De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.1
Filium perinde ac Spiritum dari; unde non subjectio, sed una divinitas operatione demonstratur. 9. Nec solum misit Pater Filium, sed etiam dedit, sicut ipse se Filius dedit.
PL 16, 779A子も霊と同じく与えられること。それゆえ従属ではなく、一つの神性が働きによって示される。9. 父は子を遣わしただけでなく、与えもした。子自身が自らを与えたとおりである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.2
Lectum est enim nobis: Gratia vobis a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris (Galat. I, 3, 4) . Si subjectum in eo putant fuisse, quia missus est; gratiae esse negare non possunt, quia datus est.
PL 16, 779A我々は読んだからである。「恩寵が、我々の父なる神と、主イエス・キリストから、汝らにあるように。キリストは我々の罪のために自らを与えた」(ガラテヤ1:3, 4)。もし彼らが、遣わされたので子に従属があったと考えるなら、与えられたので〔それが〕恩寵であることを、否定できない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.3
Datus est autem a Patre, ut Esaias dixit: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) ; datus est autem, audeo dicere, et ab Spiritu qui missus ab Spiritu est.
PL 16, 779A子は父によって与えられた。イザヤが言ったとおりである。「我々に一人の男の子が生まれ、我々に一人の子が与えられた」(イザヤ9:6)。あえて言うなら、子は霊によっても与えられた。霊によって遣わされた者だからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.4
Cum enim non definierit propheta a quo datus sit, ostendit datum gratia Trinitatis: cum autem ipse se Filius dederit, utique non potuit ipse sibi secundum divinitatem esse subjectus. Ergo non potuit divinae subjectionis esse quod datus est.
PL 16, 779B預言者は誰によって与えられたかを定めなかったので、三位一体の恩寵によって与えられたことを示している。しかし子が自らを与えたのだから、神性に従えば、自分自身に従属することはありえなかった。したがって、与えられたということは、神的な従属に属するものではありえなかった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.5
10. Datus est autem et Spiritus sanctus, quia lectum est: Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16) . Et Apostolus ait: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum suum in nobis (I Thess. IV, 8) .
PL 16, 779B10. 聖なる霊も与えられた。読まれているからである。「私は父に願おう。父は別のパラクレートスを汝らに与える」(ヨハネ14:16)。また使徒は言う。「それゆえ、これを退ける者は、人を退けるのではなく、自らの霊を我々の内に与えた神を退けるのである」(一テサロニケ4:8)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.6
Esaias quoque et Spiritum datum ostendit et Filium: Sic, inquit, dicit Dominus Deus, qui fecit coelum, et finxit illud: qui solidavit terram, et quae in ea sunt: et dat populo qui est super eam Spiritum, et Spiritum calcantibus eam (Esa. XLII, 5) .
PL 16, 779Bイザヤも、霊が与えられることと子が与えられることを示している。「天を作りこれを形づくり、地とその中にあるものを固め、その上にいる民に霊を、これを踏む者たちに霊を与える主なる神は、こう言う」と彼は言う(イザヤ42:5)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.7
Et ad Filium: Ego Dominus Deus, qui vocavi te in aequitate, et tenebo manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos (Ibid. 6, 7) .
PL 16, 779Bまた子に向けては言う。「主なる神である私は、公正のうちに汝を呼び、汝の手を取り、汝を強くする。私は汝を私の種族の契約として、諸国民の光として与えた。見えない人々の目を開き、縛られた者たちを獄から連れ出すために」(イザヤ42:6, 7)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.2.8
Cum ergo Filius et missus et datus sit, Spiritus quoque missus et datus sit; habent utique unitatem divinitatis, qui habent operis unitatem.
PL 16, 779Cしたがって、子が遣わされ与えられ、霊もまた遣わされ与えられたのであるから、働きの一体性をもつ者たちは、神性の一体性をももつのである。