De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.1
Sicut Patrem ac Filium, ita etiam Spiritum creatorem in Scriptura significari. Hoc ipsum a paganis quoque scriptoribus adumbratum: sed planissime demonstratum esse in mysterio incarnationis, de qua ubi delibavit Ambrosius nonnulla, coeptum argumentum ex eo quod adoratio, quae soli debetur creatori, etiam Spiritui debeatur, confirmat.
PL 16, 749B父と子と同じく、霊もまた聖書において創造者と示されること。このことは異教の著作家たちによっても、影のように示されていたが、受肉の奥義において最も明らかに示されていること。アンブロシウスは、受肉についていくらか触れたのち、創造者にのみ負うべき礼拝が霊にも負われるべきであるという点から、始めた論証を確かにする。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.2
32. Quis vero dubitare potest quia vivificet omnia Spiritus sanctus, quando et ipse sicut Pater et Filius, creator est omnium, nec quidquam nisi cum Spiritu sancto Deus omnipotens Pater intelligatur operatus; quandoquidem et in principio creaturae Spiritus superferebatur super aquam (Gen. I, 1) ?
PL 16, 749C32. 聖なる霊がすべてに命を与えることを、誰が疑えようか。霊もまた、父や子と同じく万物の創造者であり、全能の神である父は、聖なる霊なしには何も働かなかったと解されるからである。被造物の初めにも、霊は水の上を漂っていた(創世記1:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.3
33. Itaque cum superferebatur Spiritus, nulla erat gratia creaturae: postea vero quam operationem Spiritus etiam creatura mundi istius suscepit, omnem hanc gratiae meruit venustatem, qua mundus illuxit.
PL 16, 749C33. それゆえ、霊が漂っていたとき、被造物にはまだ何の恩寵もなかった〔gratia は「魅力」「美しさ」とも読める。次の venustas(美しさ)と並ぶ〕。だが、この世の被造物が霊の働きを受けたのちに、世界が輝き出したこの恩寵の美しさのすべてを受けるにふさわしくなった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.4
Denique sine Spiritu sancto universitatis gratiam manere non posse Propheta declaravit dicens: Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis omnem faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30) .
PL 16, 749C実に、聖なる霊なしには万物の恩寵は存続し得ないことを、預言者は宣言して言う。「汝が彼らの霊を取り去れば、彼らは衰え、自らの塵に帰る。汝の霊を送れ。彼らは造られ、汝は地の面をすべて新たにする」(詩篇103:29–30)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.5
Non solum igitur sine Spiritu docuit omnem creaturam stare non posse, sed etiam creatorem totius esse Spiritum creaturae. 34. Et quis neget opus esse Spiritus sancti quod creata est terra, cujus opus est quod novatur?
PL 16, 749Dこうして預言者は、霊なしにはどんな被造物も立ち得ないと教えただけでなく、霊が被造物のすべての創造者であることをも教えた。34. 地が造られたことは聖なる霊の業であると、誰が否定できようか。地が新たにされることは、霊の業なのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.6
Nam si negare cupiant quod per Spiritum sit creata; cum per Spiritum novandam negare non possint; meliorem ergo operationem Spiritus sancti, quam Patris et Filii, qui cupiunt separare, defendent: quod abhorret a vero; neque enim dubium est quod novata terra melior, quam creata sit.
PL 16, 750Aというのも、もし彼らが、地は霊によって造られたのではないと否定したがっても、地が霊によって新たにされることは否定できない。そうなれば、霊を父と子から切り離したがる者たちは、聖なる霊の働きの方が、父と子の働きよりも優れていると主張することになる。それは真理から遠く離れている。新たにされた地が、造られた地よりも優れていることは疑いないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.7
Aut si primo sine operatione Spiritus sancti terram Pater fecit et Filius: postea vero Spiritus sancti operatio copulabatur; videbitur id quod factum est, ejus quod accessit eguisse praesidio.
