De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.1
Spiritum sanctum, cum creaturas sanctificet, nec creaturam esse, nec mutabilem: eum semper bonum esse, cum a Patre detur et a Filio; nec inter ea quae declinare dicuntur, numerandum; fontem bonitatis, Spiritum oris Dei, malorum emendatorem, bonum necessario confitendum: postremo cum in Scripturis bonus affirmetur, et Patri ac Filio conjungatur in baptismate, bonum negari neutiquam posse; nec tamen dici in bono proficientem, sed perficientem: quod eum ab omnibus distinguit creaturis.
PL 16, 719C聖なる霊は、被造物を聖化するのであるから、被造物でも変わりうる者でもない。霊は父と子から与えられるのであるから、常に善であり、逸れたと言われるものの内に数えられてはならない。善性の泉、神の口の霊、悪人を正す者であり、必然的に善と告白されるべきである。最後に、聖書で善と断言され、洗礼において父と子に結ばれているのであるから、霊が善であることを否定することは決してできない。しかも霊は、善において進歩する者ではなく、善を完成させる者と言われる。これが霊をすべての被造物から区別する。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.2
62. Non ergo sanctus Spiritus de substantia corporalium; hic enim corporalibus incorpoream infundit gratiam: sed nec de substantia invisibilium creaturarum est; nam et illae sanctificationem hujus accipiunt, et per hunc reliquis mundi operibus antecellunt.
PL 16, 719C62. ゆえに、聖なる霊は物体的なものの実体に属さない。霊は物体的なものに非物体的な恩寵を注ぐからである。だが、見えない被造物の実体に属するのでもない。それらもこの霊の聖化を受け、この霊によって世界の他の業にまさるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.3
Sive Angelos dicas, sive Dominationes, sive Potestates, omnis creatura exspectat sancti Spiritus gratiam. Sicut enim nos per Spiritum liberi, quia misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba Pater.
PL 16, 719C天使たちと言おうと、主権と言おうと、権能と言おうと、あらゆる被造物は聖なる霊の恩寵を待ち望む。実に、我々が霊によって自由であるように——神は、「アッバ、父よ」と叫ぶ自らの子の霊を、我々の心に遣わしたからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.4
Itaque jam non est servus, sed filius (Galat. IV, 6, 7) : ita etiam omnis creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quos utique sancti Spiritus gratia filios Dei fecit (Rom. VIII, 19) .
PL 16, 720A「それゆえ、もはや僕ではなく、子である」(ガラテヤ4:6, 7)。そのようにまた、あらゆる被造物は神の子たちの啓示を待ち望む。その子たちを、聖なる霊の恩寵が神の子としたのである(ローマ8:19)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.5
Ergo et creatura ipsa omnis spiritualis gratiae revelatione mutabitur, et liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Ibid. 21) .
PL 16, 720Aゆえに被造物そのものも、すべて霊的な恩寵の啓示によって変えられ、「朽ちることへの隷属から、神の子たちの栄光の自由へと解放される」(ローマ8:21)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.6
63. Omnis ergo creatura mutabilis, non solum ea quae jam peccato aliquo aut elementorum conditione mutata est; verum etiam quae corruptelae potest esse obnoxia vitio naturae, etsi nondum est studio disciplinae; nam ut in superioribus libris docuimus (Lib. III, de fide, cap. 2) , et angelorum naturam liquet potuisse mutari.
PL 16, 720A63. ゆえに、被造物はすべて変わりうる。すでに何らかの罪や諸元素の条件によって変わってしまったものだけでなく、たとえ規律への熱意によってまだそうなってはいないとしても、本性の欠陥によって腐敗にさらされうるものもそうである。実際、我々が上の諸巻〔『信仰について』を指す〕で教えたように(『信仰について』第3巻第2章)、天使たちの本性もまた変わりうることは明らかである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.7
Utique aestimare convenit quia qualis unius natura, talis et caeterorum. Mutabilis ergo et reliquorum natura, sed melior disciplina.
PL 16, 720A確かに、一つの本性がどうであるなら、他のものもそうであると考えるのがふさわしい。ゆえに他のものの本性も変わりうるが、規律においてよりまさっている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.8
64. Ergo omnis mutabilis creatura, sed bonus et non mutabilis Spiritus sanctus; neque enim aliquo vitio mutari potest, qui omnium abolet vitia, peccata condonat. Quomodo ergo mutabilis qui sanctificando alios mutat ad gratiam, non ipse mutatur?
