ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber II, Caput XII 第II巻 第XII章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 770B · 34 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.1

1

Probato Spiritum aeque revelare ac Patrem et Filium, quomodo non loquatur a se idem Spiritus, explicatur; ostenditurque non cogitanda in ipso corporeo organa, nec ullam inferioritatem ex eo fingendam, quod audire legatur; quando idem Filio esset attribuendum; immo vero etiam Patri, cum et ipse audiat Filium.

PL 16, 770B

霊が父と子と等しく啓示することが証明されたので、同じ霊が「自分からは語らない」とはどういうことかが説き明かされる。また、霊の内に体の器官を考えてはならず、霊が聞くと読まれることから何らかの劣位を作り上げてもならないことが示される。それは子にも帰せられるはずのことであり、むしろ父にも帰せられる、父もまた子に聞くからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.2

2

Spiritum igitur eo sensu audire et clarificare Filium, quod eum prophetis atque apostolis revelavit; qua ex re operationis trium personarum unitas astruitur; et cum eadem Spiritus operetur, quae Pater eadem quoque declaratur utriusque esse substantia.

PL 16, 770C

したがって、霊が子に聞き、子に栄光を与えるというのは、霊が子を預言者たちと使徒たちに啓示したという意味においてである。このことから三つのペルソナの働きの一体性が立証される。そして霊が父と同じことを働くので、二者の実体も同じであることが明らかにされる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.3

3

130. Probatum est igitur quia sicut Deus nobis quae sua sunt, ita et Filius quae Dei sunt, ita etiam Spiritus revelavit.

PL 16, 770C

130. したがって、神が我々に神自身のものを、子が神のものを啓示したように、霊もまた同じように啓示したことが証明された。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.4

4

Ex uno enim Spiritu per unum Filium in unum Patrem cognitio nostra procedit: et ex uno Patre per unum Filium in unum Spiritum sanctum bonitas et sanctificatio et imperiale jus aeternae traditur potestatis.

PL 16, 770C

実に、一つの霊から、一人の子を通して、一人の父へと、我々の認識は進む。また一人の父から、一人の子を通して、一つの聖なる霊へと、善性と聖化と、永遠の権能の主権が伝えられる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.5

5

Ubi ergo ostensio Spiritus, ibi Dei virtus: nec potest esse discretio, ubi opus unum est. Et ideo quod loquitur Filius, loquitur et Pater: et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et quod loquitur Pater et Filius, loquitur et Spiritus sanctus.

PL 16, 770C

それゆえ、霊の現れのあるところには神の力がある。業が一つであるところに、区別はありえない。したがって、子が語ることは父も語り、父が語ることは子も語り、父と子が語ることは聖なる霊も語る。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.6

6

131. Unde et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquetur a se (Joan. XVI, 13) , hoc est, non sine mea et Patris communione; neque enim divisus ac separatus est Spiritus, sed quae audit, loquitur: audit videlicet per unitatem substantiae, et per proprietatem scientiae.

PL 16, 770D

131. それゆえ神の子も霊について言った。「彼は自分からは語らないからである」(ヨハネ16:13)。すなわち、私と父との交わりを離れてではない、ということである。霊は分けられ引き離された者ではなく、聞いたことを語るのである。すなわち、実体の一体性により、また知の固有性によって聞くのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.7

7

Neque enim foraminibus aliquibus corporalibus recipit auditum, et quibusdam divina modulis carnalibus vox resultat, vel audit id quod ignorat; quoniam in rebus humanis scientiam plerumque auditus operatur, et tamen nec in ipsis hominibus semper alloquium corporale, aut carnalis auditus est: Qui enim loquitur linguis, non hominibus, inquit, loquitur, sed Deo.

PL 16, 771A

霊は体の何らかの穴で聴覚を受け取るのでもなく、神の声が肉の何らかの調べによって響き返すのでもなく、知らないことを聞くのでもない。人間のことでは聞くことが知を生むのが通例であるが、人間どうしでさえ、体の語りかけや肉の聴覚がつねにあるわけではない。実に、「異言で語る者は、人にではなく神に語る」と彼〔使徒〕は言う。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.8

8

Nemo enim audit, Spiritu autem loquitur mysteria (I Cor. XIV, 2) . 132. Ergo si in hominibus non semper auditus est corporalis; in Deo tu infirmitatis humanae sonitus, et quaedam organa exigis carnalis auditus; cum ideo audire dicatur, ut scire credatur?

