De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.1
Objicientibus catholicos, dum Spiritui attribuunt divinitatem, tres deos inducere, retorquetur ab ipsis ob eamdem causam induci duos deos, nisi divinitatem Filio negaverint. Deinde orthodoxa doctrina exponitur. 92*.
PL 16, 798C公同の信徒たちが霊に神性を帰すことで三人の神を持ち込んでいる、と非難する者たちに対して、同じ理由で、彼ら自身が子に神性を否まない限り、二人の神を持ち込むことになる、と切り返される。次に正統な教えが説かれる。92*.
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.2
Sed quid veremini, an illud quod oblatrare consuestis, ne tres faciatis deos? Absit; ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur. Neque enim cum Filium Deum dicimus, duos deos dicimus.
PL 16, 798Dだが諸君は何を恐れているのか。諸君が吠えたてるのを常とするあのこと、すなわち三人の神を作ってしまうことか。断じてそうではない。一つの神性が理解されるところでは、一人の神と言われるからである。我々が子を神と呼ぶときも、二人の神と呼んでいるのではない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.3
Nam si cum deitatem Spiritus confitemini, putatis tres deos dici: ergo et cum deitatem Filii dicitis, quia non potestis eam negare, duos inducitis deos.
PL 16, 798Dというのも、諸君が霊の神性を告白するときに三人の神が言われていると考えるなら、諸君が子の神性を――否定できないからそう言うのだが――言うときには、二人の神を持ち込んでいることになる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.4
Necesse est igitur juxta sententiam vestram, si Deum personae unius, non unius naturae nomen putatis, aut duos deos dicatis, aut Deum Filium denegetis. 93. Sed excusemus vos ab inscientia, etsi non excusamus a culpa.
PL 16, 799Aゆえに諸君の考えに従えば、もし神を一つの本性の名でなく一つのペルソナの名と考えるなら、二人の神と言うか、神である子を否むか、どちらかにならざるをえない。93. だが我々は、無知の点では諸君を許そう。咎の点では許さないが。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.5
Etenim secundum nostram sententiam quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis.
PL 16, 799A我々の考えに従えば、神は一つ、神性は一つであり、権能の一体性が理解されるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.6
Sicut unum Deum dicimus, et Patrem vero deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes; ita etiam Spiritum sanctum a deitatis non excludimus unitate, et tres deos non asserimus, sed negamus; quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis.
PL 16, 799A我々は一人の神と言う。父を神性の名においてまことに告白し、子を否むこともしない。同じように、聖なる霊も神性の一体性から締め出さない。我々は三人の神を主張するのではなく、否定する。複数性を作るのは一体性ではなく、権能の分割だからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.13.7
Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis; cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura?
PL 16, 799A神性の一体性が、どうして複数性を受け入れようか。複数性とは数のことであるのに、神的な本性は数を受け入れないのである。