業の共有である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.7
72. Considera et hic quia ad Patrem et Filium hoc opinionis vestrae praejudicium derivatur; quia hic non dixit: Cum Patris et Filii et Spiritus sancti nomine; sed in nomine: et tamen non ministerium aliquod Trinitatis hac syllaba exprimitur, sed potestas.
PL 16, 758C72. ここでも考えよ。諸君の意見のこの先入見は、父と子にも及ぶ。ここで彼は「父と子と聖なる霊の名とともに」とは言わず、「名において」と言った。それでも、この音節によって表されているのは三位一体のある奉仕ではなく、権能である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.8
73. Denique ut scias quia fidei non praejudicat syllaba, sed commendat fides syllabam, et Paulus loquitur in Christo. Nec ideo minor Christus est, quia Paulus locutus in Christo est, sicut habes: Coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 6) .
PL 16, 758C73. 実に、音節が信仰を損なうのではなく、信仰が音節を是認するのだということを、あなたが知るために言う。パウロもキリストにおいて語る。パウロがキリストにおいて語ったからといって、キリストが劣ることにはならない。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「我々は神の前で、キリストにおいて語る」(二コリント2:6)〔ミーニュの引照は二コリント2:6。句は二コリント2:17 に当たる〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.9
Quemadmodum igitur Apostolus dicit quia in Christo loquimur; ita illud est quia loquimur in Spiritu; sicut ipse Apostolus dixit: Nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 16, 758Cそれゆえ、使徒が「我々はキリストにおいて語る」と言うのと同じように、「我々は霊において語る」ということもある。使徒自身が言ったとおりである。「聖なる霊においてでなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」(一コリント12:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.10
Non subjectio itaque hoc loco Spiritus sancti, sed gratiae copula designatur. 74. Et ut scias discretionem non esse de syllaba, alibi quoque ait: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11) .
PL 16, 758Dそれゆえ、この箇所で示されているのは、聖なる霊の従属ではなく、恩寵の結びつきである。74. そして、区別が音節に基づくのではないことを知るために、使徒は別の箇所でも言う。「汝らはかつてそのようなものであった。だが、汝らは洗われ、聖化され、義とされた。イエス・キリストの名において、また我々の神の霊において」(一コリント6:11)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.11
Quam multa possum hinc exempla proferre! Scriptum est enim: Omnes vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 26) ; et alibi: Sanctificatis in Christo Jesu (I Cor. I, 2) ; et iterum: Ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) ; et alio loco: Ut excidant a castitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3) .
PL 16, 759A私は、ここからどれほど多くの例を挙げることができることか。実に、こう書かれている。「汝らはみな、キリスト・イエスにおいて一つである」(ガラテヤ3:26)〔ミーニュの引照はガラテヤ3:26。句はガラテヤ3:28 に当たる〕。また別の箇所では、「キリスト・イエスにおいて聖化された者たちへ」(一コリント1:2)。さらに、「我々が彼において神の正義となるために」(二コリント5:21)。また別の箇所では、「キリスト・イエスにある貞潔から外れることのないように」(二コリント11:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.12
75. Verum quid ago? Dum enim similiter dico scriptum esse de Filio, quemadmodum de Spiritu scriptum est, magis illud incurro; ut non quia de Filio scriptum est, religiose dictum videatur de Spiritu: sed quia idem de Spiritu scriptum est, etiam de Filio propter Spiritum objiciant derogatum.
PL 16, 759A75. だが、私は何をしているのか。霊について書かれているのと同様に子についても書かれていると私が言うほど、かえってそのことに陥る。すなわち、子について書かれているのだから霊についても敬虔に言われたのだと見えるのではなく、同じことが霊について書かれているために、子についてまで、霊のゆえに子の栄誉が減じられたと彼らは非難するのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.13
Dicunt enim: Numquid de Deo Patre scriptum est? 76. Sed accipiant etiam de Deo Patre dictum: In Domino laudabo verbum (Ps. LV, 5) ; et alibi: In Deo faciemus virtutem (Ps. LIX, 14) ; et: In te commemoratio mea semper (Ps. LXX, 16) ; et: In nomine tuo exsultabimus (Ps. LXXXVIII, 17) ; iterum alibi: Ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21) ; et Paulus: In Deo qui omnia creavit (Ephes. III, 9) ; et iterum: Paulus et Sylvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo (I Thess. I, 1) ; et in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) ; et: Pater qui in me manet (Ibid.) .
