ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber II, Prooemium 第II巻 冒頭

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 741D · 40 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.1

1

[0741] Tres divinas personas ut priscis judicibus ita et Moysi non fuisse ignotas: declaratam etiam cum alibi tum apud illum Filii cum Patre, non secus ac trium inter se aequalitatem.

PL 16, 741D

〔序〕三つの神のペルソナは、古の士師たちにも、モーセにも知られていなかったわけではないこと。また、他の箇所でも、そしてモーセのもとでも、子が父と等しく、三者が互いに等しいことが示されていること。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.2

2

Spiritum sanctum adfuisse Samsoni, cujus deinceps percurritur mira historia et variis Ecclesiae mysteriis aptatur.

PL 16, 742D

聖なる霊はサムソンに伴い、その驚くべき物語が続いて語られ、教会のさまざまな奥義にあてはめられること。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.3

3

Eodem autem Spiritu recedente, ipsum in multiplices incidisse calamitates, quod resecatis capillis ne tribuatur, spiritales illorum significationes proponit Ambrosius.

PL 16, 742D

しかし同じ霊が去ると、彼自身が数々の災厄に陥ったこと。ただし、これを髪を切られたことに帰してはならないとして、アンブロシウスはその霊的な意味を示す。〔quod resecatis capillis ne tribuatur の係りは定かでない。「髪が切られたことに〔力の喪失を〕帰してはならない」の意と取った〕

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.4

4

1. Etsi in libro primo veteris historiae lectione patefactum sit; et in ipsis judicibus veterum Judaeorum septiformis gratiam Spiritus refulsisse, et per Spiritum sanctum coelestium sacramentorum revelata mysteria, quem Moyses non ignoravit aeternum.

PL 16, 743A

1. 第一巻で、古い歴史の朗読により、古代ユダヤ人のまさにその士師たちのうちにも七つの形の霊の恩寵が輝いていたこと、そして聖なる霊によって天の秘跡の啓示された奥義があったことは明らかにされたけれども、モーセはその霊が永遠であることを知らないでいたのではない。〔底本の文は主文を欠き整わない。ミーニュの脚注も、写本で語が落ちて文が欠けたことを認めつつ、異質と判断する語句を縫い付けるより「欠けたまま残すほうを選ぶ」(malumus tamen mancam eamdem relinquere)とする。「…とはいえ、モーセは…知っていた」と取った〕

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.5

5

Denique statim in principio mundi, immo ante principium, cum Deo junxit, quem ante mundi principium sempiternum esse cognovit. Namque si quis diligenter advertat, et Patrem in principio et Filium cognoscet et Spiritum.

PL 16, 743A

実に彼は、世の初めに、いやむしろ初めの前に、この霊を神と結びつけた。世の初めの前から永遠であることを彼は知っていたからである。実際、注意深く見る者は、初めに父を、また子を、また霊を認めるであろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.6

6

De Patre enim scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1, 2) . De Spiritu dictum est: Spiritus superferebatur super aquas (Ibid., 4) . Et bene in exordio creaturae baptismi figura signatur, per quod habuit creatura mundari.

PL 16, 743A

父については、こう書かれている。「初めに神は天と地を作った」(創世記1:1, 2)。霊については、こう言われた。「霊が水の上を漂っていた」(創世記1:4)〔引照は刷られたとおり。この句は創世記1:2 にある〕。そして被造物の始まりにおいて、洗礼の象りが示されているのは適切である。被造物はそれによって清められることになっていたからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.7

7

Lectum etiam de Filio quod ipse est, qui discrevit inter medium lucis et tenebrarum; unus est enim Deus Pater qui dicit, et unus Dominus Jesus qui facit.

PL 16, 743B

子についても、光と闇の間を分けたのはまさに子であると読まれる。語る神である父は一つであり、作る主イエスも一つだからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.8

8

2. Sed ne rursus aut arrogans putes dicentis imperium, aut vile facientis obsequium; aequalem sibi Pater Filium confitetur operis unitate dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid., 26) .