PL 16, 720B64. ゆえに、被造物はすべて変わりうるが、聖なる霊は善であり、変わりえない。すべての者の悪徳を除き、罪を赦す者は、いかなる悪徳によっても変わりえないからである。聖化することによって他の者を恩寵へと変え、自らは変わらない者が、どうして変わりうるだろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.9
65. Quomodo mutabilis, qui bonus semper est? Neque enim umquam malus Spiritus sanctus, per quem nobis quae bona sunt, ministrantur.
PL 16, 720B65. 常に善である者が、どうして変わりうるだろうか。我々に善いものが分け与えられるのは、その霊によってであり、その霊が悪であったことは決してないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.10
Unde et evangelistae duo in uno eodemque loco, diversis quidem inter se verbis, sed eadem designarunt; habes enim in Matthaeo: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11) !
PL 16, 720Bそれゆえ、二人の福音書記者は、同じ一つの箇所について、互いに言葉は異なるが同じことを示した。マタイにあなたは持っている。「汝らは悪い者でありながら、善い賜物を子らに与えることを知っている。まして、天におる汝らの父は、求める者たちに善いものを与えることか」(マタイ7:11)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.11
Secundum Lucam autem invenies ita scriptum: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13) !
PL 16, 720Cルカによれば、あなたはこう書かれているのを見いだす。「まして、汝らの父は、求める者たちに天から聖なる霊を与えることか」(ルカ11:13)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.12
Advertimus ergo bonum esse Spiritum sanctum Domini judicio, evangelistarum testimonio: quando alius pro sancto Spiritu bona, alius pro bonis sanctum Spiritum nominavit. Si igitur quod bonum est, hoc est Spiritus sanctus, quomodo bonus non est?
PL 16, 720Cこうして我々は、聖なる霊が善であることを、主の判断により、福音書記者たちの証言によって認める。一人は聖なる霊の代わりに善いものを、もう一人は善いものの代わりに聖なる霊を挙げたのだから。ゆえに、善いものとは聖なる霊のことであるなら、どうして霊が善でないことがあろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.13
66. Nec fallit quod nonnulli codices habent etiam secundum Lucam: Quanto magis Pater vester de coelo dabit bonum datum petentibus se!
PL 16, 720C66. ルカにおいても、ある写本が「まして、汝らの父は、求める者たちに天から善い賜物を与えることか」と持っていることは、見落とされてはならない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.14
Hoc bonum datum gratia spiritalis est, quam Dominus Jesus effudit e coelo, postquam patibulo crucis fixus, triumphales revehens evacuatae mortis exuvias, victor mortis a mortuis resurrexit, sicut habes scriptum: ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit data hominibus (Psal. LXVII, 19) .
PL 16, 720Cこの善い賜物とは霊的な恩寵であり、主イエスは、十字架の杭に釘づけられ、無力にされた死の凱旋の戦利品を携えて戻り、死に勝つ者として死者の中からよみがえった後、これを天から注いだ。あなたが書かれているのを持っているとおりである。「高みに昇り、捕らわれを捕らえて引いて行き、人々に賜物を与えた」(詩篇67:19)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.15
Et bene ait, data; sicut enim Filius datus, de quo scriptum est: Puer natus est, filius datus est nobis (Esai. IX, 6) , data est et gratia spiritualis.
PL 16, 720D彼が「賜物」と言ったのは見事である。子が与えられたように——それについては「一人の男の子が我々に生まれ、子が我々に与えられた」と書かれている(イザヤ9:6)——、霊的な恩寵も与えられたからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.16
Quid autem dubito dicere quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptum sit: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) .
PL 16, 721A聖なる霊もまた与えられたと言うことを、私がどうしてためらうだろうか。「神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている」と書かれているのに(ローマ5:5)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.17
Quem utique quoniam pectora recipere captiva non poterant, prius Dominus Jesus captivam duxit captivitatem; ut liberis affectibus gratiae divinae munus effunderet. 67. Pulchre autem dixit: Captivam captivitatem.
PL 16, 721A捕らわれた胸はこの霊を受け入れることができなかったので、主イエスはまず、捕らわれを捕らえて引いて行った。自由になった情愛に、神の恩寵の賜物を注ぐためである。67. 彼が「捕らわれを捕らえて」と言ったのは美しい。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.18
Christi enim victoria, victoria libertatis est, quae omnes gratiae vindicavit, nullum astrinxit injuriae. Ergo in omnium absolutione nemo captivus est.