PL 16, 750Aあるいは、最初に父と子が、聖なる霊の働きなしに地を作り、のちに聖なる霊の働きが結びついたのだとすれば、作られたものは、あとから加わったものの助けを必要としたことになるだろう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.8
Sed absit ut hoc quisquam existimet, ut operatio divina varietatem creatoris quam Manichaeus inducit, habere credatur. 35. An vero sine opere Spiritus sancti substantiam putamus esse terrarum, sine cujus opere nec coeli convexa subsistunt?
PL 16, 750Aだが、神の働きが、マニ教徒が持ち込むような創造者の多様性を持つなどと、誰かが考えることがあってはならない。35. 実に我々は、地の実体が、聖なる霊の業なしにあると考えるのか。霊の業なしには、天の穹窿も存立しないというのに。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.9
Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Adverte quid dicat: Omnem, inquit, virtutem coelorum ad Spiritum esse referendam.
PL 16, 750B書かれているからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力は固められた」(詩篇32:6)。何と言っているかに注意せよ。天のすべての力は、霊に帰されねばならないと言うのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.10
Qui enim superferebatur, antequam terra fieret, quomodo cum terra fieret, feriabatur? 36. Gentiles homines per umbram quamdam nostros secuti, quia veritatem Spiritus haurire non poterant; quod coelum ac terras, lunae quoque stellarumque micantium globos Spiritus intus alat, suis versibus indiderunt.
PL 16, 750B地ができる前に水の上を漂っていた者が、地ができるときに、どうして休んでいたことになろうか。36. 異邦人たちは、ある影を通して我々の者たちに従い、霊の真理を汲み取ることはできなかったが、天と地、また月と輝く星々の球を、霊が内から養うということを、自分たちの詩句に記した。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.11
Ergo illi per Spiritum non negant virtutem subsistere creaturae: nos qui legimus, denegamus? Sed flatilem putatis ab illis spiritum designatum. Si illi auctorem omnium flatilem Spiritum declararunt, nos dubitamus Spiritum Dei esse omnium creatorem?
PL 16, 750Bそれゆえ、彼らは霊によって被造物の力が存立することを否定しない。聖書を読む我々が、否定するのか。だが、諸君は、彼らによって示された霊は息吹だと考えている。もし彼らが、万物の創造者を息吹としての霊と宣言したのなら、我々は、神の霊が万物の創造者であることを疑うのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.12
37. Sed quid alienis immoror? Accipiant documentum evidens, nihil posse esse quod Spiritus sanctus negetur operatus, nec de Angelis, nec de Archangelis, nec de Thronis, nec de Dominationibus posse dubitari, quod ejus operatione subsistant; quandoquidem ipse secundum carnem Dominus, cui angeli serviebant, Spiritu in Virginem superveniente, genitus sit; sicut et secundum Matthaeum ad Joseph angelus dixit: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam uxorem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) .
PL 16, 750C37. だが、なぜ私は他人の事柄にとどまるのか。明白な証拠を受け取るがよい。聖なる霊が働かなかったと言われうるものは、何一つあり得ない。天使たちについても、大天使たちについても、座天使たちについても、主天使たちについても、それらが霊の働きによって存立していることは疑い得ない。天使たちが仕えていた、肉に従う主自身が、霊がおとめの上に臨んで、生まれたからである。マタイによれば、天使がヨセフに言ったとおりである。「ダビデの子ヨセフよ、汝の妻マリアを迎えることを恐れるな。彼女から生まれる者は、聖なる霊から出たものだからである」(マタイ1:20)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.13
Et secundum Lucam dixit ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35) . 38. Opus ergo Spiritus Virginis partus est.
PL 16, 750Cまた、ルカによれば、〔天使は〕マリアに言った。「聖なる霊が汝の上に臨む」(ルカ1:35)。38. それゆえ、おとめの出産は霊の業である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.14
Opus Spiritus fructus est ventris, secundum quod scriptum est: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Ibid., 42) .