PL 16, 743B

2. しかし、あなたが語る者の命令を傲慢と考え、作る者の従順を卑しいと考えることのないように、父は業の一体性によって子が自らと等しいことを告白して言う。「我々の像に、我々の似姿に、人を作ろう」(創世記1:26)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.9

9

Imago enim et operatio et similitudo communis quid aliud nisi majestatis ejusdem significat unitatem? 3. Tamen ut aequalitatem plenius Patris Filiique cognoscas, sicut dixit Pater et Filius fecit; ita et Pater operatur, et Filius dicit.

PL 16, 743B

実に、共通の像と働きと似姿は、同じ威光の一体性のほかに何を意味するだろうか。3. それでも、あなたが父と子の等しさをより十分に知るために言うが、父が言い子が作ったように、父もまた働き、子もまた言う。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.10

10

Pater operatur, sicut scriptum est: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17) . Habes dictum ad Filium: Dic verbo et sanabitur (Matth. VIII, 8) . Et Filius dicit Patri: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24) . Fecit Pater quod Filius dixit.

PL 16, 743C

父は働く。書かれているとおりである。「私の父は今に至るまで働いている」(ヨハネ5:17)。子に向けて言われた言葉をあなたは持っている。「言葉を発せよ、そうすれば癒やされる」(マタイ8:8)。そして子は父に言う。「私のいるところに、この者たちも私とともにいることを望む」(ヨハネ17:24)。父は、子が言ったことを行った。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.11

11

4. Sed nec Abraham ignoravit Spiritum sanctum: denique tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII, 2, 3,) ; quia unus Deus, unus Dominus, et unus Spiritus. Et ideo unitas honoris; quia unitas potestatis. 5. Et quid de singulis loquar?

PL 16, 743C

4. アブラハムもまた聖なる霊を知らなかったのではない。実に彼は三人を見て、一人を礼拝した(創世記18:2, 3)。神は一つ、主は一つ、霊は一つだからである。それゆえ栄誉の一体性があるのは、権能の一体性があるからである。5. 個々のことについて、私は何を語ろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.12

12

Samson divina promissione generatus, Spiritum comitantem habebat; sic enim legimus: Quia benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo in castra (Judic. XIII, 25).

PL 16, 743C

サムソンは神の約束によって生まれ、霊が伴っていた。実にこう読む。「主が彼を祝福し、主の霊が宿営で彼に伴い始めた」(士師記13:25)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.13

13

Et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem (Judic. XIV, 1 et seq.) : quod Pater ejus ac mater, ut scriptum est, ignorabant, quoniam a Domino est.

PL 16, 744A

そして将来の秘義を予見して、彼は異国人の中から妻を求めた(士師記14:1以下)。彼の父と母は、書かれているとおり、これが主から出たことであるのを知らなかった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.14

14

Meritoque fortior caeteris habebatur, quia eum Spiritus Domini dirigebat, quo duce, solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem morsu inviolabilis, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat (Ibid. 5 et seq.) .

PL 16, 744A

彼は他の者より強いと当然みなされていた。主の霊が彼を導いたからであり、その導きのもとで、ある時は一人で異国人の民を敗走させ、ある時は、咬み傷を受けず、勇気において打ち負かされない者として、獅子を素手で引き裂いて分けた(士師記14:5以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.15

15

Utinam tam cautus ad servandam gratiam, quam fortis ad superandam bestiam! 6. Et fortasse hoc non solum virtutis miraculum, sed etiam sapientiae mysterium, prophetiae oraculum fuit.

PL 16, 744A

願わくは彼が、獣に打ち勝つのに強かったのと同じほど、恩寵を守るのに慎重であったなら。6. そして恐らくこれは、力の奇跡であるだけでなく、知恵の奥義、預言の託宣でもあった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.16

16

Neque enim otiosum videtur quod cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei, quem manibus ille discerpsit, in cujus corpore, connubio potiturus optato, congregationem apum reperit, et mel sustulit de ore ejus, quod Patri edendum matrique tribuit (Ibid., 8 et seq.) .