PL 16, 721Aキリストの勝利は自由の勝利であり、これはすべての者を恩寵のものとして取り戻し、誰をも不正に縛らなかった。ゆえに、すべての者の解放の中には、捕らわれ人は一人もいない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.19
Et quia Dominicae tempore passionis sola feriabatur injuria, quae captivos omnes amiserat quos tenebat; in se recurrens captiva facta est ipsa captivitas, jam non Belial addicta, sed Christo, cui servire libertas est.
PL 16, 721Aそして、主の受難のとき、不正だけが休んでいた。握っていた捕らわれ人をすべて失ったからである。自分に跳ね返って、捕らわれそのものが捕らわれとなり、もはやベリアルに帰属せず、キリストに帰属するものとなった。キリストに仕えることこそ自由である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.20
Qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini (I Cor. VII, 22) . 68. Sed ut ad proposita revertamur: Omnes, inquit, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3) .
PL 16, 721B「主において召された僕は、主の解放奴隷だからである」(一コリント7:22)。68. だが、本題に戻ろう。「みな逸れ、ともに役に立たなくなった。善を行う者はいない、一人もいない」と彼は言う(詩篇13:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.21
Si excipiunt Spiritum sanctum, etiam ipsi eum non esse inter omnia confitentur: si non excipiunt, ergo et ipsum inter omnes declinasse fateantur. 69. Sed videamus utrum bonitatem habeat, cum fons sit principiumque bonitatis.
PL 16, 721Bもし彼らが聖なる霊を除外するなら、彼ら自身も、霊が万物の内にないことを告白している。除外しないなら、霊もすべての者の中で逸れたと認めよ。69. だが、霊が善性を持つかどうかを見よう。霊は善性の泉であり始まりなのだから。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.22
Nam sicut Pater bonitatem habet et Filius, ita etiam bonitatem habet et Spiritus sanctus. Quod etiam Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus pax, charitas, gaudium, patientia, bonitas (Galat. V, 22) .
PL 16, 721B実に、父が善性を持ち、子が善性を持つように、聖なる霊もまた善性を持つ。使徒もこれを教えて言った。「霊の実は、平和、愛、喜び、忍耐、善性である」(ガラテヤ5:22)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.23
Quis autem dubitat quod bonus sit, cujus fructus est bonitas? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17) . 70. Itaque si bonus Deus, quomodo non bonus qui oris ejus est Spiritus (Psal. XXXII, 6) , qui scrutatur etiam alta Dei (I Cor. II, 10) ?
PL 16, 721Cその実が善性である者が善であることを、誰が疑うか。「善い木は善い実を結ぶ」(マタイ7:17)。70. それゆえ、神が善であるなら、その口の霊(詩篇32:6)であり、神の深みさえ探る(一コリント2:10)霊が、どうして善でないことがあろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.24
An in alta Dei contagio mali possit intrare? Unde et illud intelligitur, quam amentes sint, qui bonum Filium Dei abnegant, cum bonum Spiritum Christi negare non possint; de quo ait Dei Filius: Propterea dixi, de meo accipiet (Joan. XVI, 15) .
PL 16, 721C神の深みに、悪の感染が入り込みうるというのか。ここからまた、神の子が善であることを否定する者たちが、キリストの霊が善であることは否定できないでいながら、どれほど正気を失っているかが分かる。その霊について神の子は言う。「それゆえ私は言った。彼は私のものから受けるであろう」(ヨハネ16:15)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.25
71. An non bonus Spiritus, qui bonos de pessimis facit, peccatum abolet, malum delet, crimen excludit, bonum munus infundit, de persecutoribus apostolos facit, de peccatoribus sacerdotes? Eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8) .
PL 16, 721C71. 最悪の者たちから善い者たちをつくり、罪を廃し、悪を消し、重罪を締め出し、善い賜物を注ぎ、迫害者から使徒たちを、罪人から司教たちをつくる霊が、善でないことがあろうか。「汝らはかつて闇であったが、今は主において光である」と彼は言う(エフェソ5:8)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.26
72. Sed quid differimus eos? Nam si verba exigunt, cum facta non abnuant, accipiant bonum Spiritum scriptum; dixit enim David: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10) . Quid est enim Spiritus, nisi plenus bonitatis?