PL 16, 771A

「誰も聞かず、霊において奥義を語るからである」(一コリント14:2)。132. それならば、人間の間でさえ聴覚がつねに体のものではないのに、神において汝は、人間の弱さの音と、肉の聴覚の何らかの器官を求めるのか。聞くと言われるのは、知ると信じられるためだというのに。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.9

9

Nos enim id scimus quod audierimus, et ante audimus, ut scire possimus: in Deo autem qui novit omnia antequam fiant, scientia praecedit auditum.

PL 16, 771B

我々は、聞いたことを知り、知りうるために先に聞く。しかし、ことが起こる前にすべてを知る神においては、知が聞くことに先立つ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.10

10

Itaque ut quod velit Pater, Filium non ignorare dicamus, audisse memoramus: sed non in Deo sonus, neque syllaba, quae significare solent indicium voluntatis; sed voluntatis unitas divinis quidem intelligitur arcanis, nostris autem significatur indiciis.

PL 16, 771B

それゆえ、父の望むことを子が知らないわけではないと言うために、我々は「聞いた」と述べるのである。だが神においては、意志の指標を示すのが常である音も音節もない。意志の一体性は、神的な秘密においてこそ理解されるが、我々には我々の指標によって示されるのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.11

11

133. Quid est ergo: Non enim a se loquetur? Hoc est, non sine me loquitur; quia loquetur veritatem, sapientiam aspirat. Non sine Patre loquitur, quia Dei Spiritus est: non a se audit, quoniam ex Deo omnia.

PL 16, 771B

133. では、「彼は自分からは語らない」とはどういうことか。すなわち、私なしには語らない、ということである。霊は真理を語り、知恵を吹き込むからである。霊は父なしには語らない、神の霊だからである。自分からは聞かない、万物は神から出るからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.12

12

134. Omnia accepit a Patre Filius, quia ipse dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) . Omnia Patris habet Filius; quia iterum ait: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 16, 771B

134. 子はすべてを父から受けた。自ら言ったからである。「すべてのものは、私の父から私に渡された」(マタイ11:27)。子は父のものをすべて持っている。また言うからである。「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.13

13

Et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso per eamdem unitatem accepit et Spiritus, sicut ipse Dominus Jesus declarat, de Spiritu suo dicens: Propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid.) .

PL 16, 771C

そして子自身が本性の一体性によって受けたものを、同じ一体性によって、子から霊もまた受けた。主イエス自身が、自分の霊について言って宣言するとおりである。「それゆえ私は言った。『彼は私のものから受けて、汝らに告げる』」(ヨハネ16:15)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.14

14

Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est: quod dedit Filius, Patris est. Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur.

PL 16, 771C

したがって、霊が語ることは子のものであり、子が与えたものは父のものである。こうして、子も霊も、自分からは何も語らない。三位一体は自らの外には何も語らないからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.15

15

135. Quod si ad infirmitatem Spiritus sancti, et quamdam corporeae similitudinem vilitatis id derivari contendas; etiam ad Filii injuriam derivabis; quia et de se Filius dixit: Sicut audio, judico; et, Non potest aliud facere Filius, nisi quod viderit facientem Patrem (Joan. V, 30) .

PL 16, 771C

135. もし汝が、これを聖なる霊の弱さと、体をもつ者に似た卑しさに引き寄せようと主張するなら、子への侮辱にも引き寄せることになる。子も自分について言ったからである。「私は聞くままに裁く」。また「子は、父が行うのを見たことのほかは、何も行うことができない」(ヨハネ5:30)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.16

16

Si enim verum est, sicut verum est, quod dixit Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Ibid., 19) ; et secundum divinitatem unum est cum Patre Filius, unum per substantiam naturalem, non unus secundum Sabellianam perfidiam.

PL 16, 771C

もし、子が言った「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ5:19)〔ミーニュの引照は Ibid., 19 で、直前の引照(ヨハネ5:30)を受けてヨハネ5:19 を指す。句はヨハネ16:15 に当たる〕が真であるなら――実際に真である――、神性に従って子は父と一つであり、本性の実体によって一つなのである。サベリオス派の背信が言うような、一人の者としてではない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.17

17

Quod unum utique est per substantiae proprietatem, non potest separari; et ideo non potest Filius facere, nisi quod audierit a Patre; quia in aeternum est permanens Dei Verbum (Psal. CXVIII, 89) , nec umquam Pater a Filii operatione dividitur: et quod operatur Filius scit Patrem velle: et quod vult Pater, Filius novit operari.

PL 16, 771D

実体の固有性によって一つであるものは、分けることができない。それゆえ、子は父から聞いたことのほかは行うことができない。「神の言葉は永遠に留まる」からである(詩篇118:89)。父が子の働きから分けられることもけっしてない。子が働くことを、子は父が望むと知っており、父が望むことを、子は行うすべを知っている。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.18

18

136. Denique ne vel in tempore, vel in ordine aliquam inter Patrem et Filium putares operis esse distantiam, sed ejusdem operationis crederes unitatem: Et opera, inquit, quae ego facio, ipse facit (Joan. V, 17) .

