De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.1
Singulas Trinitatis personas e sacris codicibus lucem esse; Spiritum autem etiam ignem significari apud Esaiam, cujus quidem ignis in Moysis rubo, in linguis flammeis, et in lagenis Gedeonis figura exstitit.
PL 16, 736D三位一体の各ペルソナは聖書において光であること。また、聖なる霊はイザヤのもとでは火とも示されること。その火は、モーセの柴、炎の舌、ギデオンの水がめにおいて象りとなってあらわれた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.2
Negari non posse ejusdem Spiritus divinitatem, cum eadem sit ejus, quae Patris et Filii operatio, nec non Dominici vultus lumen ignisque praedicetur. 140. Quid autem astruam quod sicut Pater lumen, ita etiam Filius lumen, et Spiritus sanctus lumen est?
PL 16, 737A聖なる霊の神性は否定できないこと。その働きは父と子の働きと同じであり、また主の顔の光と火が語られているからである。140. ところで、父が光であるように子も光であり、聖なる霊も光であることを、私はなお何によって立証しようか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.3
Quod utique divinae potentiae est. Deus enim lux est, sicut dixit Joannes: Quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt (I Joan. I, 5) . 141. Lux autem et Filius, quia vita erat lux hominum.
PL 16, 737Aこれは確かに神的な権能に属することである。実に神は光であると、ヨハネが言ったとおりである。「神は光であり、神のうちに闇はない」(一ヨハネ1:5)。141. 子もまた光である。「命は人々の光であった」からである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.4
Et ut ostenderet se de Dei Filio Evangelista dixisse, ait de Joanne Baptista: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 8, 9) .
PL 16, 737Aそして、福音書記者が神の子について語ったのだと示すために、洗礼者ヨハネについて言う。「彼は光ではなく、光について証しするためであった。この世に来てすべての人を照らす真の光があった」(ヨハネ1:8, 9)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.5
Ergo quia Deus lux est, lux autem vera est Dei Filius: sine dubio Deus verus est Dei Filius. 142. Habes et alibi quia Filius Dei lux est: Populus qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2) .
PL 16, 737Bそれゆえ、神は光であり、真の光は神の子であるのだから、神の子は疑いなく真の神である。142. 神の子が光であることは、他の箇所にもあなたは見いだす。「闇と死の陰に座していた民は、大いなる光を見た」(イザヤ9:2)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.6
Quid autem hoc evidentius, quod ait: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) ? Hoc est, quod apud te, Deus omnipotens Pater, qui fons vitae es, in lumine tuo Filio, lumen videbimus Spiritus sancti.
PL 16, 737Bでは、次の言葉ほど明らかなものがあろうか。「汝のもとに命の泉があり、汝の光のうちに我々は光を見る」(詩篇35:10)。すなわち、全能の神、父よ、命の泉である汝のもとで、汝の光である子のうちに、我々は聖なる霊の光を見る、ということである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.7
Sicut ipse Dominus ostendit dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) ; et alibi: Et virtus exibat de eo (Luc. VI, 19) . 143. Ipsum autem Patrem quis dubitet lucem esse, cum lectum sit de Filio ejus quia splendor sit lucis aeternae (Hebr. I, 3) ?
PL 16, 737B主自身もこう示して言う。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。また別の箇所では、「そして力が彼から出ていた」(ルカ6:19)。143. 父自身が光であることを、誰が疑おうか。その子について、「永遠の光の輝きである」と読まれているのだから(ヘブライ1:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.8
Cujus enim nisi Patris aeterni splendor est Filius, qui et cum Patre semper est, nec dissimili, sed eadem claritate semper praefulget?
PL 16, 737B子は、永遠の父でなければ誰の輝きであろうか。子は父とともに常にあり、似ていない栄光ではなく、同じ栄光で常に輝いている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.9
144. Et Esaias significat non solum lucem, sed etiam ignem esse Spiritum sanctum, dicens: Et erit lux Israel in ignem (Esai. X, 17) .
PL 16, 737C144. イザヤは、聖なる霊が光であるだけでなく火でもあることを示して言う。「イスラエルの光は火となる」(イザヤ10:17)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.10
Itaque prophetae eum ignem ardentem dixerunt; quia in tribus istis generibus propensius majestatem divinitatis advertimus: quoniam et sanctificare, divinitatis; et illuminare, ignis et lucis est proprium: et in specie ignis exprimi vel videri divinae est consuetudinis: Deus enim est ignis consumens, sicut Moyses dixit (Deut. IV, 24) .
PL 16, 737Cそれゆえ預言者たちは、霊を燃える火と呼んだ。この三つの類〔「この三つの類」の指すものは本文に明示されない。続く聖化すること・照らすこと・火の姿で現れることを指すと取った〕において、我々は神性の威光をいっそうよく認めるからである。聖化することは神性に固有であり、照らすことは火と光に固有であり、火の姿で表され、あるいは見られることは神の常である。実に、モーセが言ったとおり、「神は焼き尽くす火である」(申命記4:24)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.11
145. Vidit enim ipse in rubo ignem, et audierat Deum, tunc quando vox facta est de flamma ignis ad eum dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15) . Vox ergo de flamma, et in rubo flamma, et flamma non noxia.