PL 16, 744A

実に、婚姻の奥義へ向かう道で、吼える獅子が彼に出会い、彼がそれを素手で引き裂いたこと、そしてその体の中に、望んだ結婚を手に入れようとするとき、ミツバチの群れを見つけ、その口から蜜を取り、父母に食べるよう与えたこと(士師記14:8以下)は、無意味とは思われない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.17

17

Habebat gentium populus mella, qui credidit: qui populus feritatis erat ante, nunc Christi est. 7. Nec ipsa quaestio vacat sacramentis, quam proposuit sodalibus suis, dicens: De edente exivit esca, et de potente exivit dulce (Ibid., 14) .

PL 16, 744B

諸国民の民は蜜を持っていた。信じた民である。それ以前は野蛮であった民が、今はキリストのものである。7. 彼が仲間たちに出した問いそのものも、秘義に無縁ではない。彼は言った。「食らう者から食べ物が出て、強い者から甘いものが出た」(士師記14:14)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.18

18

Denique eo usque mystica, ut tribus diebus ejus revelatio quaereretur, quae non potuit nisi per fidem Ecclesiae. die septima, completo Legis tempore, post passionem Domini revelari.

PL 16, 744B

実に、その啓示が三日のうちに求められたというほど、それは奥義の意味を帯びていたが、教会の信仰によらなければ、第七の日に、律法の時が満ちたのち、主の受難ののちにしか、啓示されえなかった。〔底本は「教会の信仰によらなければ。」で文を切り、「第七の日に」以下が不定法 revelari に続く。続けて一文と取った〕

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.19

19

Sic enim habes, quia et apostoli ideo non intelligebant, quia Jesus nondum fuerat honorificatus (Joan. VII, 39) . 8. Quid, inquiunt, dulcius melle, et quid fortius leone?

PL 16, 744B

実にあなたはこうも読む。使徒たちもまた、イエスがまだ栄誉を受けていなかったから理解しなかったのである(ヨハネ7:39)。8. 「蜜より甘いものは何か、獅子より強いものは何か」と彼らは言う。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.20

20

Ad quae ille respondit: Si non domuissetis vitulam meam, non invenissetis quaestionem meam (Judic. XIV, 18) . O divinum mysterium! O evidens sacramentum! Evasimus interemptorem, potentem vicimus. Ibi nunc cibus vitae est, ubi erat ante miserae fames mortis.

PL 16, 744C

彼は彼らに答えた。「もし汝らが私の雌の子牛を手なずけていなかったなら、私の問いを見いだすことはなかっただろう」(士師記14:18)。おお、神的な奥義よ。おお、明らかな秘義よ。我々は殺す者を逃れ、強い者に勝った。かつて惨めな死の飢えがあった所に、今は命の食べ物がある。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.21

21

In salutem pericula, in suavitatem amaritudo convertitur. Gratia ex offensione processit, potentia ex infirmitate, vita de morte.

PL 16, 744C

危険は救いに、苦味は甘さに変わる。恩寵はつまずきから出、力は弱さから出、命は死から出た。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.22

22

9. Sunt tamen qui e contrario putent fundari non potuisse conjugium, nisi occiso leone de tribu Juda: et ideo in corpore ejus, hoc est, Ecclesiae, apes repertas, quae condunt mella sapientiae; quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt.

PL 16, 744C

9. しかし反対に、こう考える者たちもいる。ユダの部族の獅子が殺されなければ、結婚は成り立ち得なかったのであり、それゆえその体、すなわち教会の中にミツバチが見いだされ、それが知恵の蜜を蓄える。主の受難ののち、使徒たちはいっそう信じたからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.23

23

Hunc igitur leonem Samson quasi Judaeus occidit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenit; ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae (Rom. XI, 27) .

PL 16, 744C

それゆえサムソンは、ユダヤ人のようにこの獅子を殺したが、その中に、買い戻されるべき遺産の象りとして蜜を見いだした。残りの者が、恩寵の選びに従って救われるようになるためである(ローマ11:27)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はローマ11:5 に当たる〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.24

24

10. Et decidit, inquit, super eum Spiritus Domini, et descendit in Ascalonem, et percussit inde triginta viros (Judic. XIV, 19, 20) . Neque enim potuerat victoriam non tenere, qui sacramenta cernebat.