PL 16, 771D

136. 実に、時間においても順序においても、父と子の間に業の隔たりがあるとあなたが思わぬよう、むしろ同じ働きの一体性を信じるよう、子は言った。「私が行う業を、父も行う」(ヨハネ5:17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.19

19

Et rursus ne discretionem aliquam in operis distinctione sentires, sed idem velle, idem facere, idem posse Patrem et Filium judicares, dicit tibi Sapientia de Patre: Quaecumque enim ille fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19) .

PL 16, 772A

またさらに、業の区別に何らかの分離を感じることなく、父と子が同じことを望み、同じことを行い、同じことをなしうると判断するよう、知恵はあなたに父について言う。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.20

20

Non ergo alicui prior vel secundus est actus, sed idem unius operationis effectus. Et ideo nihil a se posse facere Filius dicitur; quia a Patre non potest ejus operatio separari. Similiter et Spiritus sancti operatio non secernitur.

PL 16, 772A

したがって、行いは誰かにとって先でも後でもなく、一つの働きの同じ成果である。それゆえ、子が自分からは何もなしえないと言われるのは、その働きが父から切り離せないからである。同じように、聖なる霊の働きも切り離されない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.21

21

Unde etiam ea quae loquitur. audire a Patre dicitur. 137. Quid si doceo quia et Pater audit Filium, sicut ut et Filius audit Patrem? Habes enim scriptum in Evangelio, quia dicit Filius: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me (Joan. XI, 41) .

PL 16, 772A

それゆえ、霊が語ることも、父から聞くと言われるのである。137. では、父もまた子に聞くこと、子が父に聞くのと同じであることを、私が示したらどうか。あなたは福音書に書かれているのを持っている。子は言う。「父よ、私は汝に感謝する。汝が私に聞いたからである」(ヨハネ11:41)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.22

22

Quomodo audivit Pater Filium, cum Filius nihil ad Patrem in superioribus de Lazaro sit locutus? Ac ne putares quia semel a Patre auditus est Filius, addidit: Et ego sciebam quia semper me audis (Ibid., 42) .

PL 16, 772B

子は、前の箇所でラザロについて父に何も語っていないのに、どのようにして父は子に聞いたのか。また、子がただ一度だけ父に聞かれたとあなたが思わぬよう、子は付け加えた。「私は、汝がいつも私に聞いていることを知っていた」(ヨハネ11:42)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.23

23

Ergo non subjectae obedientiae, sed unitatis auditus est sempiternae. 138. Similiter igitur et audire a Patre Spiritus, et clarificare Filium dicitur.

PL 16, 772B

したがって、これは従属した服従ではなく、とこしえの一体性による聞くことである。138. それゆえ同じように、霊も父から聞き、子に栄光を与えると言われる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.24

24

Clarificare ideo, quia docuit nos Spiritus sanctus Filium Dei imaginem esse invisibilis Dei, et splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus (Coloss. I, 15) , Spiritus enim et in patriarchis et in prophetis locutus est: et apostoli denique tunc perfectiores esse coeperunt, posteaquam Spiritum receperunt (Hebr. I, 1, 2) .

PL 16, 772B

栄光を与えるというのは、聖なる霊が我々に教えたからである。神の子は見えない神の像であり、栄光の輝きであり、その実体の刻印である(コロサイ1:15)。霊は族長たちにおいても預言者たちにおいても語ったのである。使徒たちも、実に霊を受けてからこそ、より完全な者になり始めた(ヘブライ1:1–2)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.25

25

Nulla ergo distantia divinae virtutis et gratiae; nam licet divisiones gratiarum sint, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sint, idem autem Dominus: et divisiones operationum sint, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq.) .

PL 16, 772C

したがって、神的な力と恩寵に隔たりはない。「恩寵の分け与えは様々だが、霊は同じである。務めの分け与えは様々だが、主は同じである。働きの分け与えは様々だが、すべてのことをすべての人の内に働かせる神は同じである」(一コリント12:4以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.26

26

Divisiones sunt munerum, non separationes Trinitatis. 139. Denique idem est Deus qui operatur omnia in omnibus; ut scias quia non est discretio operationis inter Deum Patrem et Spiritum sanctum, quando ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater Deus, qui operatur omnia in omnibus.