PL 16, 737C145. 実に彼自身が柴の中に火を見たのであり、また神の言葉を聞いてもいた。炎の火の中から彼に向かって声が起こり、こう言ったときである。「私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:15)。こうして、炎から声があり、柴の中に炎があり、その炎は害を与えなかった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.12
Urebatur enim rubus, et non exurebatur; eo quod illo mysterio Dominus figuraret quia illuminaturus spinas nostri corporis adveniret: nec consumpturus aerumnosos, sed mitigaturus aerumnas: qui baptizaret in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11) ; ut gratiam tribueret, peccata consumeret.
PL 16, 737D柴は燃えていたが、燃え尽きなかった。それは、その奥義によって主が、我々の体の茨を照らすために来ることを象ろうとしたからである。苦難の者たちを焼き尽くすためではなく、苦難を和らげるために来る。主は聖なる霊と火で洗礼を授ける者である(マタイ3:11)。恩寵を与え、罪を焼き尽くすためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.13
Ergo in specie ignis Deus servat propositum. 146. In Actibus quoque apostolorum cum supra fideles Spiritus sanctus descendisset, ignis species videbatur; sic enim habes: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur; et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et visae sunt illis dispersae linguae tamquam ignis (Act. II, 2, 3) .
PL 16, 738Aそれゆえ神は、火の姿において自らの方針を守っている。146. 使徒言行録においても、聖なる霊が信徒たちの上に降ったとき、火の姿が見えた。実にこう書かれている。「突然、天から音が起こった。あたかも激しい力で霊が運ばれてくるかのようであった。それは彼らが座っていた家全体を満たした。そして、散らされた舌が火のように彼らに見えた」(使徒言行録2:2, 3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.14
147. Unde et illud quando Gedeon superaturus Madian, trecentos viros jussit hydrias sumere, et in hydriis faces accensas habere, et in dextris tenere tubas (Judic. VII, 16) ; ita nostri acceptum ab apostolis servavere majores, quod hydriae sunt corpora nostra, figurata de limo quae timere non norunt, si fervore gratiae spiritalis ignescant, et Jesu Domini passionem canora vocis confessione testentur.
PL 16, 738A147. ここから、あの出来事もある。ギデオンはミディアンに勝とうとして、三百人の男に水がめを取らせ、水がめの中に燃える松明を持たせ、右手に角笛を握らせた(士師記7:16)。我々の先人たちは、使徒たちから受けたとおり、これをこう守り伝えた。水がめとは我々の体であって、土から形作られたものでありながら、霊的な恩寵の熱で燃え立ち、主イエスの受難を声の響く告白によって証しするならば、恐れを知らない〔Unde et illud … ita nostri … の文の組み立てはゆるく、意を取って訳した〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.15
148. Quis igitur de divinitate sancti Spiritus dubitet, cum ubi Spiritus gratia sit, ibi species divinitatis appareat? Quo testimonio non diversitatem, sed unitatem divinae colligimus potestatis.
PL 16, 738B148. それゆえ、聖なる霊の神性を誰が疑おうか。霊の恩寵のあるところに神性の姿が現れるのだから。この証しから、我々は神的な権能の相違ではなく一体性を結論する。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.16
Nam quemadmodum potest esse discretio potestatis, ubi unus in omnibus operationis effectus est? Neque vero potest esse gratia sacramentorum, nisi ubi fuerit venia peccatorum. 149. Quis est igitur iste ignis?
PL 16, 738B実に、すべてのうちに働きの結果が一つであるところで、どうして権能の区別がありえようか。また、罪の赦しがあるところでなければ、秘跡の恩寵もありえない。149. ところで、この火とは何か。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.17
Non utique virgultis vilibus concretus, aut stipula silvarum fragosus incendiis: sed ignis ille, qui ut aurum bona facta meliorat, et ut stipulam peccata consumit.
PL 16, 738Bそれはつまらぬ灌木の束でできた火でも、森の藁が燃えて音を立てる火でもなく、善い行いを金のように精錬し、罪を藁のように焼き尽くす、あの火である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.18
Hic est utique Spiritus sanctus, qui Dominici vultus et ignis appellatur et lumen: lumen, sicut supra diximus: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) .
PL 16, 738Bこの火こそ、まさに聖なる霊であり、霊は主の顔の火とも光とも呼ばれる。光については、先に述べたとおりである。「主よ、汝の顔の光が我々のうちに印された」(詩篇4:7)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.19
Quod est ergo lumen signatum, nisi illius signaculi spiritalis, in quo credentes signati, inquit, estis Spiritu promissionis sancto (Ephes. I, 13) ?
PL 16, 738Cでは、印された光とは、あの霊的な印の光でなくて何であろうか。その印のうちに「信じて、汝らは約束の聖なる霊によって印された」(エフェソ1:13)と使徒は言う。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.20
150. Et sicut lumen est vultus divini, ita etiam ignis emicat ex Dei vultu; quia scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit (Psal. XLIX, 3) . Praefulget enim gratia diei judicii, ut sequatur absolutio, quae sanctorum remuneretur obsequium.
PL 16, 738C150. そして、光が神の顔の光であるように、火もまた神の顔から閃く。「火は彼の前で燃える」と書かれているからである(詩篇49:3)。実に恩寵が裁きの日に先立って輝く。それは、赦免が続き、聖なる者たちの奉仕に報いるためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.14.21
O magna abundantia Scripturarum, quam nemo possit humano ingenio comprehendere! O maximum divinae unitatis indicium! His enim duobus versiculis quam multa signantur!
PL 16, 738Cおお、聖書の豊かさよ。誰も人間の才知でこれを捉えることはできまい。おお、神的な一体性の最大のしるしよ。実に、この二つの短い句によって、どれほど多くのことが示されていることか。