ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 746C · 7 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.1

1

Spiritum Domini etiam Dominum ac virtutem esse, nec in hoc Patri vel Filio inferiorem. 17. Supra habes quia Benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo (Judic. XIII, 24, 25) . Infra ait: Et direxit super eum Spiritus Domini (Judic. XIV, 6) .

PL 16, 746C

主の霊もまた主であり力であって、この点で父にも子にも劣らないこと。17. 上に、「主は彼を祝福した。主の霊は彼とともに歩み始めた」とある(士師記13:24–25)。下では言う。「そして主の霊が彼の上に向けられた」(士師記14:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.2

2

Item ait: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea (Judic. XVI, 17) . Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit ab eo (Ibid., 20) . 18. Vides ergo quia ille qui comitabatur, ipse discessit.

PL 16, 746C

また彼は言う。「もし私が髪を剃られれば、私の力は私から去る」(士師記16:17)。剃られたのちに、聖書が何と言うか見よ。「主は彼から去った」と言う(士師記16:20)。18. それゆえ、あなたは見る。伴っていた者自身が去ったのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.3

3

Idem est ergo Dominus, qui Spiritus Domini, hoc est, ipsum Spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) .

PL 16, 747A

それゆえ、主の霊である者は、主と同じである〔関係詞 qui の係りは定かでない。「主の霊である者」と取った〕。すなわち、〔聖書は〕神の霊そのものを主と呼んだのである。使徒もまた言うとおりである。「主は霊である。主の霊のあるところには自由がある」(二コリント3:17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.4

4

Habes ergo Dominum dictum etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius. 19. Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus est virtus (I Joan. V, 7) .

PL 16, 747A

こうして、あなたは、聖なる霊もまた主と呼ばれていることを持っている。聖なる霊と子とは、一人ではなく、一つだからである。19. この箇所でも彼は「力」と言い、霊を意味した。父が力であるように、子も力であり、聖なる霊も力だからである(一ヨハネ5:7)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.5

5

De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) . Legimus etiam quia virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Matth. XXVI, 64).

PL 16, 747A

子についてあなたは、キリストが神の力、神の知恵であると読んだ(一コリント1:24)。父もまた力であると、我々は読む。書かれているとおりである。「汝らは、人の子が神の力の右に座っているのを見るだろう」(マタイ26:64)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.6

6

Hic utique virtutem Patrem dixit, cujus ad dexteram Filius sedet, sicut habes: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) .

PL 16, 747B

ここで彼は、確かに父を力と呼んだ。その右に子は座る。あなたが持っているとおりである。「主は私の主に言った。『私の右に座れ』」(詩篇109:1)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.1.7

7

Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit dicens: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto (Act. I, 8) .

PL 16, 747B

主自身も、聖なる霊を力と呼んで言った。「聖なる霊が汝らの上に臨むとき、汝らは力を受ける」(使徒言行録1:8)。