PL 16, 772C

分け与えられるのは賜物であって、三位一体の分離ではない。139. 実に、すべてのことをすべての人の内に働かせるのは同じ神である。あなたが知るためである。霊が働くことを父なる神もまた働くのだから、神なる父と聖なる霊の間に働きの区別はない。父なる神は、すべてのことをすべての人の内に働かせるのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.27

27

Nam cum operetur omnia in omnibus Pater: Alii tamen datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

PL 16, 772C

すべてをすべての人の内に働かせるのは父であるのに、それでも「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある人には同じ霊によって知識の言葉が、別の人には同じ霊において信仰が、ある人には一つの霊において癒しの恩寵が、ある人には力ある業の働きが、ある人には預言が、ある人には霊の見分けが、ある人には種々の異言が、ある人には言葉の解釈が与えられる」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.28

28

Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 8 et seq.) . 140. Non est ergo dubium, quin ea quae operatur Pater, operetur et Spiritus.

PL 16, 772D

「これらすべてを働かせるのは、一つの同じ霊であり、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:8以下)。140. したがって、父が働くことを霊も働くことは疑いない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.29

29

Nec ex praecepto, sicut qui corporaliter audit, operatur: sed ex voluntate, qui sui est liber arbitrii, non alienae famulus potestatis. Non enim quasi jussus obtemperat, sed quasi largitor suae moderator est largitatis.

PL 16, 772D

また、体で聞く者のように、命令によって働くのでもなく、自らの自由な決定をもつ者、他人の権能に仕える僕でない者として、意志によって働く。命じられた者のように従うのではなく、自らの惜しみない賜物の調整者として、気前よく与える者として働くのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.30

30

141. Vide nunc interim utrum omnia operari dieas Spiritum, quae operatur et Pater; negare tamen non potes quia operatur Pater, quae operatur Spiritus sanctus: alioquin non omnia operatur Pater, si non operatur ea quae operatur et Spiritus.

PL 16, 772D

141. さて、ひとまず見よ。汝は、父が働くことをすべて霊も働くとは言わないかもしれない〔底本は dieas(欄の替わり目で di-|eas と分かれる)。dicas と読む。ミーニュの脚注は、一部の写本が videro nunc … negari tamen non potest と読むことを記す〕。しかし、聖なる霊が働くことを父が働くことは、汝は否定できない。そうでなければ、霊が働くことを父が働かないなら、父はすべてを働かせるのではないことになる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.31

31

Quod si ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater; cum Spiritus operationes suas pro voluntate sua dividat, necesse est id quod dividit Spiritus, aut invito Patre Deo, dicas eum ex sua voluntate dividere: aut si idem velle dixeris Patrem, quod vult Spiritus sanctus; necesse est ut unitatem voluntatis operationisque divinae vel invitus, et si non corde, saltem ore fatearis.

PL 16, 773A

もし霊が働くことを父も働くなら、また霊が自らの働きを自らの意志に従って分けるなら、霊が分けるものについては、汝が、霊は神なる父の意に反して自らの意志で分けると言うか、あるいは父は聖なる霊が望むことと同じことを望むと言うかのいずれかでなければならない。〔構文が崩れている。「aut … aut」の二つの選択として取った〕後の場合には、神的な意志と働きの一体性を、たとえ心からでなくとも、せめて口では、不本意ながら認めざるをえない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.32

32

142. Quod si unius et voluntatis et operationis est cum Patre Deo Spiritus sanctus, unius etiam substantiae est; quoniam ex operibus suis creator agnoscitur. Idem igitur Spiritus, idem, inquit, Dominus, idem, inquit, Deus (Ibid., 5) .

PL 16, 773A

142. もし聖なる霊が神なる父と意志においても働きにおいても一つであるなら、実体においても一つである。創造者はその業によって知られるからである。それゆえ「同じ霊」、「同じ主」、「同じ神」と彼は言う(一コリント12:5)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.33

33

Et si Spiritum dicas, idem, est: et si Dominum dicas, idem est: et si Deum dicas, idem est. Non idem ut ipse Pater, ipse Filius, ipse sit Spiritus: sed quia et Pater et Filius ejusdem est potestatis.

PL 16, 773B

あなたが霊と言うなら、それは同じである。主と言うなら、それは同じである。神と言うなら、それは同じである。父自身が子自身であり霊自身であるという意味で同じなのではなく、父も子も同じ権能をもつ、という意味である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.12.34

34

Idem ergo est per substantiam atque virtutem; quia non est in divinitate vel Sabelliana confusio, vel Ariana discretio, vel terrena corporalisque mutatio.

PL 16, 773B

したがって、実体と力において同じである。神性には、サベリオス派の混同も、アレイオス派の区別も、地上的で体をもつ者の変化もないからである。