PL 16, 750D胎の実は霊の業である。書かれているとおりである。「汝は女たちの中で祝福され、汝の胎の実も祝福されている」(ルカ1:42)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.15
Opus Spiritus flos radicis est: ille, inquam, flos, de quo bene est prophetatum: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Esa. XI, 1) .
PL 16, 751A根の花は霊の業である。この花について、よく預言されている。「エッサイの根から枝が出、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.16
Radix Jesse patriarchae familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus; qui bonum odorem fidei toto sparsurus orbe, virginali ex utero germinavit, sicut ipse dixit: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) .
PL 16, 751A族長エッサイの根はユダヤ人の家系であり、枝はマリア、マリアの花はキリストである。キリストは、信仰の良い香りを全世界にまき散らそうとして、おとめの胎から芽生えた。彼自身が言ったとおりである。「私は野の花、谷間のユリ」(雅歌2:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.17
39. Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis, nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit; et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans.
PL 16, 751A39. 花は、切られても香りを保ち、砕かれても増し、引きちぎられても失わない。主イエスもまた、あの十字架の木の上で、砕かれてもしぼまず、引きちぎられても消えなかった。あの槍の突きによって切られても、流された血の聖なる色によっていっそう美しく花咲き、自らは死を知らず、死者たちには永遠の生命の贈り物を香らせていた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.18
In hoc igitur Spiritus sanctus virgae regalis flore requievit. 40. Bona virga, ut quidam putant, est caro Domini, quae de radice terrena ad superna se subrigens, odoriferos sacrae fructus religionis circumtulit mundo, mysteria divinae generationis, et gratiam coelestibus altaribus superfundens.
PL 16, 751Aこうして聖なる霊は、王の枝のこの花の上にとどまった。40. 良い枝とは、ある人々が考えるように、主の肉である。それは地の根から天のものへと身を起こし、聖なる宗教の香り高い実、すなわち神的な生まれの奥義を世にもたらし、恩寵を天の祭壇の上に注ぎかけた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.19
41. Dubitare ergo non possumus Spiritum creatorem, quem Dominicae cognoscimus incarnationis auctorem.
PL 16, 751B41. それゆえ、我々は、主の受肉の創始者として知る霊が創造者であることを、疑い得ない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.20
Quis enim dubitet, cum in principio Evangelii habeas, quia Christi generatio sic erat: Cum desponsata esset Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens ex Spirituc santo (Matth. I, 18) ?
PL 16, 751B福音書の初めに、キリストの生まれはこのようであったとあるのに、誰が疑うだろうか。「マリアがヨセフと婚約していて、二人が一緒になる前に、聖なる霊から〔底本は Spirituc santo と刷る。誤植とみて「聖なる霊」と読む。ミーニュの脚注は、一部の写本が ex ではなく de Spiritu sancto と読むことを記し、ex と de の違いを論じる〕胎に宿っていることが分かった」(マタイ1:18)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.21
42. Nam licet plerique habeant, de Spiritu, Graecus tamen unde transtulerunt Latini, ἐκ Πνεύματος ἁγίου dixit, hoc est, ex Spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est, aut ex potestate ejus.
PL 16, 751B42. 多くの者は「霊より」と読むが〔ラテン語の前置詞 de と ex の違いを論じている〕、ラテン人たちが訳したもとのギリシア語は、「聖なる霊から」(エク・プネウマトス・ハギウー)〔ギリシア語〕と言った。すなわち、「聖なる霊から」である。あるものから出るものは、その実体から出るか、その権能から出るかのいずれかだからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.22
Ex substantia, sicut Filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodivi, sicut Spiritus, qui a Patre procedit (Eccl. XXIV, 5) ; de quo dicit Filius: Ille me clarificabit; quia de meo accipiet (Joan. XVI, 14) .