PL 16, 745A

10. 「そして主の霊が彼の上に降り、彼はアシュケロンに下り、そこで三十人を討った」と言う(士師記14:19, 20)。秘義を見抜いていた者が、勝利を保てなかったはずがないからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.25

25

Accipiunt itaque in stolis praemium sapientiae, conversationis insigne, qui absolvunt et renuntiant quaestionem. 11. Rursus hic alia oboriuntur mysteria, quod uxor ejus aufertur; et ideo vulpes incendunt manipulos alienigenarum (Judic. XV, 1 et seq.) .

PL 16, 745A

こうして、問いを解いて告げる者たちは、衣において知恵の褒美、生き方のしるしを受ける。11. ここでまた別の奥義が生じる。彼の妻が取り上げられ、それゆえキツネが異国人たちの麦束に火をつける(士師記15:1以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.26

26

Eos enim qui adversus divina sacramenta contendunt, decipere sua consuevit astutia. Unde iterum dicit in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant (Cant. II, 15).

PL 16, 745A

神的な秘義に逆らって争う者たちを、彼ら自身の狡猾さが欺くのが常である。そこで雅歌の中でも再び言われている。「我々のために小さなキツネを捕らえよ。ブドウ畑を荒らすキツネを。我々のブドウ畑が花咲くように」(雅歌2:15)。〔sua astutia の係りは定かでない。主格に取り、sua は eos(争う者たち)を指すと解した〕

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.27

27

Bene pusillas dixit; quia majores vineas exterminare non poterant, licet fortibus et diabolus sit pusillus.

PL 16, 745A

「小さな」と言ったのは適切である。大きなブドウ畑は荒らせなかったからである。もっとも、強い者たちにとっては悪魔さえ小さい。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.28

28

12. Ergo ille (ut compendium faciamus historiae; suo enim tempori totius lectionis digestio reservanda est) invictus erat, quamdiu habuit gratiam spiritalem, sicut Dei populus ille electus a Domino, ille Nazaraeus in Lege.

PL 16, 745B

12. さて、彼は(歴史を要約するために。全朗読の整理は、その時のためにとっておかねばならないからである)、霊的な恩寵を持っていた間は無敵であった。それは、主に選ばれたあの神の民、律法におけるあのナジル人のようである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.29

29

Invictus ergo Samson, atque ita insuperabilis, ut in maxilla asini viros mille percuteret: ita plenus gratiae coelestis, ut etiam aquam in maxilla asini sitiens reperiret (Judic. XV, 15 et seq.) ; sive hoc ad miraculum conferas, sive ad mysterium vertas, quod in populi foret humilitate gentilis et requies et triumphus.

PL 16, 745B

それゆえサムソンは無敵であり、驢馬のあごの骨で千人を討つほど不敗であった。また天の恩寵に満ちて、渇いたとき驢馬のあごの骨の中に水を見いだしたほどであった(士師記15:15以下)。これを奇跡に結びつけるにせよ、奥義へ転じるにせよ、異邦の民の謙遜のうちに、安息と勝利があったということである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.30

30

Juxta quod scriptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39) .

PL 16, 745B

それは次のように書かれていることに沿う。「汝の頬を打つ者には、もう一方も差し出せ」(マタイ5:39)。〔ラテン語では「あご」と「頬」は同じ語 maxilla〕

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.31

31

Per hanc enim injuriarum patientiam, quam erudiunt sacramenta baptismatis, de quibusdam stimulis iracundiae triumphamus; ut morte obita, resurrectionis requiem consequamur.

PL 16, 745B

実にこの侮辱への忍耐、洗礼の秘跡がこれを教えるのだが、これによって我々は怒りのある種の刺激に勝利する。死を迎えたのち、復活の安息に至るためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.32

32

13. Illene ergo Samson, qui funes intextos nervis, qui novas restes sicut mollia fila dissolvit? Illene Samson qui crinium suorum palo constricta defixo vincla non sensit, quamdiu habuit gratiam spiritalem?

PL 16, 745C

13. では、これがあのサムソンであろうか。腱を編み込んだ綱を、新しい縄をやわらかな糸のように解いた者。打ち込まれた杭に結びつけられた自分の髪の縛りを、霊的な恩寵を持っていた間は感じなかった、あのサムソンであろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.33

33

Is, inquam, posteaquam Spiritus Dei discessit ab eo, longe mutatus ab illo Samsone, qui rediit Allophylorum indutus exuvias, in muliebribus genibus virtutis suae degener, palpatus et captus sacro crine tondetur (Judic. XVI, 9 et seq.) ?

