De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.1
Praeter superiora testimonia, alios locos ad probandum trium personarum imperium afferri posse. Afferuntur duo ex epistolis ad Thessalon. et iisdem Spiritui dominatum sicut et aliis personis arrogari, aliorum Scripturae textuum collatione ostenditur.
PL 16, 799B上述の証言のほかにも、三つのペルソナの支配を証明するために、別の箇所を挙げることができる。テサロニケ人への手紙から二つが挙げられ、他の聖書の本文と照らし合わせて、他のペルソナと同じく霊にも支配が帰せられることが示される。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.2
Demum citato alio ex altera ad Corinth. adhuc expressiore loco, et Dominum Spiritum esse, et ubi sit Dominus, Spiritum esse colligitur. 94, Unus ergo Deus, salva majestate Trinitatis aeternae, sicut proposito declaratur exemplo.
PL 16, 799B最後に、コリント人への第二の手紙から、いっそう明確な別の箇所が引かれ、霊が主であること、主のあるところに霊があることが導かれる。94. ゆえに神は一つである。永遠の三位一体の威光は損なわれない。提示された例によって明らかにされるとおりである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.3
Nec eo tamen solo loco Trinitatem videmus nomine divinitatis expressam, sed cum plerisque locis, sicut et supra diximus, tum maxime in his epistolis quas ad Thessalonicenses Apostolus scripsit, divinitatem atque dominatum Patris et Filii et Spiritus sancti evidentissime declaravit.
PL 16, 799Bそれでも、三位一体が神性の名で表されているのを我々が見るのは、その箇所だけではない。先に述べたように多くの箇所で見るが、とりわけ使徒がテサロニケ人に書いた手紙において、使徒は父と子と聖なる霊の神性と支配をきわめて明白に宣言した。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.4
Sic enim habes: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate invicem et in omnes, sicut et nos in vobis, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctificatione coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu (I Thess. III, 12, 13) .
PL 16, 799Cあなたはこう読む。「だが主が汝らを増し加え、互いに対して、またすべての人に対して、我々が汝らに対してもそうであるように、愛において溢れさせるように。それは、我々の父である神の前で、主イエスの到来のときに、汝らの心を聖化において非難されるところなく固めるためである」(一テサロニケ3:12、13)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.5
95. Quis est igitur Dominus, qui multiplicet nos, et abundare faciat coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu? Patrem dixit, et Filium dixit: quem ergo cum Patre et Filio praeter Spiritum junxit? Quis est Dominus qui corda nostra in sanctificatione confirmet?
PL 16, 799C95. では、我々を増し加え、我々の父である神の前で主イエスの到来のときに溢れさせる主とは誰か。使徒は父を言い、子を言った。ならば、父と子とともに、霊のほかに誰を結びつけたのか。我々の心を聖化において固める主とは誰か。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.6
Sanctificatio enim gratia spiritalis est, sicut et infra dixit: In sanctificatione Spiritus, et fide veritatis (II Thess. II, 12) . 96. Quem putatis ergo hic Dominum, praeter Spiritum nuncupatum?
PL 16, 799C聖化は霊的な恩寵だからである。使徒は後でも言っている。「霊の聖化と真理の信仰において」(二テサロニケ2:12)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつう二テサロニケ2:13 にある〕。96. 諸君は、ここで主と呼ばれているのを、霊のほかに誰だと考えるのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.7
Nec Deus Pater docere vos potuit, qui ait: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) ?
PL 16, 799D父なる神は、諸君に教えることができなかったのか。父は言う。「霊が下って彼の上にとどまるのを汝が見るその者が、聖なる霊で洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.8
Descendit enim Spiritus in specie columbae (Luc. III, 22) ; ut et sapientiae testimonium ferret, et sacramentum lavacri spiritalis impleret, et unius se cum Patre et Filio operationis ostenderet.
PL 16, 799D霊はハトの姿で下ったからである(ルカ3:22)。それは、知恵の証しをもたらし、霊的な洗いの秘跡を成就し、父と子とともに一つの働きをすることを示すためであった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.9
97. Ac ne per imprudentiam aliquid excidisse Apostolo judicetis, sed scientem prudentemque et sancto infusum Spiritu significasse Dominum, quem Deum sentiebat, etiam in secunda ad Thessalonicenses epistola hoc idem repetivit dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi (II Thess. III, 5) .
PL 16, 800A97. また諸君が、使徒がうっかりして何かを言い落としたのだと判断することのないよう、むしろ使徒は、知り、思慮し、聖なる霊を注がれて、神と見なしていた主を指したのだと〔分かるよう〕、使徒はテサロニケ人への第二の手紙でも同じことを繰り返して言った。「だが主が、汝らの心を神の愛とキリストの忍耐へと導くように」(二テサロニケ3:5)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.10
Si dilectio Dei est, et Christi patientia, quis est dominus qui dirigat, debet ostendi, si directionem sancti Spiritus denegamus. 98. Sed negare non possumus, quoniam de ipso Dominus dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo.