PL 16, 759B実に、彼らはこう言う。「では、父なる神について書かれているのか」と。76. ならば、父なる神についても言われていることを受け取るがよい。「主において私は言葉を讃える」(詩篇55:5)。また別の箇所では、「神において我々は力を行う」(詩篇59:14)。また、「汝において、私の思い起こしは常にある」(詩篇70:16)。また、「汝の名において我々は喜び躍る」(詩篇88:17)。さらに別の箇所では、「その業が現れるために。それらは神において行われたからである」(ヨハネ3:21)。パウロも言う。「万物を造った神において」(エフェソ3:9)。さらにまた、「パウロとシルワノとテモテから、父なる神と主イエス・キリストにあるテサロニケの教会へ」(一テサロニケ1:1)。福音書においては、「私は父において、父は私において」(ヨハネ14:10)。また、「私のうちにとどまる父は」(ヨハネ14:10)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.14
Scriptum est etiam: Qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17) ; et alibi: Vita autem nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .
PL 16, 759Cまた、こう書かれている。「誇る者は、主において誇れ」(二コリント10:17)。また別の箇所では、「我々の命は、キリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.15
Numquid hic plus Filio quam Patri detulit, ut in Deo nos diceret esse cum Christo? aut numquid plus nostra conditio quam Spiritus gratia sibi vindicat; ut nos possimus esse cum Christo, Spiritus sanctus esse non possit?
PL 16, 759Cここで使徒は、我々がキリストとともに神のうちにあると言うために、父よりも子に多くを帰したのか。あるいは、我々の境遇のほうが霊の恩寵よりも多くを自らに主張するというのか。我々はキリストとともにいることができ、聖なる霊はいることができないとでもいうのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.16
Et cum Christus velit esse nobiscum, sicut ipse dixit: Pater, quos dedisti mihi, volout ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVI, 24) , dedignetur esse cum Spiritu? Scriptum est etiam: Convenientibus vobis et meo Spiritu cum virtute Domini Jesu (I Cor. V, 4) .
PL 16, 759Cまたキリストは、自ら言ったとおり、我々とともにいることを望む。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいる所に、私とともにいることを私は望む」〔底本は volout。volo ut と読む〕(ヨハネ16:24)〔ミーニュの引照はヨハネ16:24。句はヨハネ17:24 に当たる〕。それなのに、霊とともにいることを嫌うというのか。また、こう書かれている。「汝らが、私の霊とともに、主イエスの力をもって集まるとき」(一コリント5:4)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.17
Ergo nos cum virtute Domini convenimus, et audemus dicere quod nolit Dominus Jesus cum Spiritu convenire, qui non dedignatur convenire nobiscum. 77. Nullam igitur distantiam putat Apostolus hac an illa syllaba utaris.
PL 16, 759Cそれゆえ我々は主の力とともに集まる。それなのに、我々と集まることを嫌わない主イエスが、霊とともに集まろうとしないなどと言うことを、我々はあえてするのか。77. それゆえ使徒は、この音節を用いるか、あの音節を用いるかに、何の区別も認めない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.18
Syllaba enim conjunctionis est, conjunctio autem sejunctionem non facit; neque enim si divideret, conjunctio diceretur.
PL 16, 760A実に音節は結合のものであり、結合は分離を生じさせない。分けるものであれば、結合とは呼ばれないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.19
78. Quid igitur te movet ut dicas quia gloria est Deo Patri, vel Christo ejus, vita, virtus, magnificentia, potestas in Spiritu sancto, et nolis dicere cum Spiritu sancto? An quia times ne et Spiritum cum Patre et Filio sociare videaris?