PL 16, 721D72. だが、なぜ我々は彼らを引き延ばしているのか。実際、彼らが言葉を要求し、事実を拒まないのであれば、書かれた「善い霊」を受け取れ。ダビデが言ったからである。「汝の善い霊は、私を正しい道へと導くであろう」(詩篇142:10)。実に、霊とは、善性に満ちたものでなくて何であろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.27
Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur justis, simplex substantia, opulentus virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis, et ubique totus.
PL 16, 722Aこの霊は、本性においては近づきえないものであるが、その善性のゆえに我々には受け入れられうる者であり、力によってすべてを満たしつつ、しかし義人たちだけがこれにあずかる。単純な実体であり、力に富み、各人に臨在し、自らのものを一人一人に分け、どこにあっても全体である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.28
73. Meritoque Filius Dei dixit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) , non dedignatus Spiritus sancti societatem.
PL 16, 722A73. 神の子が「行って、諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)と言ったのは当然である。聖なる霊との交わりを軽んじなかったのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.29
Cur igitur nunc quem Dominus non dedignatus est in baptismatis sacramento, moleste ferunt aliqui Patri vel Filio Spiritum nostra devotione conjungi? 74. Bonus ergo Spiritus: bonus autem, non quasi acquirens, sed quasi impertiens bonitatem.
PL 16, 722Aでは、主が洗礼の秘跡において軽んじなかったその霊を、我々の献身によって父あるいは子に結びつけることを、なぜ今、一部の者は不快に思うのか。74. ゆえに霊は善である。だが善であるとは、善性を獲得する者のようにではなく、善性を分け与える者のようにである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.30
Non enim accipit a creaturis, sed accipitur Spiritus sanctus: sicut non sanctificatur, sed ipse sanctificat; creatura enim sanctificatur, sanctificat autem Spiritus sanctus. In quo licet verbi communio, discretio tamen naturae est.
PL 16, 722B聖なる霊は、被造物から受けるのではなく、被造物に受けられる。聖化されるのではなく、自ら聖化するのと同じである。被造物は聖化され、聖なる霊は聖化するからである。ここには語の共通があるが、本性の区別がある。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.31
Sanctus enim dicitur et homo qui accipit, et Deus qui tribuit sanctitatem; quia legimus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2) .
PL 16, 722B実に、「聖なる」と言われるのは、聖性を受ける人間も、聖性を授ける神もである。我々はこう読むからである。「聖なる者となれ。私は聖なる者だからである」(レビ記19:2)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.32
Non ergo potest sanctificatio et corruptela unius esse naturae; et ideo non potest gratia sancti Spiritus et creatura unius esse substantiae.
PL 16, 722Bゆえに、聖化と腐敗が一つの本性のものであることはできない。それゆえ、聖なる霊の恩寵と被造物が一つの実体のものであることはできない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.33
75. Itaque cum omnis invisibilis praeter Trinitatem reliqua natura, cujus rationabilem et incorpoream jure quidam substantiam putant, non impertiat spiritalem gratiam, sed acquirat: nec participet, sed assumat; separanda utique est a societate Spiritus sancti communitas creaturae.
PL 16, 722B75. ゆえに、三位一体を除く、見えない本性のすべての残りのもの——その実体を、理性的で非物体的だと、ある者たちは正しく考える——は、霊的な恩寵を分け与えず、獲得するのであり、分かち与えるのではなく受容するのだから〔participet を impertiat と並べて「分かち与える」と取った〕、被造物の共同体は、聖なる霊との交わりから確かに切り離されなければならない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.34
Credant igitur quia creatura non est Spiritus sanctus: aut si creaturam putant, cur associant Patri? Si creaturam arbitrantur, cur Filio Dei jungunt?
PL 16, 722Cゆえに彼らは、聖なる霊が被造物でないことを信じよ。あるいは、被造物と考えるなら、なぜ父に結びつけるのか。被造物と見なすなら、なぜ神の子に結びつけるのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.5.35
Quod si a Patre et Filio non existimant separandum, non aestiment creaturam; quia ubi una sanctificatio, una natura est.
PL 16, 722Cもし彼らが、霊は父と子から切り離されるべきでないと考えるなら、被造物と見なすな。聖化が一つであるところには、本性が一つだからである。