PL 16, 800A神の愛とキリストの忍耐があるなら、導く主とは誰か、示されねばならない。聖なる霊の導きを我々が否むのであれば。98. だが我々は否むことができない。主が霊について言ったからである。「私はなお汝らに言うべきことを多く持っているが、今は汝らはそれを担うことができない。」
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.11
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13) . Et David de ipso dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10) . 99. Vide quid de Spiritu sancto vox Dominica resultaverit.
PL 16, 800B「だが、その真理の霊が来るとき、汝らをあらゆる真理へと導く」(ヨハネ16:12、13)。ダビデも霊について言う。「汝の善き霊が、私を正しい道へと導く」(詩篇142:10)。99. 聖なる霊について主の声が何を響かせたかを見よ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.12
Filius Dei venit, et quia nondum infuderat Spiritum, parvulos quosdam nos degere sine Spiritu declaravit. Spiritum dixit esse venturum, qui faceret ex parvulis fortiores, incremento videlicet spiritalis aetatis.
PL 16, 800B神の子は来たが、まだ霊を注いでいなかったので、我々が霊なしに幼子のように過ごしていることを明らかにした。霊が来ること、その霊が幼子たちを、すなわち霊的な年齢の成長によって、より強い者にすることを告げた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.13
Quod ideo posuit, non quo virtutem Spiritus anteferret, sed ut in cognitione Trinitatis ostenderet plenitudinem esse virtutis.
PL 16, 800Bこれを主が置いたのは、霊の力を優先させるためではなく、三位一体の認識において力の充満があることを示すためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.14
100. Necesse est igitur aut quartum aliquem dicatis, quem sentire praeter Spiritum debeatis: aut certe non alium Dominum judicetis, nisi Spiritum designatum.
PL 16, 800B100. ゆえに諸君は、霊のほかに自分たちが考えねばならない第四の者を何か言うか、あるいは、示されているのは霊のほかの主ではないと判断するか、そのどちらかにならざるをえない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.15
101. Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est (II Cor. III, 17) . Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit.
PL 16, 800C101. もし諸君が、聖書が霊を主と記した語の明白な定式を求めるなら、それも諸君に隠されていたはずがない。書かれているからだ。「主は霊である」(二コリント3:17)。これが聖なる霊について言われたことは、読まれる箇所の続き全体が示している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.16
Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (Ibid., XV, 16) .
PL 16, 800Cだから使徒の言葉を考察しよう。使徒は言う。「モーセが読まれるたびに、覆いが彼らの心の上に置かれている。しかし主に立ち帰るとき、覆いは取り除かれる。主は霊であり、主の霊のあるところに自由がある」(二コリント15:16)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつう二コリント3:15–17 にある〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.17
102. Non solum itaque Spiritum dominum dixit, sed etiam addidit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
PL 16, 800C102. こうして使徒は、霊を主と言っただけでなく、さらに付け加えた。「主の霊のあるところに自由がある」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.18
Nos itaque omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu (Ibid., 18) , hoc est, qui ad Dominum sumus ante conversi, ut spiritali intellectu quasi in quodam speculo Scripturarum Domini gloriam videremus, nunc ab hac gloria quae nos convertit ad Dominum, in illam coelestem gloriam reformamur.
PL 16, 800D「我々は皆、覆いを取られた顔で主の栄光を仰ぎ見つつ、同じ像へと、栄光から栄光へと造り変えられる。主の霊によってそうされるのである」(二コリント、18)〔ミーニュは Ibid., 18 と刷り、直前の引照を受ける。この句はふつう二コリント3:18 にある〕。すなわち、我々は以前、主へと立ち帰った者であり、霊的な理解によって、聖書というある鏡の中に主の栄光を見るために立ち帰ったのだが、いまはこの栄光、すなわち我々を主へと立ち帰らせる栄光から、あの天の栄光へと造り変えられる、ということである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.19
Ergo cum Dominus sit ad quem convertimur, Dominus autem Spiritus sit a quo reformamur, qui conversi ad Dominum sumus, Dominus utique Spiritus sanctus est designatus; ipse enim conversos suscipit, qui reformat. Nam quomodo quos non susceperat, reformaret?
PL 16, 801Aゆえに、我々がそこへ立ち帰る相手が主であり、我々がそれによって造り変えられる者が主なる霊であって、我々が主に立ち帰った者であるなら、主とは聖なる霊であると示されている。立ち帰った者を受け入れるのは、造り変える者自身だからである。受け入れていない者を、どうして造り変えようか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.20
103. Quamquam quid expressionem quaerimus vocis, ubi expressionem cernimus unitatis? Nam etsi Dominum Spiritumque distinguas; negare tamen non potes quia ubi Dominus, ibi et Spiritus: et qui fuerit conversus ad Dominum, erit conversus ad Spiritum.
PL 16, 801A103. もっとも、一体性の表れが見えるところで、なぜ語の表れを求めるのか。主と霊を区別したとしても、主のいるところに霊もおり、主に立ち帰った者は霊に立ち帰ったことになる、と汝は否むことができない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.14.21
Si litteram calumniaris, unitatem non inficiaris: si unitatem vis secernere, potestatis Dominum ipsum Spiritum confiteris.
PL 16, 801A汝が文字に難癖をつけるなら、一体性を否定してはいない。一体性を切り離そうとするなら、汝は権能における主として、霊自身を告白していることになる。