PL 16, 745C

その彼が、神の霊が去ったのちには、異族人たち〔Allophyli。ギリシア語に由来するラテン語で、ペリシテ人を指す〕の戦利品をまとって帰ったあのサムソンとは遠く変わり果て、女の膝の上で自らの力を失って堕落し、愛撫され捕らえられ、聖なる髪を剃られるのか(士師記16:9以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.34

34

14. Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite, fortitudo omnis viri subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putemus.

PL 16, 745C

14. では、頭の髪にそれほどの重みがあって、それが残っているあいだは不敗の力が続き、頭が剃られると男の勇気のすべてが突然に解けたというのか。そうではない。我々は、体の髪にそれほどの力があると考えるべきではない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.35

35

Sunt quidam crines religionis et fidei: crines Nazaraei in Lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae Domini pedes oleo perfuderat, Verbi coelestis vestigia detergebat (Joan. XII, 3) ; tunc enim et secundum carnem noverat Christum.

PL 16, 746A

ある種の髪は、宗教と信仰の髪である。それは、律法において完成されたナジル人の髪、倹約と節制のうちに聖別された髪である。この髪で、予型としての教会、すなわち主の足に油を注いだあの女は、天の言葉の足跡を拭った(ヨハネ12:3)。その時、彼女は肉に従ってキリストを知っていたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.36

36

Isti videlicet crines, de quibus dicitur: Capillatura tua ut greges caprarum (Cantic. IV, 1) ; ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput viri, Christus (I Cor. XI, 3) ; et alibi: Caput ejus aurum cephas, et crines ejus abietes nigrae (Cant. V, 11) .

PL 16, 746A

これらの髪こそ、明らかに、次のように言われる髪である。「汝の髪は山羊の群れのようだ」(雅歌4:1)。そしてそれは、「男の頭はキリストである」(一コリント11:3)と言われたあの頭から生え出ている。また別の箇所では、「彼の頭はケファスの金〔cephas は音写のまま〕、彼の髪は黒いモミ」(雅歌5:11)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.37

37

Et bonae ex abiete naves Tharsis, quae fluctibus supernatent mundi, et tutum remigium salutis exhibeant.

PL 16, 746A

そしてモミから作られたタルシシュの良い船は、世の波の上に浮かび、救いの安全な漕ぎを示す。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.38

38

15. Unde et in Evangelio Dominus noster visibiles capitis et intelligibiles capillos quosdam esse significans, ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 31) , spiritalium videlicet significans facta virtutum; neque enim de capillis nostris cura est Deo.

PL 16, 746B

15. それゆえ福音書においても、我々の主は、頭に目に見える髪と知性によって捉えられる髪とがあることを示して言う。「しかし汝らの頭の髪はすべて数えられている」(マタイ10:31)。それは、霊的な徳の業を示すのである。神が我々の髪を気にかけるわけではないからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.39

39

Quamquam et illud non absurdum sit aestimare, quia pro majestate divina eum latere nihil possit. 16. Sed quid mihi prodest, si Deus ipse omnes meos novit capillos?

PL 16, 746B

もっとも、神の威光のゆえに、神に隠れうるものが何もないと考えることも、不条理ではない。16. しかし、神自身が私の髪をすべて知っているとして、それが私に何の益になろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.0.40

40

Illud mihi redundat et proficit, si bonorum operum pervigil testis, remunerationem gloriae donet aeternae. Denique et ipse Samson non corporales, sed intelligibiles hos capillos esse declarans ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea (Judic. XVI, 17) . Hoc de mysterio: nunc lectionis seriem consideremus.

PL 16, 746B

私にとってあふれて益となるのは、神が善い業の寝ずの証人として、永遠の栄光の報いを与えることである。実に、サムソン自身も、これらが体の髪ではなく知性によって捉えられる髪であることを宣言して言う。「もし私が剃られるなら、私の力は私から去るだろう」(士師記16:17)。奥義についてはここまでとし、いまは朗読の筋道を考察しよう。