PL 16, 760A78. では、汝は何に動かされて、栄光も、命も、力も、壮麗も、権能も、神なる父に、またその子キリストに、聖なる霊において〔ある〕と言い、聖なる霊とともに〔ある〕とは言おうとしないのか。それとも、霊を父と子と結びつけることになるのを恐れるからか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.20
Sed audi et de Spiritu scriptum: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu (Rom. VIII, 2) . Et alibi Deus Pater dicit: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur (Esai. XLV, 14) .
PL 16, 760Aだが、霊についても書かれていることを聞け。「実に、キリスト・イエスにおける命の霊の法は」(ローマ8:2)。また別の箇所で、父なる神は言う。「彼らは汝を礼拝し、汝において祈り求めるだろう」(イザヤ45:14)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.21
In Christo orare nos debere Deus Pater dicit; et tu putas Spiritui derogari, si in eo gloria Christi esse dicatur?
PL 16, 760A父なる神は、我々がキリストにおいて祈るべきだと言う。それなのに汝は、キリストの栄光が霊にあると言われるなら霊が貶められると考えるのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.22
79. Audi quod times de Spiritu confiteri, non timuisse de se sibi Apostolum vindicare; ait enim: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23) . Cum quo igitur est Apostolus, cum eo negas esse Spiritum, per quem Apostolus meruit esse cum Christo?
PL 16, 760A79. 汝が霊について告白することを恐れるものを、使徒は自分自身について主張することを恐れなかったと聞け。使徒は言う。「世を去ってキリストとともにいることのほうが、はるかに善い」(フィリピ1:23)。それなら、使徒がともにいる者と、汝は霊がともにいることを否定するのか。その霊によって、使徒はキリストとともにいるに値したのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.23
80. Quae igitur ratio est, ut in Spiritu malis dicere, quam cum Spiritu gloriam Dei esse vel Christi? An quia si dicas in Spiritu, minor Christo Spiritus declaratur?
PL 16, 760B80. では、神あるいはキリストの栄光が、霊とともにあるよりも霊においてあると言うほうを好むのは、どういう理由によるのか。「霊において」と言えば、霊がキリストより小さいと宣言されるからか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.24
Quamvis hoc refutabile sit, ut majorem Dominum facias et minorem; tamen cum lectum sit: Quia pro nobis peccatum factus est Christus ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) ; ille invenitur potissimus, in quo sumus nos infimi.
PL 16, 760B主を大きいものと小さいものとに分けることは、論駁されうる。それでも、「我々のためにキリストは罪となった。我々が彼において神の正義となるためである」(二コリント5:21)と読まれているのだから、我々が最も低い者としてそのうちにある者こそが、最も大いなる者と見出されるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.25
Sic et alibi habes: Quia omnia in ipso constant (Colos. I, 17), hoc est in ejus virtute. Nec comparari possunt illi, quae in eo constant; quia ex virtute ejus ut constent, substantiam consequuntur.
PL 16, 760B同様に、別の箇所でもあなたは読む。「すべては彼において成り立つ」(コロサイ1:17)。これは、彼の力において、という意味である。彼において成り立つものは、彼と比べられえない。それらは彼の力によって成り立つために、実体を得るのだから。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.26
81. Numquid igitur sic Deum regnare vultis in Spiritu, ut virtus Spiritus regnandi Deo principium quasi fons quidam substantiae largiatur? Sed hoc impium est.
PL 16, 760C81. 諸君は、霊の力が神に支配の始まりを、いわば実体の泉のように与えるというふうに、神が霊において支配することを望むのか。だが、それは不敬虔である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.27
Et ideo ut unam Patris et Filii et Spiritus sancti majores nostri dicerent potestatem cum spiritu gloriam Christi esse memorabant, quo individuam copulam declararent.
PL 16, 760Cそれゆえ、我々の先人たちは、父と子と聖なる霊の権能が一つであると言うために、キリストの栄光は霊とともにあると語ったのである。不可分の結びつきを示すためであった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.28
82. Quomodo enim separatur Spiritus sanctus a Filio, cum ipse Spiritus testimonium reddat spiritui nostro quod sumus filii Dei? Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 16, 17) .