PL 16, 751C実体から出るとは、子のようにである。子は言う。「私はいと高き者の口から出た」(集会の書24:5)。また、父から発出する霊のようにである。子はこの霊について言う。「彼は私に栄光を与える。私のものから受けるからである」(ヨハネ16:14)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.23
Ex potestate autem, sicut illud est: Unus Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6) . 43. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto? Si quasi ex substantia: ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est? Non utique.
PL 16, 752A権能から出るとは、次の句のようにである。「唯一の神である父がおり、万物は彼から出る」(一コリント8:6)。43. では、マリアはどのように聖なる霊から〔出たものを〕胎に宿したのか。もし実体からのようにであるなら、霊が肉と骨に変えられたのか。決してそうではない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.24
Si quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit; quis neget Spiritum creatorem? 44. Quid quod etiam Job creatorem suum Spiritum evidenter ostendit dicens: Spiritus divinus, qui fecit me (Job. XXXIII, 4) ?
PL 16, 752Aもし、霊の働きと権能からのようにおとめが身ごもったのなら、霊が創造者であることを誰が否定できようか。44. ヨブもまた、自らの創造者が霊であることを明白に示して言っているのは、どうか。「神的な霊が私を作った」(ヨブ記33:4)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.25
Et divinum utique et creatorem uno versiculo demonstravit. Si igitur creator est Spiritus, non est utique creatura; creaturam enim Apostolus creatoremque divisit dicens: Servierunt creaturae potius quam creatori (Rom. I, 25) .
PL 16, 752A彼は一つの句で、霊が神的であり、創造者であることを示した。それゆえ、霊が創造者であるなら、決して被造物ではない。使徒は、被造物と創造者を分けて言ったからである。「彼らは創造者よりも被造物に仕えた」(ローマ1:25)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.26
45. Simul creatori admonet serviendum, damnando eos qui serviunt creaturae, cum creatori servitium debeamus.
PL 16, 752A45. 同時に彼は、被造物に仕える者たちを断罪することで、創造者に仕えるべきことを諭している。我々は創造者に奉仕を負っているからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.27
Et quoniam creatorem Spiritum noverat, docet eidem serviendum, dicens: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem; nos enim sumus circumcisio, qui Spiritui Dei servimus (Philip. III, 2, 3) .
PL 16, 752Bそして、彼は霊が創造者であることを知っていたので、その霊に仕えるべきことを教えて言う。「犬どもに注意せよ、悪い働き手に注意せよ、切り裂きに注意せよ。我々こそが割礼の者、神の霊に仕える者である」(フィリピ3:2–3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.28
46. Quod si quis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt, Graecos inspiciat codices, et advertat quia ibi scriptum est: οἱ Πνεύματι Θεοῦ λατρεύοντες, quod interpretatur Latinus: qui Spiritui Dei servimus.
PL 16, 752B46. もし誰かが、ラテン語の写本――その幾つかは背信の者たちが改竄した――の異同をめぐって争うなら、ギリシア語の写本を見て、そこに「神の霊に仕える者たち」(ホイ・プネウマティ・テウー・ラトレウオンテス)〔ギリシア語〕と書かれているのに気づくがよい。ラテン人はこれを、「神の霊に仕える我々」と訳している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.5.29
47. Ergo cum serviendum dicat Spiritui idem Apostolus, qui non creaturae, sed creatori asserit serviendum; evidenter utique et ipse sanctum ostendit Spiritum creatorem, et in aeternae divinitatis honore venerandum; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV, 10) .
PL 16, 752B47. それゆえ、同じ使徒は、霊に仕えるべきだと言い、被造物にではなく創造者に仕えるべきだと主張する。したがって彼自身が、聖なる霊が創造者であり、永遠の神性の栄誉において崇められるべきであることを、明白に示している。書かれているからである。「汝の主なる神を礼拝せよ。ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)。