PL 16, 760C82. 実に、霊自身が我々の霊に、我々が神の子らであると証しするのに、聖なる霊が子からどうして切り離されるのか。「子らであるなら、相続人でもある。神の相続人であり、キリストとの共同相続人である」(ローマ8:16–17)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.29
Quis igitur tam amens, qui conjunctionem Spiritus et Christi dissociet sempiternam; cum Spiritus etiam disjuncta connectat, per quem Christi efficimur cohaeredes? 83. Si tamen, inquit, compatimur, ut et conglorificemur (Ibid.) .
PL 16, 760Dでは、霊とキリストの永遠の結合を引き裂くほど、狂った者は誰か。霊は、離れたものをさえ結びつけるのに。その霊によって、我々はキリストの共同相続人とされるのである。83. 彼は言う。「ただし、我々がともに苦しむなら、それはともに栄光を受けるためである」(ローマ8:17)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.30
Si nos ergo conglorificabimur cum Christo per Spiritum, quomodo et ipsum conglorificari Christo Spiritum recusamus? Dissociamus vitam Christi et Spiritus sancti, cum Spiritus dicat quod simul victuri sumus cum Dei Filio?
PL 16, 761Aそれゆえ、我々がキリストとともに霊によって栄光を受けるのなら、どうして霊自身がキリストとともに栄光を受けることを、我々は拒むのか。我々は神の子とともに生きるようになると霊が言うのに、キリストの命と聖なる霊の命を引き離すのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.31
Dicit enim Apostolus: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo (Rom. VI, 8) ; deinde alibi: Si enim compatimur, inquit, et convivemus: nec solum convivemus, sed etiam conglorificabimur: nec solum conglorificabimur, sed etiam conregnabimus (II Tim. II, 11, 12) .
PL 16, 761A使徒は言う。「我々がキリストとともに死んだのなら、彼とともにまた生きると我々は信じる」(ローマ6:8)。さらに別の箇所では、「実に、我々がともに苦しむなら――と彼は言う――ともに生きもする。ともに生きるだけでなく、ともに栄光も受ける。ともに栄光を受けるだけでなく、ともに支配もする」(二テモテ2:11–12)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.32
84. Non est igitur in syllabis istis ulla discretio; utraque enim syllaba conjunctionis est.
PL 16, 761A84. それゆえ、これらの音節に何の区別もない。どちらの音節も結合のものだからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.33
Denique saepe reperimus in Scripturis alteram interpositam, et alteram intellectam, sicut scriptum est: Introibo in domum tuam in holocaustis (Ps. LXV, 13) , hoc est, cum holocaustis; et alibi: Eduxit, inquit, eos in argento et auro (Ps. CIV, 37) , hoc est, cum argento et auro.
PL 16, 761B実に、我々は聖書の中で、〔前置詞の〕一方が置かれ、他方が意味されている例をしばしば見出す。たとえば、「私は焼き尽くす献げ物において、汝の家に入る」(詩篇65:13)と書かれているが、これは「焼き尽くす献げ物とともに」の意である。また別の箇所では、彼は言う。「彼は彼らを、銀と金において導き出した」(詩篇104:37)。これは「銀と金とともに」の意である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.34
Alibi quoque ait: Non egredieris in virtutibus nobiscum (Ps. XLIII, 10) ; pro eo quod est, cum virtutibus.
PL 16, 761B別の箇所でも言う。「汝は我々とともに、力において出て行かない」(詩篇43:10)。これは「力とともに」の意である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.8.35
Ergo cum et in usu sermonis calumnia esse non possit, et ex sermone calumnia divinitati non debeat excitari, opus est ut ad justitiam corde credatur, et ex fide cordis fiat ad salutem in ore confessio (Rom. X, 10) . Sed qui corde non credunt, calumniam strunt verbis.
PL 16, 761Bそれゆえ、言葉の用法においても言いがかりは成り立ちえず、また言葉から神性に対する言いがかりを引き起こすべきでもないのだから、必要なのは、「人は心で信じて正義に至り、心の信仰から、救いのために口で告白する」ことである(ローマ10:10)。だが、心で信じない者たちは、言葉で言いがかりを仕組む〔底本は strunt。struunt と読む〕。